IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Refutat ponentes substantias separatas esse rerum principia, quatuor etiam inconvenientibus contra eos adductis.
Amplius si non erunt praeter sensibilia alia, non est principium, et ordo, et generatio, et caelestia ; sed semper principii principium, ut Theologis et Physicis omnibus.
Ubi pertractat opiniones non naturaliter loquentium et ponentium principia substantias separatas. Circa quod duo facit. Primo praemittit inconveniens, quod sequitur non ponentes aliquas substantias separatas. Secundo exponit inconvenientia, quae sequuntur eos, qui ponunt ipsas separatas. Secunda illi : Si autem erunt species. Dicit ergo, quod amplius si non erunt alia entia praeter sensibilia, sequitur quod non erit principium, scilicet primum quale ostensum est; nec erit ordo, scilicet rerum qualis prius dictus est; nec generatio, scilicet sphaerae perpetuae: nec caelestia, scilicet principia, qualia prius diximus, sed semper erit principii, scilicet corruptibile principium corruptibilis, puta quod Socrates generetur a Socrate, et Socrates a Callia, et sic in infinitum,ut supplevidebatur Theo
logis et Physicis omnibus, scilicet antiquis Naturalibus, qui praeter ista principia particularia et sensibilia, nullum universale et primum principium posuerunt. Oportet enim ponere aliquas substantias separatas secundum viam Aristotelis, ut patet ex praecedentibus, licet non illo modo quomodo alii posuerunt, de quibus statim dicetur. Deinde cum dicit :
Si autem erunt species, aut numeri nullius causae ; sin autem, numquid motus ?
Exponit inconvenientia, quae sequuntur contra eos, qui ponebant hujusmodi substantias separatas, et primo quantum ad eos, qui in hujusmodi substantiis quamdam connexionem ordinis concedebant. Secundo quantum ad eos, qui talem ordinem negabant. Secunda ibi : Dicentes autem numerum. Prima .in quatuor, secundum quatuor inconvenientia. Secundum ponitur ibi: Adhuc quomodo erit. Tertium ibi: At vero nullum. Quartum ibi : Adhuc quomodo numeri. Dicit ergo : Si autem erunt species, id est Ideae, aut numeri, quae scilicet sint praeter sensibilia: nullius supple causae poterunt esse ; sin autem, id est, dato quod sint causae alicujus, numquid motus, quasi diceret, quod non, quia haec non possunt habere rationem principii moventis. Deinde cum dicit :
Adhuc quomodo erit ex non magnitudinibus magnitudo, et continuum ? Non enim numerus facit continuum nec ut movens, nec ut species.
Ponit secundum inconveniens, quod consistit in hoc, quia magnitudo non est, nisi ex magnitudinibus: ergo cum numerus non sit magnitudo, non poterit ostendi quomodo ex numeris, qui non sunt continui, posset esse magnitudo et continuum. Ideo dicit, quod adhuc quomodo erit ex non magnitudinibus magnitudo, et continuum? quasi diceret, quod non potest dari modus. Non enim numerus facit, id est, causat continuum, nec ut movens, id est ut efficiens, nec ut species, id est forma, cum scilicet numerus non sit continuus, sed discretus. Deinde cum dicit :
At vero nullum erit contrariorum, et factivum quod et motivum, continget utique non esse. At vero posterius quidem ipsum facere potentia; non ergo sempiterna sunt entia, sed sunt intermedium. Interimendum igitur est aliquid horum. Et hoc dictum est.
Ponit tertium inconveniens, dicens quod at vero, si supple species, et numeri sint prima principia, cum in ipsis non sit contrarietas, sequitur quod nullum principium quod ponitur, scilicet ab eis factivum et motivum, scilicet in potentia, non in actu, erit contrariorum, id est de numero contrariorum ; contingit enim utique non esse, si supple prima principia erunt contraria. Vel aliter, quod contingit utique non esse, scilicet generationem et motum, quod probat, quia at vero, supple si prima principia non sunt moventia in actu , sed factiva et motiva, id est potentia facere et movere ; posterius quidem erit ipsum facere quam potentia, scilicet faciendi, quod autem ponitur facere, ponitur non facere ; non ergo omnia entia sunt sempiterna, scilicet secundum generationem et corruptionem continuam.
Cujus contrarium prius ostensum est, ideo subdit: sed interimendum est aliquid horum, quae dicta sunt, scilicet quo ponebatur prima principia non esse moventia in actu. Aliter potest ista ratio deduci, quod at vero, supple si Ideae et numeri sint prima principia, cum in ipsis sit contrarietas, sequitur quod nullum ipsorum primorum principiorum erit contrarium, quod sit activum, sive factivum et motivum, quia numeri et Ideae non possunt esse causae motus, ut praedictum est. Et quia etiam contraria sola agunt, et patiuntur ad invicem ; ergo sequitur quod non continget esse generationem et motum, cum semper facere sit posterius potentia faciendi. Ubi ergo non est potentia, ibi non erit factio, nec motus: non igitur erit generatio et corruptio continua: sed hoc consequens est falsum, ergo et illud ex quo sequitur, quod scilicet prima principia non sint moventia: non erunt ergo numeri, et Ideae prima principia, cum non possint esse moventia continue et semper. Deinde cum dicit :
Adhuc quomodo numeri unum, aut anima, aut corpus, et species totaliter, et res, nihil dicet nullus, nec continget dicere, si non ut nos dicat, quod movens facit.
Ponit quartum inconveniens, dicens quod adhuc nullus nihil dicit,nec contingit,idest nec potest dicere, quo- modonumeriunum,aiUanimi,et corpus,et specieslotaliter,etres,idest quomodonullus istorum nihildicil quid faciatunum esse numerum; aut animam et corpus, et generaliter et formam, et id cujus est forma, si non dicat sicut non
supple diximus 8. hujus, text com. 12. et inde, quod movens facit hoc; et tunc supplendum est quod numeri et Ideae non possunt esse causae moventes, ut proxime dictum fuit.