Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VII.
Augustinus respondit: Quia jam consentis dixisse Christum, Non veni solvere Legem vel Prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17) ; durum enim tibi videtur adversus evangelicam auctoritatem venire; durum etiam tibi videatur venire adversus Apostolum, dicentem, Omnia haec figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6) ; item dicentem de Christo, Quia non fuit Etiam et Non, sed Etiam in illo erat: quotquot enim promissiones Dei, in illo Etiam (II Cor. I, 19, 20) ; id est, in illo exhibitae, in illo adimpletae sunt: et sine caligine videbis, et quam Legem adimplere venerit, et eam quo pacto adimpleverit. Nec perges extendi per tria genera legis et tria genera Prophetarum, quaerens qua exeas, et non inveniens. Manifestum est enim, et luce clarius hoc etiam Novi Testamenti scriptura saepe testatur, quam Legem et quos Prophetas Christus non venerit solvere, sed adimplere. Ipsa est enim Lex, quae per Moysen data, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17) . Ipsa est, inquam, Lex per Moysen data, de quo Christus ait, De me enim ille scripsit (Id. V, 46) . Certe enim ipsa est Lex, quae subintravit ut abundaret delictum (Rom. V, 20) : quod ad ejus reprehensionem, nihil intelligentes, in ore habere consuestis. Ibi ergo lege et vide, quia ipsa est de qua dicitur, Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Id. VII, 12, 13) . Neque enim Lex jubebat delictum, ut illa subintrante abundaret delictum; sed superbos multum sibi tribuentes, mandati sancti et justi et boni adjectio reos etiam praevaricationis effecerat: ut eo modo humiliati, discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut jam non essent Legi 0352 subditi per reatum, sed Legi sociati per justitiam. Idem quippe apostolus dicit: Quia priusquam veniret fides, sub Lege custodiebamur conclusi, in eam fidem quae postea revelata est. Itaque Lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Jesu: sed posteaquam venit fides, jam non sumus sub paedagogo (Galat. III, 23-25) . Quia nos reatus Legis non obligat, jam per gratiam liberatos. Namque antequam spiritualem gratiam humiliati reciperemus, nihil nisi mortificabat nos littera, jubens quod non possemus implere. Unde idem dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor III, 6) . Rursus ejusdem apostoli verba sunt: Si enim data esset Lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22) . Item ipsius verba sunt: Quod enim impossibile erat Legis , in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne, ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 3, 4) . Ecce quod est, Non veni Legem solvere, sed adimplere. Quia lex enim superbos etiam praevaricationis reatu devinxit, augendo peccatum, cum jubet quod implere non possunt; ipsius Legis impletur justitia per gratiam spiritus, in eis qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde; qui venit non Legem solvere, sed adimplere. Deinde, quia etiam sub gratia positis, in hac mortali vita difficile est omni modo implere quod in Lege scriptum est, Non concupisces (Exod. XX, 17) ; ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus, impetrat nobis indulgentiam, etiam hinc adimplens Legem; ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuperetur , cujus capitis membra effecti sumus. Unde Joannes dicit: Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum; ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2) .