(Vers. 10 seqq.)
Ego dixi in dimidio dierum meorum, vadam ad portas inferi: quaesivi residuum annorum meorum. Dixi, non videbo Dominum
0391D Ex Hieronymi subnexa expositione bis
Dominum ab eo lectum videtur pro altero
Deum.
Deum in terra viventium: non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis
0391D Duabus vocibus,
quietis et
cessavit unicum in textu Hebraico verbum respondet quod utrumque fere significat. Constat vero, inquit Victorius, ex Commentario,
Hieronymum exposuisse primum
0392D pro
cessavit sive
occidit, et sequenti junxisse versiculo. id est,
cessavit generatio mea, etc. Mox re melius perpensa, mutasse sententiam, et exposuisse
quietem, ut non principium secundi, sed primi versus esset finis, hoc videlicet modo:
Non aspicium hominem ultra, et habitatorem quietis. Generatio mea ablata est. etc. Confer Hieron. ipsum infra sub sectionis hujus finem, et quae nos ibi observamus proxime insequenti annotatione.
.
Cessavit generatio mea: ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est velut a texente vita mea:
dum adhuc ordirer succidit me: de mane usque ad vesperum finies me. Sperabam usque mane: quasi leo sic contrivit omnia ossa
mea. De mane usque ad vesperum finies me.
LXX
Ego dixi in excelso dierum meorum, vadam ad portas inferi: relinquam
annos residuos: dixi, nequaquam ultra videbo salutare Dei in terra viventium, nec videbo hominem adhuc cum habitantibus: defici
a cognatione
0392D
mea. Exivit et recessit a me, sicut 471
tabernaculum solvit qui fixerat: sicut tela spiritus meus recessit, cum a texente succiditur. In illa die traditus sum usque
mane: sicut leo, sic contrivit omnia ossa mea. A die usque ad noctem traditus sum.
Narrat quid tempore prementis angustiae imminentisque languoris,
0393A tacitus cogitarit;
Dixi, inquit, in corde meo,
in dimidio dierum meorum, sive ut Aquila et Symmachus et Theodotio interpretati sunt,
in infirmitate et silentio dierum meorum, pro quo LXX
excelsum interpretati sunt, ob litterae similitudinem, Rame () pro Dame ()
0393D
Legentes licet, etc. Corruptissimus locus in veteribus Editionibus: in Erasmiana enim additur nomen
agro, et in Marianaea,
id est, in ἀκρὰ: quorum verborum nullum exstat vestigium in manuscriptis Hieronymi libris. Martian.
legentes: licet quidam Dame,
sanguinem verterint, ut sit sensus,
In sanguine dierum meorum, quando meus cruor, meusque expetebatur ((
Al. exspectabatur)) interitus. Itaque desperatione dixi:
Vadam ad portas inferi, vel communi lege naturae, vel illas portas, de quibus quod liberatus sit, Psalmista decantat,
Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Ps. IX, 15) . Has portas inferni reor, quae adversum Petrum non praevalent (Matth. XVI) , quia dormivit
0393B in plenitudine dierum suorum. Sancti implent dies suos, qualis fuit Abraham, qui mortuus est plenus dierum in senectute
bona (Gen. XXV) . Peccatores vero et impii in dimidio dierum suorum moriuntur, de quibus et Psalmista loquitur:
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Ps. LIV, 25) . Non enim implent opera virtutum, nec student poenitentia emendare delicta. Unde in medio vitae cursu, et
in errorum tenebris ducentur ad tartarum.
Quaesivi, inquit,
residuum annorum meorum, non me putans ultra esse victurum.
Dixi, non videbo Dominum Dominum in terra viventium. Pro Domino et Domino, bis in Hebraeo ponitur Ia (), quod in extrema syllaba Alleluia () sonat, pro quo LXX transtulerunt
Nequaquam ultra videbo salutare Dei in terra
0393C
viventium. De qua in alio loco scriptum est:
Placebo Domino in regione viventium (Ps. CXIV 9) . Et rursum:
Placebo Domino in lumine viventium (Ps. LV, 9) . Regio ergo Sanctorum ipsa est, quae appellatur lux viventium. Non est enim Deus mortuorum, sed vivorum (Matth.
XXII) . Hoc autem est omne quod metuit, ne salutare Dei, ductus ad inferos, 472 nequaquam mereatur aspicere. Sequitur:
Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis. Quod nos olim propter verbi ambiguitatem sequenti versiculo junxeramus; sermo enim Hebraicus Holed, si legatur
0393D Unus Vatic.,
si legatur, ut scribitur. Et vero
hedel, et
heled sumi promiscue solent, et quoad usum synonyma sunt, tametsi diversam sortiantur etymologiam. Hic penes Isaiam est :
0394D Psalmo autem XLIX, 2, . Et
mundi quidem
habitatores utrobique designantur; sed priori loco futura hujus saeculi cessatio, aut requies, altero vilitas, sive obscuritas intelligitur.
Verius proinde, atque omnino ad Hieronymi mentem legitur in duobus Vatic. mss. prius
Edel, requiem, tum
Eled, occidentem.
, aut scribatur Eled (),
requiem: si Edel (),
Occidentem sonat. Timet ergo ne cum sanctis et hominibus Dei non habitet in quiete, ne non videat Dominum in terra viventium, ne generatio
illius instar
0393D tabernaculi dissolvatur, ne in telae similitudinem in ipso lucis exordio praecidatur, et nequaquam de semine ejus Christus
oriatur. Quod autem corpus nostrum appelletur tabernaculum, et Apostolus instruit dicens:
Nos qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus aggravati (II Cor. V, 4) .
De mane, ait,
usque ad
0394A
vesperum finies me: sperabam usque mane: quod et Job in angustia sua atque in tormentis corporis sustinuisse se dicit (Job. IV) , quando in die exspectabat noctem,
et lucem praestolabatur in tenebris, mutatione temporum putans mutari posse supplicia. Hoc verum esse novit qui magnis febribus
aestuat, cujus ignis internus in similitudinem leonis omnia ossa consumit, nec se putat prae doloris magnitudine ultra esse
victurum.