(Vers. 9 seqq.)
Super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem: exalta,
noli timere, dic civitatibus Judae: Ecce Deus vester: ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur.
Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram eo. Sicut pastor
0403B
gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit: foetas ipse portabit. LXX:
Super montem excelsum ascende qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli
timere: dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester, ecce Dominus Deus cum virtute veniet, et brachium cum dominatione: ecce merces
ejus cum eo, et opus in conspectu illius. Sicut pastor pascet populum suum, et in brachio suo congregabit agnos:
0403D Delevimus verba
et in sinu suo portabit, quae hic interserebantur: in mss. autem nostris non sunt, et manifestum est ex Aquilae ac Symmachi interpretationibus huc
fuisse temere adscita ἐν τῷ κόλπῳ αὐτοῦ βαστάξει, quae neque in hodiernis τῶν LXX exemplaribus habentur.
et praegnantes consolabitur. Praecipitur Apostolorum choro, 484 ut ad praedicationem omnis carnis quae visura sit salutare Dei, excelsa conscendat:
de magnisque dicturi, in sublimibus commorentur. Porro Hebraicum et caeteri interpretes ponunt genere feminino, ut dicant,
quae evangelizas Sion, et quae evangelizas
0403C
Jerusalem. Quod verbum juxta Graecos ambiguum est, ut possimus accipere, vel eam quae nuntiat, vel eam cui nuntiatur. Sive igitur nuntiat
verbum Dei, et Domini salutare, Sion et Jerusalem:
De Sion enim exivit lex: et verbum Domini de Jerusalem (Isai. II, 3) ; sive nuntiatur eis per Apostolos, debent excelsa conscendere, et ad montana transire. Mirumque in modum
cum ipsa Sion mons sit, dicente Scriptura:
Mons Sion in quo habitasti (Ps. LXXIII, 3) : alium altiorem montem jubetur ascendere, a quo vulneratus est princeps Tyri. Et quia doctrinae Apostolorum
erant multa futura contraria; et statuti ante praesides et tribunalia ducebantur, jungitur,
exalta, noli timere: dic civitatibus Juda, Synagogis videlicet et populis Judaeorum, de quibus Dominus loquebatur:
0403D
Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) . Et Paulus apostolus:
Vobis, inquit,
oportebat annuntiari primum verbum Dei (Act. XIII,
0404A 46) . Quid est autem illud quod jubentur dicere?
Ecce Deus vester, quem semper exspectabatis:
Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, quem contempsistis in humilitate venientem. Et fortitudo ejus dominabitur, qui prius formam servi acceperat, factus Patri
obediens usque ad mortem (Philipp. III) .
Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram eo (Isa. XL, et LXII) . Juxta quod ipse dicit in Evangelio:
Venturus est enim Filius hominis in gloria Patris sui
0403D Addit Vatic.
cum Angelis. Et Graece est μετὰ τῶν ἀγγέλων.
et reddet unicuique secundum opus suum (Matth. XVI, 17) . Sicut pastor gregem suum pascet. Iste qui postea in majestate venturus est, prius formam pastoris accipit,
et dicit ipse de se:
Ego sum pastor bonus, et cognosco oves
0403D Idem,
cognosco oves meas. Graec. tantum γινώσκω τὰ ἐμά.
meas, et cognoscunt me meae, et pono animam meam pro ovibus meis (Joan. X, 14, 15) . De
0404B quo in Zacharia Pater loquitur:
Percutiam pastorem; et oves dispergentur (Zach. XIII, 7) .
In brachio, inquit,
suo congregabit agnos; non tauros, et arietes, et hircos, et grandes oves, quibus per Ezechiel (Cap. XXXIV) comminatur, quod lacte vescantur et
operiantur lanis, 485 et infirmum conterant gregem, sed agnos adhuc tenellos, et rudis in Christo infantiae, qui nuper in
baptismo sunt renati, de quibus ipse Dominus loquebatur ad Petrum:
Pasce agnos meos (Joan. XXI, 15) . Unde et in eodem Ezechiele scriptum est:
Suscitabo super eos pastorem unum, et pascet eos, servum meum David; et erit pastor eorum, et ego Dominus ero eis in Deum,
et David in medio eorum princeps. Ego Dominus locutus sum, et ponam cum David testamentum pacis
(Ezech. XXXIV, 23-25) .
0404C In quo considerandum quod post multa tempora David, gulosis pastoribus reprobatis, Dominum nostrum, qui est de stirpe David,
suscitaturum esse se dicat, qui congreget agnos, et foveat in sinu suo, et foetus ovium, sive foetas oves ipse portet in humero
suo. Sicut in Evangelio legimus, quod ovem erroneam et a grege solito remanentem, suis ad caulas humeris reportarit (Luc.
XV) .
0403D Haec quoque delibantur ex Eusebio, qui cum recens natos et regeneratos in Christo appellari
Agnos dixisset, subdit, καὶ ἄλλως δὲ τῶν Ἀποστόλων
0404D αὐτοῦ αἱ ψυχαὶ κύουσαι καὶ ὠδίνουσαι τοὺς δι᾽ αὐτῶν ἐν Χριστῷ ἀναγεννωμένους, παράκλητον αὐτὸν εἶχον· ὅπερ νοήσεις ἐξ ἑνὸς
τοῦ λέγοντος, Τεκνία μου οὓς πάλιν ὠδίνω, ἄχρις οὗ μορφωθῇ Χριστὸς ἐν ὑμῖν.
Possumus oves foetas Apostolos et Apostolicos viros omnesque Ecclesiae doctores dicere, qui salutem parturiunt plurimorum,
et dicunt cum Apostolo:
Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19) : Hebraei asserunt, nec de hac re apud eos ulla dubitatio est, Spiritum sanctum lingua sua appellari genere
feminino, id est, Rua Codsa
0404D (). Illudque quod in sexagesimo septimo psalmo dicitur:
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa: illi sic intelligunt
0404D In Vaticanis mss.
sic legunt. Et vero lectionis Hebraicae diversitatem, quae hic nulla tamen apparet, innuere S. doctor voluit, ut genere feminino Spiritum
Sanctum ab Hebraeis dici comprobaret. Facile autem ubi eorum voluit lectionem superiori Vulgatae opponere, scripserat ipse
annuntiatricibus virtutis aut
fortitudinis multae, pro
evangelizantibus virtute multa: sic enim in Hebraeo est genere feminino , sicque ipse interpretatus est.
0405D Fortitudinem porro multam, quam animae annuntiant, Spiritum Sanctum intelligebant.
:
Dominus
0405A
dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Ps. CXXII, 3) : his videlicet animabus quae Spiritum sanctum consecutae sunt. Necnon et illud:
Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, animam interpretantur ancillam, et dominam Spiritum sanctum. Sed et in Evangelio quod juxta Hebraeos scriptum, Nazaraei lectitant,
Dominus loquitur:
modo me tulit
0405D Eumdem hunc locum allegat etiam Origenes Homil. 15 in Jerem. et Tomo II Commentar. in Joannem. Sed et ipse Hieronymus tum
alibi, cum in Michaeae cap. VII. Tametsi quod Christi mater Spiritus Sanctus eo in Evangelio diceretur, non satis bene excusat
Origenes ex eo quod et frater, et soror, et mater vocentur a Christo qui Patris voluntatem fecerint. Erroris occasionem annotarunt
eruditi viri ex verbis Matthaei III, 16 et 17, de Christo baptizato et Spiritu Sancto in columbae specie apparente una cum
voce e coelo delapsa:
Hic est filius meus, etc., quam columbae ipsi, sive Spiritui Sancto dictam ascribebant Nazaraei supino quidem errore, quod Christum filium suum
vocasset Spiritus Sanctus, sed quo tamen semel admisso, cum duos Patres
0406D Christo assignare absurdum esse intelligerent, Spiritum Sanctum matrem Jesu appellarunt.
mater mea, Spiritus sanctus. Nemo autem in hac parte scandalizari debet, quod dicatur apud 486 Hebraeos spiritus genere feminino, cum nostra lingua
appelletur genere masculino, et Graeco sermone neutro. In divinitate enim nullus est sexus. Et ideo in tribus principalibus
linguis, quibus titulus Dominicae scriptus est passionis, tribus generibus appellatur, ut sciamus nullius esse generis quod
diversum est.