Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 21 seqq.) Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus: afferte si quid forte habetis, dixit rex Jacob. Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt: priora quae fuerunt, nuntiate: et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum: et ((Al. haec)) 0418B quae ventura sunt, indicate nobis. Annuntiate 503 quae ventura sunt in futurum: et sciemus quia dii estis vos. Bene quoque aut male si potestis, facite, et loquamur, et videamus simul. Ecce vos estis pro nihili ((Vulg. ex nihilo)): et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos. LXX: Juxta est judicium vestrum, dicit Dominus Deus: venerunt et appropinquaverunt consilia vestra, dicit rex Jacob. Appropinquent ((Al. accedant)) et annuntient nobis quae ventura sunt: aut priora quae erant dicite: et apponemus sensum: et sciemus quae sunt novissima. Ventura quoque dicite nobis, et annuntiate quae ventura sunt in novissimo: et sciemus quoniam dii estis. Bene facite et male, et admirabimur: et videbimus simul unde sitis vos, et unde sit opus vestrum: de terra abominationum elegerunt vos. 0418C Quomodo supra diximus, duplicem esse Jacob et Israel, non credentium atque credentium in Dominum Salvatorem: ita vocatis gentibus, et in deserto quondam Ecclesiae erumpentibus fluviis fontibusque, et mirum in modum comante varietate arborum, cunctis ubertate plenissimis, qui in Christum ex gentibus credere noluerunt, provocantur ad judicium, ut respondeant cur videre, et scire et recogitare, et intelligere noluerint, quia manus Domini ista fecerit, et Sanctus Israel creaverit universa. Accedant, inquit, idola vestra, quae putatis esse fortissima. Vel afferte, si quid forte habetis in vobis; et vestra aperite consilia, qua ratione, quo sensu nolueritis apertam suscipere veritatem. Simulque fit apostropha ad ipsa idola, quae insensibilia sunt, et nec audiendi, 0418D nec respondendi possident facultatem. Dicite, inquit, nobis vel praeterita, vel futura, et ex rerum eventibus vestram potentiam demonstrate. Hoc autem significat, quod post adventum Christi omnia idola conticuerint: ubi Apollo Delphicus, et Loxias, Deliusque, et Clarius, et caetera idola, futurorum scientiam pollicentia, quae reges potentissimos deceperunt? Cur de Christo nihil potuere praedicere; nihil de Apostolis ejus; nihil de ruinis et abolitione templorum? Si ergo suum interitum non potuere praedicere, quomodo 504 aliena, vel mala, vel bona 0419A potuerunt (( Al. potuerint)) nuntiare? Quod si aliquis dixerit, multa ab idolis esse praedicta, hoc sciendum quod semper mendacium junxerint veritati, et sic sententias temperarint, ut seu boni seu mali quid accidisset, utrumque posset intelligi. Ut est illud Pyrrhi regis Epirotarum:
Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.
Et Croesi:
Craesus transgressus Halym maxima regna perdet. Aliud quoque signum est, idola deos non esse, quod nec bene possint facere, nec male. Non quo idola, vel daemones assidentes
idolis, mala saepe non fecerint; sed quo nisi concessa eis fuerit potestas a Domino, hoc facere non possint. Denique in Evangelio
deprecantur, ut habeant potestatem in porcorum
0419B gregem (Matth. VIII) . Et in Job legimus, absque Domini jussione eum (
Diabolum) viri sancti ne jumenta quidem et possessiones valuisse disperdere (Job. I) . Nec mirum hoc de Deo, cum etiam Apostolus
Paulus tradat quosdam Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I) . Sive hoc dicendum, quod muta simulacra hominum et
insensibilia, nec bene possint facere, nec male, nec praeterita nosse, nec futura, quia ex nihilo sint, et ex eo quod non
est, et non tam ipsa, quam ille qui ea colat, abominatione condignus sit.
Idola enim gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur (Ps. CXIII, 13) . Quomodo ergo possunt scire et nuntiare ventura, aut narrare praeterita, et bene facere, vel male, quae
nec hominum sensum habent, nec brutorum
0419C animantium? Nec interest, de qua materia facta videantur, cum universa terrena sint.