Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XI.
Quid autem hinc dicam, quod ait, ex viribus sancti Spiritus ac spirituali profusione terram quoque concipientem, gignere patibilem Jesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno? O demens, ut interim non discutiam de hac re vestra vaniloquia, potestne terra de Spiritu sancto concipere patibilem Jesum, et Maria virgo non potuit? Compara, si nudes, virginalia viscera tanta castitate sanctificata, 0377 cum omnibus terrae locis, ubi arbores herbaeque gignuntur. Itane in illa femina exhorrescis, aut horrescere te fingis uterum pudicitiae dedicatum, et in hortis omnibus circum quasque urbes ex cloacinis aquis Jesum gigni non exhorrescis? Quis enim quamlibet coenulentus humor non innumerabilia germina edit et nutrit? Sic praedicatis nasci patibilem Jesum, quem credere natum esse de virgine clamatis indignum. Si carnem putatis immundam, cur vobis non videtur immundius, quod a suae salutis temperamento ipsa natura carnis expurgat? An caro immunda est, et fimus qui carne egeritur mundus est? Non ergo attenditis, non videtis stercoribus laetari agros, quo fertilius fecundentur? Nempe ad id redit vestra dementia, ut de Spiritu sancto, quem carnem Mariae dicitis dedignatum, tanto uberius et laetius terra concipiat, quanto studiosius fuerit carnis sordibus et squaloribus pinguefacta. An ut hoc defendatis, dicetis Spiritum sanctum incontaminabili ubique pollere praesentia? Respondetur vobis: Cur non ergo et in utero virginali? Sed ut de conceptu jam taceam, partum ipsum deinde respicite. Concipientem de Spiritu sancto dicitis terram gignere patibilem Jesum, quem tamen ita contaminatum omni ex ligno pendere perhibetis in frugibus et pomis, ut innumerabilibus animalibus animalium vescentium carnibus amplius contaminetur, ex ea sola parte purgandus cui fames vestra subvenerit. Itaque nos Christum Filium Dei, Verbum Dei, incontaminabiliter carne indutum, corde credimus, ore confitemur; quia illa substantia contaminari nec carne potest, quae nulla re potest: vos autem secundum vestram fabulam, adhuc in arbore pendentem Jesum jam contaminatum dicitis, antequam carnem ingrediatur cujusque vescentis: aut si non est contaminatus, quomodo vos eum manducando purgatis? Deinde cum omnes arbores crucem ipsius esse dicatis, unde a Fausto praedicatur omni suspensus ex ligno; cur non sicut illum verum Jesum, bonum opus faciens Joseph ille ab Arimathia de cruce deposuit, ut sepeliret (Joan. XIX, 38) , ita et vos poma decerpitis, ut Jesum de ligni suspensione depositum vestro ventre sepeliatis? Aut unde pium est, Christum sepulcro condere, impium autem de ligno deponere? An, ut de vobis etiam concinat, quod de propheta ponit Apostolus, Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11; Rom. III, 13) ; ore aperto exspectatis quis inferat Christum, tanquam optimae sepulturae, faucibus vestris? Postremo, dicite nobis quot christos esse dicatis. Aliusne est quem de Spiritu sancto concipiens terra patibilem gignit, omni non solum suspensus ex ligno, sed etiam jacens in herba; et alius ille quem Judaei crucifixerunt sub Pontio Pilato; et tertius ille per solem lunamque distentus? An unus atque idem, ex quadam sui parte ligatus in arboribus, ex quadam vero liber, eidem ligatae captaeque subveniens? Quod si 0378 ita est, ille quem sub Pontio Pilato passum esse conceditis, cum eum sine carne fuisse narretis, nondum dico quemadmodum talem mortem sine carne perpeti potuerit; sed quaero cui naves illas reliquerit, ut inde descendens talia pateretur, qualia sine quocumque corpore fieri non possent. Secundum praesentiam quippe spiritualem nullo modo illa pati posset: secundum praesentiam vero corporalem simul et in sole, et in luna, et in cruce esse non posset. Proinde si corpus non habuit, non est crucifixus: si autem habuit, quaero unde habuerit, cum omnia corpora ex tenebrarum gente esse dicatis, quamvis substantiam divinam cogitare nisi corpoream nunquam valueritis. Unde cogimini aut sine corpore dicere crucifixum, quo absurdius et dementius dici nihil potest: aut in phantasmate potius quam in veritate visum fuisse crucifigi; qua rursus impietate quid pejus est? aut non omnia corpora de gente esse tenebrarum, sed esse etiam corpus divinae substantiae, quod tamen immortale non sit, sed possit ligno affigi et occidi; quod nihilominus plenum est dementiae: aut ex gente tenebrarum mortale corpus habuisse Christum, atque ita qui ejus corporis matrem Mariam virginem credere timetis, gentem daemonum non timetis. Postremo, cum secundum sententiam Fausti, quam quidem ex illa longissima fabula vestra decerptam, quanta potuit brevitate perstrinxit, de Spiritu sancto terra concipiens gignat patibilem Jesum, qui est vita et salus hominum, omni suspensus ex ligno; cur ille Salvator pendenti pendendo congruit, et nascenti nascendo non congruit? Si autem propterea Jesum dicitis esse in arboribus, et Jesum crucifixum sub Pontio Pilato, et Jesum per solem lunamque distentum, quia totum hoc ex una eademque substantia est; cur non et caetera millia numinum vestrorum hac appellatione concluditis? Cur enim non sit Jesus et ille splenditenens, et ille Atlas, et ille rex honoris, et ille spiritus potens, et ille primus homo, et quidquid aliud innumerabiliter per diversa nomina et diversa officia praedicatis?