Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput IX.
Horum ergo membrorum et corporis nostri, quae sic commendat, sic laudat Apostolus, 0394 quisquis artificem Deum negat, videtis cui contradicat, annuntians vobis praeter id quod accepimus (Galat. I, 9) . Quid igitur opus est ut a me redarguatur potius, quam ab omnibus Christianis anathemetur? Dicit Apostolus, Deus temperavit corpus: et dicit iste, Hyle, non Deus. Quid apertius his inimicitiis ante anathemandis, quam refellendis? Numquid et hic Apostolus, cum diceret, Deus, addidit, hujus saeculi (II Cor. IV, 4) ? Ubi etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes infidelium, non negamus, malis suasionibus: quibus qui consentiunt, justitiae lumen amittunt, Deo retribuente quod justum est. Haec omnia legimus in Scripturis sanctis: nam et illud dictum est de seductione extrinsecus veniente, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (Id. XI, 3) . Cui simile est, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33) : et illud quod et sibi quisque seductor sit, Qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3) : et illud de Dei vindicta, quod supra commemoravi, Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom, I, 28) . Ita et in veteribus Libris, cum praedixisset, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13) ; paulo post, Invidia, inquit, diaboli mors introivit in orbem terrarum (Id. II, 24) . Et rursus de ipsa morte, ne se homines extra culpam ponerent, Impii autem manibus et verbis, inquit, accersierunt illam; et existimantes illam amicam defluxerunt (Id. I, 16) . Alibi autem, Bona et mala, vita et mors, divitiae et paupertas a Domino Deo sunt (Eccli. XI, 14) . Hic perturbati homines non intelligunt in uno eodemque opere malo, non postea consequente alia quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante vindicta, aliud venire de astutia suadentis, aliud de nequitia volentis, aliud de justitia punientis; cum diabolus suggerit, homo consentit, Deus deserit. Quocirca in opere malo, id est, excaecatione infidelium, si intelligatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur, Deus hujus saeculi, non mihi videtur absurdum. Neque enim sine additamento dicitur, Deus; cum adjungitur, hujus saeculi, id est hominum impiorum, non nisi in hoc saeculo florere volentium: secundum quod dicitur, et malum saeculum, sicut scriptum est, Ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno (Galat. I, 4) . Tale est enim et illud, Quorum Deus venter (Philipp. III, 19) : nisi esset ibi, Quorum, nullo modo diceret, deus venter. Nec in Psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur, Gentium. Sic enim scriptum est: Quoniam dii Gentium daemonia (Psal. XCV, 5) . Hic autem, nec, Deus hujus saeculi; nec, quorum deus venter; nec, dii Gentium daemonia: sed simpliciter positum est, Deus temperavit corpus; qui non potest intelligi, nisi Deus verus omnium creator. Illa enim cum vituperatione dicuntur, hoc autem cum laude dictum est. Nisi forte Deum temperasse corpus, non dispositione membrorum, hoc est, fabricando et construendo, 0395 sed admixtione lucis suae, Faustus intelligit: ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit, qui hoc fabricavit ; Deus autem miscendo bonitatem suam, hujus fabricae malitiam temperaverit. Talibus enim fabulis pueriles animas hebetant. Sed neque hoc eos posse dicere permisit subveniens Deus parvulis per ora sanctorum. Habes enim et paulo superius, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit. Quis jam non intelligat secundum hoc Deum dictum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricavit, officia diversorum operum in unitatis compage servantibus?