Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XVI.
An ibi charitas non erat, ut nulla esset fraterna compassio, pro his utique quorum peccato nullo praecedente impendebant aeterna supplicia? Quid, illae ipsae animae in globo ligandae, nonne et ipsae membra dei vestri erant? Nonne unum genus et una substantia est? ipsae saltem praescientes futurum sempiternum vinculum suum, nempe timebant, nempe moerebant. Aut si ipsae hoc futurum nesciebant, pars dei vestri provida erat, pars improvida: quomodo ergo una eademque substantia? Cum ergo tanta mala et ibi fuerint, antequam esset alieni mali commixtio, quid de illo tanquam puro et simplici et summo bono gloriamini? Ergo etiam apud semetipsas istas duas naturas, aut duo bona, aut duo mala fateri cogimini. Concedimus vobis, si duo mala dixeritis, ut quod volueritis horum pejus dicatis: si autem duo bona, quodlibet horum melius dicite, erit postea diligentior consideratio; dum tamen vester error ille tollatur, quo dicitis duo principia duarum naturarum, bonae et malae; et plane duos deos, unum bonum, et alterum malum. Jam vero si propterea malum est aliquid, quod alteri nocet, invicem sibi ista nocuerunt: fuerit una pars improbior, quia prior appetivit alienum. Una ergo malum inferre voluit, altera malum pro malo retribuit: et non lege talionis, tanquam oculum pro oculo (Exod. XXI, 24) , quod imprudenter reprehendere soletis, sed multo gravius. Eligite ergo quam pejorem dicatis, quae prior nocere voluit, an quae amplius nocere et voluit et potuit. Ista enim pro modulo suo luce perfrui concupivit; illa eam funditus eradicavit. Ista si quod appetivit implesset, sibi certe nihil obfuisset: illa vero ut hostilem adversitatem penitus everteret, etiam suae parti graviter nocuit. 0400A Sicut est illa notissima, et quarumdam litterarum memoriae commendata furiosa sententia: Pereant amici, dum inimici una intercidant (Apud Ciceronem, pro Dejotaro). Missa est enim ad inexpiabilem contaminationem pars dei, ut esset unde tegeretur globus, quo in aeternum hostis vivus sepeliendus est: tantum enim timebitur et victus, tantum terrebit inclusus, ut sempiterna miseria partis dei caetero deo tribuat qualemcumque securitatem. O magna innocentia bonitatis! Ecce faciet et deus vester, unde tenebrarum gentem horribiliter accusatis, quod et suis noceat et alienis. Idipsum omnino in deo vestro arguit ille globus extremus, quo et hostis includitur, et civis affigitur: imo vero superat in amplius nocendo, et alienis et suis, pars illa, quam dicitis deum. Hyle quippe non eradicare alienum regnum voluit, sed tenere; suos autem quosdam, etsi ab aliis suis quibusdam consumendo interimebat, in alias tamen formas denuo commutabat, ut moriendo et renascendo saltem per intervalla temporum suae vitae laetitia fruerentur: Deus autem, qualem omnipotentem optimumque describitis, in aeternum et alienos eradicat, et suos damnat: et quod mirabiliore dementia creditur, Hyle animalia sua laedit in pugna sua, Deus membra sua punit in victoria sua. Quid est, vani homines? Nempe recordamini verba Fausti de Deo tanquam de antidoto, et Hyle tanquam veneno: ecce plus nocet vestrum antidotum quam venenum. Numquid Hyle tam horrendo globo in aeternum, vel Deum includeret, vel sua viscera affigeret : et quod sceleratius est, calumniatur eisdem reliquiis, ne defecisse videatur, quod eas purgare non potuit. Dicit enim Manichaeus in Epistola Fundamenti, ideo dignas illas animas fieri tali supplicio, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt cum eas in illum errorem, quo ita tenebrarentur, ut inimica luci lux fieret, ipse miserit; si invitas, injustus, ut cogeret; si volentes, ingratus, ut damnet . Quae se futuras inimicas origini suae, si praescire potuerunt, et ante bellum timore cruciatae, et in bello inexpiabiliter maculatae, et post bellum in aeternum damnatae, nunquam beatae. Si autem praescire non potuerunt, et ante bellum improvidae, et in bello invalidae, et post bellum miserae, nunquam divinae. Et utique quod ipsae, hoc Deus, secundum unitatem substantiae. Putamusne respicitis quam immaniter blasphematis? Et tamen aliquando volentes quasi defendere bonitatem Dei, etiam ipsi Hylae praestare dicitis aliquid boni, ut inclusa in semetipsa non saeviat . Habebit ergo aliquid boni, cum ei nullum mixtum erit bonum? An forte sicut Deus ante bellum sine commixtione mali habebat necessitatis malum, ita Hyle post bellum sine commixtione boni habebit cessationis bonum? Dicite ergo duo mala, sed unum altero pejus: aut duo non summa bona, sed unum 0401A altero melius; ita sane, ut quod est melius, hoc dicatis miserius: nam si illius tanti belli hic erit exitus, ut superata Hyle a propria vastatione et Dei membris affixis in globo, aliquid boni praestetur hostibus, et tantum mali infligatur civibus; cogitate quis 0402A vicerit. Sed videlicet venenum est Hyle, quae formare, firmare, nutrire, vegetare valuit animalia sua: et antidotum Deus, qui damnare potuit, qui sanare non potuit membra sua. Insani, nec illa est Hyle, nec ille Deus. Sic delirant, qui sanam doctrinam non sustinentes, ad fabulas convertuntur (II Tim. IV, 3) .