Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 7, 8.) Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, et annuntiantis bonum: praedicantis salutem, et dicentis Sion: Regnabit ((Al. Regnavit)) Deus tuus. Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem: simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit Dominus Sion. LXX: Sicut hora super montes: sic pedes evangelizantis auditum pacis, evangelizantis bona: quia auditam faciam salutem 0500A meam, dicens: Sion regnabit Deus tuus. Vox custodientium te exaltata est, et voce simul laetabuntur, quia oculi ad oculos videbunt, quando misertus fuerit Dominus Sion. Consequenter de eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar, ecce adsum, nunc Propheta testatur quod ipse super montes Evangelium praedicarit, id est, super Apostolos, de quibus scriptum est: Appropinquate montibus aeternis (Mich. II, 9, sec. LXX) ; et quorum doctrina illuminatio Dei est. Unde ad eum in Psalmis dicitur: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Ps. LXXV, 5) . Hic annuntiavit et praedicavit pacem his qui erant longe, 607 id est, gentibus; et prope, hoc est, Judaeis: mundum reconcilians Deo, de quo sub nomine Salomonis in psalmo canitur: Orietur in diebus 0500B ejus justitia, et multitudo pacis, donec auferatur luna (Ps. LXXI, 7) . Et in hoc eodem Propheta de puero qui natus est, et de filio qui datus est nobis, cujus principatus in humero ejus, et vocabitur magni consilii Angelus, post reliqua dicitur (Supra, IX, 7) : Et pacis ejus non erit terminus. Ipse est enim pax nostra, qui pacificavit omnia per sanguinem crucis suae in coelo et in terra. Qui locutus est Apostolis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) . Et annuntiavit nobis bona, non quae a Philosophis appellantur indifferentia; sed quae vere bona sunt, quae dat Pater petentibus se, id est, omnes gratias Spiritus sancti. Denique alter Evangelista in eodem loco scribit: Quanto magis Pater vester qui est in coelis, dabit Spiritum 0500C sanctum petentibus se (Luc. XI, 13) ? Haec bona quae credentibus Dominus pollicetur: Audite me et comedetis bona; et delectabitur in bonis anima vestra; et non solum bona, sed salutem omnibus nuntiavit, quam ipse praebuit qui dicit Sion, id est, Ecclesiae: Regnabit ((Al. Regnavit)) Deus tuus. Unde et Apostolus loquitur ad Sanctos: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis desideriis ejus (Rom. VI, 12) . Et de peccatoribus scribens: Mors, inquit, regnavit ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14) . Quodque sequitur: Vox speculatorum tuorum, sive custodum tuorum, Apostolos significat, de quibus et in alio loco (Infra, LXII, 6) ad Ecclesiam loquitur Deus: Super muros tuos constitui custodes, qui numquam tacebunt, recordantes Domini, 0500D qui exaltabunt vocem de sublimibus disserentes. Unde dicitur ad eos (Supra, XL, 9) : Super montem excelsum ascende qui evangelizas Sion. Exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem. Isti pari Deum voce laudabunt, et oculis videbunt ad oculos. Quod aliis verbis Apostolus dicit: Facie ad faciem (I Cor. XIII) ; quando Sanctus canit: Oculi mei semper ad Dominum (Ps. XXIV, 15) . Et: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo (Ps. XX, 1) . Et Dominus respondebit ei: Oculi enim Domini super justos, et aures illius in precem eorum (Ps. XXXIII, 16) . Hoc quod Septuaginta transtulerunt, sicut ὥρα, id est, hora super montes: sic ((Al. Sicut)) pedes evangelizantis 608 auditum pacis, et reliqua, 0501A Paulus sequens sensum Hebraicae Veritatis, ponit in Epistola ad Romanos: Quam speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem (Rom. X, 15) : Apostolos intelligi volens, quorum Dominus lavit pedes (Joan. XIII) , ut mundi et pulchri essent ad praedicandum, et in toto orbe discurrerent, brevique doctrina Christi implerent mundum. Ὥρα autem, id est, hora, juxta Septuaginta, et ambiguitatem sermonis Graeci, aut tempus significat, aut pulchritudinem. Si tempus, illi aptabitur: Tempore opportuno audivi te, et in die salutis adjutor tui fui (Isai. XLIX, 8) . Unde infert Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2) . Opportuno enim tempore pro cunctis sanguinem fudit: quando omnes declinaverunt, 0501B simul inutiles facti erant. Non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum (Ps. XIII) : ut pro omnibus gustaret mortem, quia omnes peccaverant, et indigebant gloria Dei (Rom. III) . Si autem pulchritudinem ad illud referamus, quod in psalmo dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Ps. XLIV, 3) ; (quid enim pulchrius quam ut forma servi fieret forma Dei, et sederet et regnaret cum Christo in coelestibus?) potest ὤρα secundum Graecae linguae latitudinem cura dici, et sollicitudo, juxta illud quod Sanctus ait: Multiplicabis me in anima mea, in virtute tua (Ps. CXXXVII, 4) . Pro mulplicabis me, in Graeco dicitur πολυωρήσεις με, quod est, multa cura et sollicitudine me dignum habebis. Et alibi: Secundum altitudinem tuam ἐπολυώρησας filios hominum (Ps. XI, 9) : 0501C quod aliis verbis Graece dicitur, πολλῆς ὤρας, τοῦτ᾽ ἔστι, φροντίδος ἠξίωσας. Sed haec superflua sunt; et speciosi magis pedes Christi vel Apostolorum accipiendi, quod, praeter Septuaginta, omnes similiter transtulerunt, Paulo eorum interpretationem probante.