Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11, 12.) Paupercula tempestate convulsa absque consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos: et fundabo te in sapphiris: et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles: 0521C Universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis, et in justitia fundaberis. LXX: Humilis et instabilis absque consolatione. Ecce ego praeparo tibi carbunculum lapidem tuum, et fundamenta tua sapphirum: et ponam propugnacula tua jaspin, et portas tuas lapides crystalli, et muros tuos lapides electos: et omnes filios tuos discipulos Dei, et multa pax erit filiis tuis, et in justitia aedificaberis. Ubi nos diximus: Sternam per ordinem lapides tuos, in Hebraico scriptum est, Baphphuch (), quod omnes praeter Septuaginta similiter transtulerunt: Sternam in stibio lapides tuos, in similitudinem comptae mulieris, quae oculos pingit stibio, ut pulchritudinem significet civitatis. Et ubi nos jaspidem, sequentes LXX, diximus, in Hebraico scriptum habet 0521D Chodchod (), quod solus Symmachus χαλκηδόνιον transtulit. Pro crystallo quoque in cujus loco apud Hebraeos Ecda () legitur, Symmachus et Theodotio, scalpturae, id est, γλυφῆς, Aquila τρυπανισμοῦ posuit: quod verbum foratarum caelatarumque gemmarum 635 sensum sonat. De diversitate translationis diximus: veniamus ad sensum. Adhuc loquitur ad Ecclesiam, humilem prius atque pauperculam, quae non habebat Legem, nec Prophetas, nec sermonem Dei: et tempestate convulsam sive instabilem, 0522A quae multos saeculi turbines sustinuerat, et inter varios idolorum fluctuabat errores: quae nullum habuit consolatorem, et frustra omnem substantiam suam in medicis perdidit; quod ipse veniat, ipse descendat, et aedificet in terris coelestem Jerusalem, quae in Apocalypsi Joannis vocatur sponsa et uxor Agni, habens lumen simile lapidis pretiosi, sicut jaspidis et crystalli, et murum magnum, et portas duodecim inscriptas nominibus tribuum Israel, quarum tres erant ab Oriente, et tres ab Aquilone, et tres ab Austro, et tres ab Occasu solis (Apoc. XXI) : murusque fultus duodecim fundamentis, cujus omnis aedificatio ex lapide jaspide, et singula fundamenta murorum habebant singulos lapides, primum jaspidem, secundum sapphirum, tertium chalcedonium, 0522B quartum smaragdum, quintum sardonicem, sextum sardium (( Al. sardinum)), septimum chrysolithum, octavum beryllum, nonum topazium, decimum chrysoprasum, undecimum hiacynthum, duodecimum amethystum; quod legentes, exclamamus illud, et dicimus: O profundum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34) ? Et iterum: Quis sapiens, et intelliget haec: intelligens, et cognoscet ea (Osee XIV, 10) ? Respondeant amatores tantum occidentis litterae, et in mille annis exquisitos cibos gulae ac luxuriae praeparantes, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III) ; qui post secundum in gloria Salvatoris adventum, sperant 0522C nuptias, et parvulos centum annorum, et circumcisionis injuriam, et victimarum sanguinem, et perpetuum sabbatum: qui dicunt cum Israel in perversum modum: Manducemus et bibamus, cras enim regnabimus: quae sit ista coelestis Jerusalem, cui nunc dicitur: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos: sive juxta LXX: Ecce ego praeparo ((Al. praeparabo)) tibi carbunculum, lapidem tuum: ut tota civitas sit plena carbunculis, et habeat fundamenta sapphirina, et propugnacula jaspidem, sive chalcedonium, et 636 portas crystallinas, sive anaglyphas, et murum in circuitu pretiosorum lapidum: omnesque filii ejus non habeant magistros homines, sed Deum, et appellentur discipuli Dei; et sit in ea pax perpetua, et aedificatio justitiae. Ex quo perspicuum est, 0522D sub occasione justitiae, quod virtutis est nomen, etiam caeteras virtutes in aedificationem Ecclesiae debere nos quaerere: nec Judaica deliramenta sectari. Exponant enim quid sit illud quod in Proverbiis de sapientia dicitur: Pretiosior est cunctis lapidibus pretiosissimis (Prov. III, 25) . Si enim Christus Dei virtus et Dei sapientia est (I Cor. I) , stultum est Christum insensibilibus lapidibus comparari. Rursumque de judiciis Dei legimus: Judicia Domini recta: justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum 0523A et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 10. 11) . Ex quo palam est, illud lapidem caeteris lapidibus comparari, de quo supra in hoc eodem Propheta ex persona Dei dicitur: Ecce immittam in fundamenta Sion lapidem angularem, lapidem electum, pretiosum: et qui crediderit in eo, non confundetur (Isai. XXVIII, 16) . Hunc lapidem reprobaverunt aedificantes (Psal. CXVII) , Scribae videlicet, et Pharisaei, et principes Judaeorum, qui factus est in caput anguli (Matth. XXI) . De quo et Apostolus Petrus disputans ait: Nobis ergo honor qui credimus angulari et pretioso electoque lapidi. Incredulis autem est lapis offensionis et petra scandali (I Petr. II, 7, 8) . Qui et in Actibus Apostolorum ad principes loquitur sacerdotum: Iste est lapis electus, pretiosus, quem vos 0523B despexistis reprobantes (Act. IV, 18) ; qui factus est in caput anguli, et duos populos continet, gentium et Israel; qui aedificavit civitatem, cujus artifex et conditor Deus est: de qua et Apostolus scribit Corinthiis: Dei aedificatio estis. Et: Quasi architectus sapiens fundamentum posui, alius superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo aedificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter eum qui positus est, Jesum Christum (I Cor. III, 9, 10) . Si quis autem super fundamentum hoc aedificat aurum, et lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus manifestum erit. De hoc fundamento et in Epistola altera loquitur: Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso angulari lapide Jesu Christo (Ephes. II, 20) ; et iterum: In quibus omnes aedificamini 0523C lapides viventes in sacerdotium sanctum, offerre spirituales victimas (I Petr. II, 5) . De his lapidibus mystice dicitur: Lapides sancti volvuntur super terram (Zac. IX, 16) , 637 quibus aedificat Christus Ecclesiam super petram, dicens in Evangelio: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) . Quam civitatem qui meruerit intrare, gaudens loquitur Domino: Sicut audivimus, ita vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum (Ps. XLVII, 9) . Super conditore hujus civitatis, et in alio loco dicitur: Hic aedificabit civitatem meam, et reducet captivitatem populi mei (Isai. XLV, 13) . De natura autem duodecim lapidum atque gemmarum, non est hujus temporis dicere, cum et Graecorum plurimi scripserint et Latinorum. E quibus 0523D duos tantum nominabo, virum sanctae et venerabilis memoriae episcopum Epiphanium, qui insigne nobis ingenii et eruditionis suae reliquit volumen, quod inscripsit περὶ λίθων: et Plinium secundum, eumdem apud Latinos oratorem et philosophum, qui in opere pulcherrimo naturalis historiae tricesimum septimum librum, qui et extremus est, lapidum atque gemmarum disputatione complevit. Hi duodecim lapides scribuntur per ordinem in Exodo et in Ezechiel, id 0524A est ἐν τῷ λογείῳ (( Mss. in logio)) pontificis, et in corona atque diademate principis Tyri. Dicamus primum de Exodo: Quatuor ordines intexti erant lapidum (Exod. XXVIII) . Ordo primus habuit lapidem sardium, topazium, smaragdum. Ordo secundus, carbunculum, sapphirum, jaspidem. Ordo tertius, ligirium, achatem, amethystum. Ordo quartus, chrysolithum, beryllum, onychium, auro circumdatos; et inscripti erant ex nominibus duodecim tribuum filiorum Israel. In quo notandum quod secundus ordo lapidum etiam in praesenti Scriptura sit positus, carbunculus, sapphirus, et jaspis. Necdum enim perfecta retinemus, nec ad prima pervenimus, quia nunc per speculum videmus in aenigmate. Porro in Ezechiel sic scriptum reperimus: Tu es signaculum similitudinis 0524B et corona decoris, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omni lapide primo indutus es, sardio, topazio, et smaragdo, carbunculo et sapphiro et jaspide, argento quoque, et auro et lyncurio, et achate, et amethysto, et chrysolitho, et beryllo, et onychino; auroque replesti thesauros tuos et 638 apothecas tuas in te. A qua die conditus es, cum Cherubim posui te in monte sancto meo; fuist in medio lapidum ignitorum, immaculatus in diebus tuis, ex quo conditus es, donec inventae sunt in te iniquitates tuae (Ezech., XXVIII, 12 et seqq.) . Quis enim tam stultus et vecordis ingenii, ut in paradiso Dei, positum principem Tyri, quemcumque illum esse crediderit, et conditum inter Cherubim et inter igneos lapides conversatum (quos haud dubie Angelos intelligimus coelestesque Virtutes) putet fuisse 0524C eum, qui terrenis lapidibus ornatus sit, et habuerit similitudinem et signaculum? De natura igitur omnium lapidum, et per partes singulorum, non est hujus temporis dicere; neque enim semper dicenda sunt omnia. Nunc tantum de carbunculo, sapphiro et jaspide disseramus. Carbunculus qui paratur, sive per ordinem sternitur, videtur mihi ignitus sermo doctrinae, qui fugato errore tenebrarum, illuminat corda credentium. Hic est quem unus de Seraphim tulit forcipe comprehensum, ad Isaiae labia purganda (Isa. VI) : qui nascitur, juxta Geneseos fidem, in terra Evila, ubi est aurum optimum (Genes. II) , lapisque carbunculus, et prasinus. Porro sapphirus, qui ponitur in fundamentis, coeli habet similitudinem, et supra nos aeris: qui talis est, ut possit illud 0524D Aristophanicum dicere cum Socrate: Ἀεροβατῶ καὶ περιφρονῶ τὸν ἥλιον; quod nos in Latinum sermonem vertere possumus: Scando aerem, solemque despicio (Vide Suidam in περιφρονεῖν). Sive cum Paulo apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20) . Ezechielis quoque Scriptura commemorat, quod locus in quo thronus Dei sit, sapphiri habeat similitudinem, et gloria Domini in hoc colore consistat, qui portat imaginem supercoelestis. Sed et 0525A propugnacula urbis Dominicae, hoc est murorum moenia jaspide roborantur, qui possunt omnem altitudinem elevantem se contra scientiam Dei destruere atque convincere, et mendacium subjicere veritati (Ezech. I; I Cor. XV) . Qui ergo in disputando fortissimus est, et sanctarum Scripturarum testimoniis roboratus, iste propugnaculum Ecclesiae est. Jaspidum multa sunt genera: alius est enim smaragdi habens similitudinem, qui reperitur in fontibus Thermodontis fluminis, 639 et vocatur Grammatias, quo omnia phantasmata fugari autumant. Alius viridior mari, et tinctus quasi floribus; hunc in Phrygiae monte Ida, et in profundissimis specubus ejus nasci referunt. Alium vero juxta Iberos, Hyrcanosque et mare Caspium reperiri, et praecipue juxta 0525B lacum Neusin. Est et alius jaspis nivi et spumae marinorum fluctuum similis, et elementer quasi mixto cruore subrutilans. Hoc diximus, ut universas gratias spirituales in Ecclesiae propugnaculis cognoscamus; quas qui habuerit, vanos timores fugat, et potest cum sponsa dicere: Fratruelis meus candidus et rubicundus (Cant. V, 10) . Portae autem istius civitatis de lapide sunt crystallo, qui scalpitur variis modis, quo lapide nihil purius est. Denique vehementissimis Alpium frigoribus, et inaccessis soli speluncis, concrescere aquae dicuntur in crystallum: et tactu quidem lapidem, visu aquam esse. Per quem ostenditur, eos qui in foribus Ecclesiae sunt, nulla debere sorde maculari, sed fidei esse purissimae, et dicere cum propheta: A mandatis tuis intellexi (Ps. CXVIII, 104) . 0525C Et illud audire: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Muri autem civitatis, sive termini et περίβολος, lapidibus electis exstruuntur, quos reliquos lapides intelligere possumus, et omnes filios ejus esse doctos, sive discipulos Dei: quo testimonio Dominus utitur in Evangelio Joannis, dicens: Nemo potest ad me venire, nisi Pater meus qui misit me, traxerit eum, et omnis qui audierit et didicerit a Patre, venit ad me (Joan. VI, 44, 45) . Et post paululum, scriptum est in prophetis: Erunt omnes docti a Deo. Qui et per Jeremiam loquitur: Dans leges meas in mentibus eorum, et super cor illorum scribam eas; et nequaquam ultra docebunt singuli proximos suos et fratres dicentes: Cognosce Dominum. Sed omnes scient me a minimo usque ad maximum. 0525D Propitius enim ero iniquitatum eorum, et peccatorum eorum non recordabor (Jerem. XXXI, 33, 34) . Doctrina 0526A autem discipulorum Dei habet multitudinem pacis, quae eis a Domino derelicta est: aedificatioque urbis pulcherrimae completur justitia; ut nequaquam unius gentis, 640 sed totius mundi Deus sit, vocantis ad fidem suam servos et liberos, Graecos et Barbaros, divites et pauperes, nobiles et ignobiles, viros et mulieres, parvulos et senes, et omnia quae in mundo videntur esse contraria (Joan. XIV) . Excessimus brevitatis modum, qui utilis est in omnibus quae dicenda sunt: nequaquam nos juxta Hebraeos et nostros Semijudaeos in terra, sed in coelis, urbem Dei quaerentes (( Al. quaerendo)), quae in Christo monto sita latere non potest.