Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LV.—Vers. 1.) Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis pecuniam ((Vulg. argentum)), 0528C properate, emite et comedite: venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? 643 LXX: Qui sititis, ite ad aquam, et quotquot non habetis pecuniam, euntes emite, et comedite, et ambulate, et emite absque pecunia et absque pretio vinum et adipem. Quare emitis pecunia , et laborem vestrum non in saturitatem? Verbum Hebraicum Oi (), de quo supra in prophetia contra Ariel dixeram (Ad cap. 29) , quod esset ambiguum, et vel interjectionem vocantis, vel vae, significaret, hic in principio capituli positum, nequaquam plangentis legitur, sed vocantis affectu. Quia ergo omne vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem vocem linguamque, quae se 0528D armaverat contra scientiam Dei, esse superandam: provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis, et cujus impetus laetificat civitatem Dei, ut bibant aquas de fontibus Salvatoris, qui loquitur ad Samaritanam: Si scires gratiam Dei, et quis est, qui dicit tibi, da mihi bibere: tu petisses ab eo, et dedisset tibi aquam. Aqua quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 10, 14) . De his aquis clamabat in Templo: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui biberit de aqua, quam ego dedero 0529A ei, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Ibid., 37, 38) , significans Spiritum sanctum, quem credentes accepturi erant, et de quo Propheta mystico sermone resonabat: Sitivit anima mea ad Deum viventem (Psal. XLI, 2) ; et iterum: Apud te fons est vitae (Psal. XXXV, 10) . Qui ipse de se loquebatur: Me dereliquerunt fontem aquae vivae: et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquas continere (Jerem. II, 13) . Has aquas spargunt nubes, ad quas pervenit veritas Dei. Sicut scriptum est: Et nubes spargant justitiam (Isai. XLV, 8, sec. LXX) . Praecipiturque sitientibus, ut nequaquam bibant aquas Sior turbidas, et tumentes gurgites Assyriorum; sed pergant ad aquas Siloe, quae vadunt cum silentio; nec timeant eloquii paupertatem, si argentum forte non 0529B habeant (Isa. XLV; Jerem. II) , sed audiant Apostolum dicentem: Gratia salvi facti estis (Ephes. II, 8) ; et Dominum ad discipulos: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) . Mirumque in modum emunt aquas absque pecunia; et non bibunt eas, sed comedunt. Ipse enim et aqua et panis est, qui de coelo descendit (Joan. VI) . Ergo quod in quibusdam exemplaribus legitur: Emite, et bibite, ab imperitis scriptoribus immutatum est, 644 qui putaverunt esse consequentius, si biberentur potius aquae, quam comederentur. Est autem et pecunia pessima, sive argentum, quod reprobat Scriptura, dicens: Pecunia, quae datur cum dolo, quasi testa reputabitur (Prov. XXVI, 23, sec. LXX) ; et in alio loco: Argentum vestrum reprobum (Jerem. VI, 30) . Et est argentum 0529C quod Dei eloquiis comparatur: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum (Ps. XI, 7) . Spreto igitur illo argento et pecuniis, quibus aquas Domini emere non possumus, pergamus ad eum, qui tenens calicem Sacramenti, discipulis loquebatur: Accipite et bibite, hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 27, 28) . Quod vinum miscuit et sapientia in cratere suo, omnes stultos saeculi mundique sapientiam non habentes, provocans ad bibendum: et ut non solum vinum emamus, sed et lac, quod significat innocentiam parvulorum, qui mos ac typus in Occidentis Ecclesiis hodie usque servatur, ut renatis in Christo vinum lacque tribuatur. De quo lacte dicebat et Paulus; 0529D Lac vobis potum dedi, non solidum cibum (I Cor. III, 2) . Et Petrus: Quasi modo nati parvuli, rationale lac desiderate (I Pet. II, 2) . Unde et Moyses vinum et lac in Christi intelligens passione, mystico sermone testatur: Gratiosi oculi ejus a vino, et candidi dentes ejus a lacte (Genes. XLIX, 12) . Pro lacte in praesenti loco LXX adipem transtulerunt. De quo sanctus David dicit in psalmo: Sicut adipe 0530A et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6) ; et in alio loco: Cibavit eos de adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos (Psal. LXXX, 17) . Qui adipes non aliud quam mysticam carnem sonant. Ad quam Dominus discipulos hortabatur, dicens: Nisi comederitis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54) . Unde et in Gethsemani traditus est, quod significat vallem adipeam, sive pinguissimam. Simulque increpat eos, qui sequuntur sapientiam saecularem et perversas haereticorum simulatasque doctrinas, et Pharisaeorum traditiones, omnemque falsi nominis scientiam, quae elevatur contra Deum, et magnis pretiis ac labore continuo appendunt argentum pro ea disciplina, in qua non 645 sunt panes, et sudant pro his 0530B cibis, in quibus nulla saturitas est. Ex quo ostenditur eam sectandam esse sapientiam, quae non est in foliis ac flore verborum, sed in medullis ac fructibus sensuum; quae non aurem praetervolat, sed animum reficit. Quam ut discamus, non transimus maria, nec magnis sumptibus indigemus, sed prope est verbum in ore nostro, et in corde nostro.