Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12, 13.) Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini. Montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. Pro saliuncula ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus. Et erit Dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur. LXX: In laetitia egrediemini, et in gaudio deducemini. Montes et colles exsilient, exspectantes 0536C vos in gaudio, et omnia ligna agri applaudent ramis. Et pro στοιβὴ (id est vilissimis stipitibus ((Al. stirpibus)) ascendet cyparissus: et pro conyza ascendet myrtus. Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum, et non deficiet. Verbum, inquit, meum non revertetur vacuum, sed postquam compleverit universa, quae volui, et meam in terris fecerit voluntatem, tunc ad me veniet; et implebitur illud, quod scriptum est: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1, 2) . In laetitia enim egrediemini de idololatriae sanguine, et deducemini in pace; ut audiatis ab Apostolo: Gratia vobis et pax (Rom. I, 7) . Sive in gaudio deducemini: ut post umbram Legis discatis Evangelii veritatem. 0536D Montes enim et colles, quos Angelos intelligere possumus, et Sanctorum animas, 653 quae pro varietate virtutum, montes appellantur et colles, gaudebunt super poenitentibus, et mentis laetitiam saltibus indicabunt. Quod et Dominus loquitur in Evangelio: Laetabuntur Angeli in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7) . Omnia quoque ligna agri plaudent manu, sive ramis, quae plantata sunt secus decursus aquarum, quae fructum suum dabunt in tempore suo, et folium eorum non defluet (Psal I) . De quibus unum lignum loquebatur in psalmo: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Ps. LI, 10) . Interrogemus eos, qui simplicem tantum sequuntur 0537A historiam, et elixas carnes agni comedunt. Utrum ligna plaudant ramis, et concrepent manu, et illud quod de fluminibus dicitur: Flumina plaudent manu (Psal. XCVII, 8) , quo sensu accipiendum sit. Nec solum montes et colles exsilient atque cantabunt; et omnia ligna agri, cui benedixit Dominus, plaudent ramis, et manibus concrepabunt: sed et στοιβὴ quoque et κονύζη sive saliuncula et urtica, in abietem vertentur (( Al. vertuntur)), ac myrtum et cyparissum. Στοιβὴ juxta Symmachum et LXX in Hebraeo scribitur Nesus (): quem Aquila et Theodotio κονύζην interpretati sunt. Est autem κονύζη herba vilissima et amara, odorisque pessimi. Ubi autem Septuaginta transtulerunt κονύζη, quae in Hebraico dicitur Sarphod (), Symmachus vertit, urticam. 0537B Utcumque se habet nominum proprietas, hoc dicendum est, quod mala vertantur in bona, et pro vitiis nascantur virtutes, id est, pro iniquitate, justitia; pro temeritate, fortitudo; pro luxuria, temperantia; pro stultitia, prudentia. Demus exempla majorum: Matthaeus et Zachaeus et publicani, saliuncula erant, et στοιβὴ, et stirpes inutiles, et κονύζη amari saporis, et odoris teterrimi, dicentes: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Ps. XXXVII, 6) . Isti in Apostolos repente mutati, facti sunt cyparissus, et abies, et myrtus, odoris optimi, et in varia opera necessarii. Paulus quoque persecutor Ecclesiae, quando audiebat a Domino: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est contra stimulum calcitrare (Act. IX, 4, 5) , urtica erat, habens 0537C persecutionis aculeos. Quando 654 autem in toto orbe Evangelium praedicavit, et dicere poterat: Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 15) , recte cyparissus appellatur, et myrtus. Meretrices et publicani praeveniunt Pharisaeos in regno Dei, et latro de cruce transit in paradisum (Matth. XXI) . Ergo illud quod in Evangelio dicitur: Non potest arbor bona facere fructus malos (Luc. VI, 43; Matth. VII, 18) , nequaquam refertur ad naturae proprietatem, ut haeretici volunt, sed ad mentis arbitrium. Denique infertur: Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos. Ex quo perspicuum est, unumquemque propria voluntate facere animam suam (( Al. animae suae)) bonam vel malam arborem, cujus fructus varii sunt. Sequitur: Et erit Dominus in nomen et in signum 0537D sempiternum, quod non deficiet. His, qui de malo commutati fuerint in bonum, erit Dominus in nomen et in signum aeternum, ut ex ipsius appellentur nomine Christiani, et crucis ejus inurantur cauterio. De quo signo Simeon tenens ulnis parvulum, loquebatur: Hic erit in ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum, cui contradicetur (Luc. II, 34) : de quo et supradictum est: Dabit vobis Dominus signum 0538A (Isai. VII, 14) : Et sanctus cantat in psalmo: Fac mecum Dominum signum in bonum (Ps. LXXXV, 17) . Et ipse qui signum est: Cum videritis, ait, signum Filii hominis, quod non deficiet, nec ullo fine mutabitur, sed de praesenti conversatione transiet in futurum.