Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput LXXXIX.
De Osee autem propheta, non a me opus est dici quid illa jussio factumve significet, quod dixit Dominus ad Osee, Vade, et accipe tibi uxorem fornicationis, et fac filios de fornicatione; cum 0460 satis hoc ipsa Scriptura demonstret unde et quare sit dictum. Sequitur enim: Quoniam fornicans fornicavitur terra a Domino. Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim; et concepit, et peperit ei filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel; quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Juda, et quiescere faciam et avertam regnum domus Israel. Et erit, in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel. Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus, Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum; et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo, et non salvabo eos in arcu, et in gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. Et ablactavit eam quae erat absque misericordia, et concepit, et peperit filium. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus, Non populus meus; quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi. Et congregabuntur filii Juda et filii Ysrael, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. Dicite fratribus vestris, Populus meus: et sorori vestroe, Misericordiam consecuta (Osee I, 2, II, 1) . Cum ergo jussi et facti hujus figuram ipse Dominus per eamdem Scripturam evidenter aperiat, cumque apostolicae Litterae hanc prophetiam completam in Novi Testamenti praedicatione testentur: quis est qui audeat dicere, non propterea jussum et factum, propter quod se jussisse et Prophetam fecisse, ipse in sanctis Litteris qui jussit exponit? Ait enim Apostolus Paulus: Ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam; quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, verum etiam ex Gentibus: sicut et Osee dicit, Vocabo Non plebem meam, plebem meam; et Non dilectam, dilectam: et erit in loco, ubi dictum est eis, Non Populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Rom. IX, 23 26) . Hoc ergo de Centibus prophetatum Paulus ostendit. Unde et Petrus scribens ad Gentes, Propheta quidem ipso non nominato, prophetiam tamen ejus verbis suis inserit, dicens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quo virtutes ejus annuntietis, qui de tenebris vos vocavit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; quorum aliquando non misertus est, nunc autem miseretur (I Petr. II, 9, 10) . Hinc evidenter apparet, quod per Prophetam dictum est, Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et quod consequenter adjunctum est, Et erit in loco, ubi dictum est eis, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi: non omnino de illo Israel esse dictum, qui est secundum carnem; sed de illo de quo Apostolus Gentibus dicit, Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29) . Sed quoniam et de illo Judaeorum multi crediderunt et credituri sunt 0461 (nam inde erant et Apostoli, inde tot millia quae in Jerusalem Apostolis sociata sunt ((Act. III, 41, et IV, 4)) , inde Ecclesiae de quibus ad Galatas dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo ((Galat. I, 22)) : unde et lapidem angularem in Psalmis appellatum Dominum ((Psal. CXVII, 22)) sic interpretatur, quod duos parietes in se ipso conjunxerit, circumcisionis videlicet et praeputii, ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizaret pacem iis qui longe et iis qui prope, id est, Gentibus longe et Judaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum ((Ephes. II, 11-22)) ; merito et iste propheta, filios Juda ponens pro Judaeis, et filios Israel pro Gentibus, Et congregabuntur, inquit, filii Juda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra. Huic itaque prophetiae tam manifeste ipso rerum effectu declaratae, quisquis contradicit, non solum propheticis, verum etiam apostolicis Litteris; nec solum quibuslibet litteris, verum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis, impudentissime contradicit. Aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Judae factum, ut haec fornicaria, quae significat Ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam, in habitu mulieris illius quae Thamar appellata est, posset agnosci: hic autem cum ipsa Scriptura se aperiat, cumque Apostolorum consonantibus Litteris illustretur, quid hic ulterius immoramur, ac non jam videmus quod restat de famulo Dei Moyse, quid etiam ipsa significent quae Faustus objecit?