Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XCVIII.
Sed tamen hi patres nostri 0465 Patriarchae atque Prophetae quibus tam illustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea Scriptura perhibet, quam saluti generis humani divinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit, aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error, vel potius furor accusat; nonne etiam sic, non dico Electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores? Nonne melius est cum pellice volutari virum cum femina, quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? Ecce homo avaritiae ac ventris causa uxorem suam sororem mentitus, in aliorum concubitum vendidit: quanto ille pejor et exsecrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam, gratis eis polluendam corrumpendamque subjecit? Jam cum filiabus qui etiam sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua omnium talium pejorumque turpitudinum libidinibus miscet? Quid enim tale ab immundis flagitiosisque committitur, ubi non deus vester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? Denique, si vere Jacob, ut ait Faustus, inter quatuor uxores foeda concupiscentia tanquam hircus erraret, nullam propaginis curam gerens, sed lascivae solius voluptatis; quanto minus miser esset deo vestro, qui non solum in ipso et in ejus quatuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus; sed in ipso hirco, quem viro illi sordidus comparavit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur, et ubique turpi conditione permixtus, in capro inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur? Ac per hoc etsi Judas non tantum fornicator, sed etiam sciens nurus suae nefarius incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus vester haereret, sorderet, arderet. David autem iniquitatis poenituit, quod uxorem adamaverit alienam, virumque ejus mandarit occidi: at vero deum vestrum quando poenitebit, quod a tartareo genere masculino ac feminino principum tenebrarum adamatus, eorum libidini sua membra concessit; nec maritum, cujus conjugem adamaverat, sed suos filios in membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit? Sed etsi non poenituisset David, nec justitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior exstitisset. Iste quippe uno ipso facto putemus, et aliis talibus quotquotlibet, quam multa unus homo posset admittere; ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique convincitur. Et Osee propheta accusatur a Fausto: qui si meretricem turpi concupiscentia captivatus adamasset atque duxisset, animas certe amborum, et lascivi amatoris, et obscoenae meretricis, partes et membra naturamque dei vestri esse praedicatis: illa ergo meretrix; quid enim ambiam verbis, et non plane dicam? illa meretrix esset deus vester. Neque enim potestis dicere quod servata atque incorrupta suae sanctitate naturae, illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret: sed et inquinatissima esse 0466 ista membra dei vestri, et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. Illa ergo meretrix, de qua hominem Dei audetis arguere, deus vester esset, etiamsi non esset in melius casto conjugio commutata: aut si non vultis, particulam certe dei vestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. Hoc ergo jam melior deo vestro, quoniam ipsa una meretrix esset, ille autem conditione suae illius commixtionis universo generi tenebrarum, in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac feminis late varieque fornicantibus et sese corrumpentibus, volutatur, solvitur, illigatur, rursus in eorum fetibus volutandus, solvendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars immundissima dei vestri, tanquam inexpiabilis meretrix perducatur. Haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis deus vester amovere non potuit, et hostis immanis necessitate compulsus ad ista pervenit: neque enim potuit interimere injuriosum atque violentum, suis vel civibus vel partibus salvis. Quanto ergo ille melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit, illaesum, quem mirabili vanitate Faustus arguit, et deum suum mirabiliore caecitate non respicit? Quanto melius ipse vasa aurea et argentea abstulisset de gente Aegyptiorum, quam ejus membra depraedaretur gens tenebrarum? Et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores ejus famulo Dei nostri objiciunt quod bella gesserit, in quibus semper cum suis omnibus victor de hostibus triumphavit, qui captivi vel captivae Moyse belligerante, de populo Israel duci potuerunt: quod et deus vester si potuisset, utique fecisset. Hoc ergo non est malos arguere, sed felicioribus invidere. Quae autem crudelitas Moysi, quod in populum, qui graviter in Deum peccaverat, gladio vindicavit? Cujus tamen peccati veniam, se pro illis etiam divinae vindictae offerens, deprecatus est. Verumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset, etiam sic melior deo vestro esset. Neque enim quemquam suorum innocentium et obedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum missus fuisset et captivatus, ullo modo eum postea, si vicisset, ipse damnaret: quod facturus est deus iste de sua parte, quam configet in globo, quia obedivit jubenti, quia in hostiles cuneos pro salute regni ejus proposita sua morte processit. Sed in hac, inquit, serie saeculorum jam malis permixta atque concreta non obtemperavit praeceptis. Quaeramus, quare. Si propria voluntate, vera culpa et justa poena: sed jam si voluntas est rea, nulla est ad peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis convicta est et eversa fallacia. Si autem ab hoste oppressa quo missa est, si alieno malo superata cui resistere non valuerat, iniqua poena et magna crudelitas. Sed ad excusandum profertur Dei necessitas. Talem colant deum, qui nolunt colere Deum. Sane quod fatendum est, etiam ipsi cultores ejus, quamvis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt: ille autem nihil est, nisi fictio falsitatis et cogitatio vanitatis. Sed jam caetera Fausti arguta deliramenta videamus.