Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput Primum.
Faustus dixit: Quid ita hominem negatis fieri a Deo? Non quidem nos omnifariam hominem a Deo fieri pernegamus: sed quis, et quando, et quemadmodum fiat, hoc quaerimus. Quoniam quidem sunt secundum Apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem vocat, plerumque vero terrenum, nonnunquam etiam veterem; alterum vero interiorem et coelestem dicit ac novum (Rom. VI, VII; I Cor. XV; II Cor. IV; Ephes. III, IV, et Coloss. III) . Horum ergo uter fiat a Deo, quaerimus. Quoniam quidem et nativitatis nostrae tempora duo sunt; unum illud, quo nos irretitos carnalibus vinculis, in lucem hanc natura produxit; alterum vero, cum veritas nos ex errore conversos, ad se regeneravit initiatos ad fidem. Quod tempus secundae nativitatis in Evangelio Jesu significans, dicit: Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quod cum Nicodemus parum intelligens haesitaret, et qualiter id fieri posset percontaretur: neque enim posse hominem senem in uterum matris introire, et iterum nasci: Jesus ei respondens, Nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Et sequitur, Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est (Joan. III, 3-6) . Quapropter si et nativitas non ea sola est qua in corpore gignimur, sed et illa alia qua renascimur spiritu, non minor aeque cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat Deus. Modus quoque nascendi duplex est, unus ille furoris et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati; alter vero honestatis et sanctimoniae, quo in Christo Jesu per Spiritum sanctum sub bonorum doctrinis disciplinati sumus ad fidem: unde etiam omnis religio, et maxime christiana, ad sacramentum rudes infantes appellat. Quod et ipsum significans Apostolus ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat, IV, 19) . Quare jam non quaeritur, utrum Deus hominem faciat; sed quando, et quem, et quemadmodum faciat: nam si cum in utero fingimur, ut fere Gentibus placet et Judaeis et ipsis vobis, tunc nos Deus format ad imaginem suam; et veteres nos facit, et per furorem ac libidinem creat, quod haud scio utrum divinitati ejus conveniat. Si vero cum credimus et ad meliorem vitae convertimur statum tunc formamur a Deo, ut fere Christo placet et ejus Apostolis et nobis; profecto et novos nos facit Deus, et honeste facit ac pure: quo quid consentaneum quidve conveniens magis sanctae ejus est ac venerabili majestati? Quod si et vos auctoritatem Pauli non spernitis, ex ipso vobis quemnam, et quando, et quemadmodum Deus hominem faciat, ostendemus. Dicit ad Ephesios: Ut deponatis secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur per 0474 desideria erroris: renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 22-24) . Vides ergo quando creatur homo ad imaginem Dei, vides hic et hominem ostendi alterum, et nativitatem aliam, et alium nascendi modum. Nam cum, Exuite vos et induite, dicit, tempus utique credulitatis significat: cum vero hominem novum a Deo creari testatur, tum indicat veterem nec ab ipso esse, nec secundum eum formatum. Et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et justitia et veritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum nativitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum complexibus seminavit; quemque etiam ostendit ex Deo non esse, cum illum solum monstravit esse ex Deo. Necnon et ad Colossenses idipsum denuo dicit: Exspoliate veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui renovatur in agnitione Dei , secundum imaginem ejus qui creavit eum in vobis. Et hinc ergo non solum hominem novum ostendit eum esse quem Deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur, edocuit, id est, in agnitione Dei, quo significatur credulitatis tempus. Et adhuc, secundum imaginem, inquit, ejus qui creavit eum: ut ex hoc liqueat veterem hominem nec imaginem esse Dei, nec ab ipso formatum. Nam et illud quidem quod sequitur, dicens, Ubi non est masculus et femina, Judaeus et Graecus, Barbarus et Scytha (Coloss. III, 9-11) : magis ac magis ostendit nativitatem hanc, quae nos mares fecit ac feminas, Graecos et Judaeos, Scythas et Barbaros, non eam esse in qua Deus operatur, cum hominem format; sed illam quae nos omni exutos nationum varietate sexusque et conditionis unum reddit, ad instar ejus qui unus est, id est, Christus: sicut idem rursus apostolus dicit, Quotquot in Christo baptizati sunt, Christum induerunt: non est Judaeus neque Graecus, non est masculus neque femina, non est servus et liber; sed omnes in Christo unum sunt (Galat. III, 27, 28) . Ergo tunc fit homo a Deo, cum fit unus ex multis, non cum ex uno divisus est in multa. Divisit autem nos primus ortus, id est, corporalis; secundus adunat, intelligibilis ac divinus: eoque rectissime nos hunc quidem corporis naturae ascribendum putavimus, illum vero supernae majestati. Quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit, In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15) : et ad Galatas de semetipso, Cum placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, ut revelaret Filium suum in me, ut eum annuntiarem in Gentes, continuo non acquievi carni et sanguini (Galat. I, 15, 16) . Vides ergo ubique eum in hac altera nativitate nostra, spirituali 0475 duntaxat , asseverantem nos a Deo formari; non in priore illa obscoena ac propudiosa, quae nos nihilo praestantius neque mundius animalibus caeteris in utero materno et concepit et formavit et genuit. Qua de re animadvertere si volueritis, invenietis hac in parte nos non tam professione a vobis distare, quam intellectu. Siquidem vobis placuerit hoc veteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a Deo formatus; nos vero contra coelesti hoc dederimus, et interiori ac novo homini deferamus: neque id temere aut praesumptive, sed a Christo discentes, et ejus Apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse monstrantur.