Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0666C (Vers. 18, 19.) Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam. Et ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salvati fuerint ad gentes in mare ((Al. mari)), in Africam, in Lydiam tendentes sagittam, in Italiam et Graeciam, ad insulas longe: ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. LXX: Et ego opera eorum, et cogitationes eorum novi, et venio congregare omnes gentes et omnes linguas: et venient et videbunt gloriam meam, et dimittam super eos signum: et emittam ex eis, qui salvati fuerint ad gentes, in Tharsis et Phud, et Lud et Mosoch et Thobel, et in Graeciam, et in insulas longe, qui non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam. Priusquam exponam quid significet 0666D enumeratio gentium plurimarum, breviter de interpretationis varietate dicendum est. Tharsis lingua Hebraea, mare appellatur; et (ut aiunt) Indiae regio: 0667A licet Josephus, littera commutata, Tarsum putet nuncupari pro Tharsis, urbem Ciliciae, ad quam Jonas de Joppe fugiens, ire cupiebat (Jonae I) . Phud autem, sive Phul, Libyes, omnisque Africa usque ad mare Mauritaniae, in qua 817 fluvius hodie qui Phud dicitur, et cuncta circa eum regio Phutensis appellatur. Lud autem Lydos vocant, quorum coloni Hetrusci, qui nunc Thusci appellantur, quondam mittendarum sagittarum peritissimi, et nunc dicuntur tendentes sagittam. Pro quo in Hebraico legitur Mosche Ceseth () quod absque Septuaginta, omnes similiter transtulerunt, tendentes arcum: Et Septuaginta posuerunt μοσὸχ, nomen pro verbo interpretantes. Quod si accipiatur, Cappadocas significat: quorum metropolis Mazaca, quae postea a 0667B Caesare Augusto, Caesarea nomen accepit. Qui nescio quid volentes, etiam in Genesi (Cap. X) ultimum filium Aram, id est, Syrorum Damasci, qui appellatur Mes, interpretati sunt μοσὸχ: pro quo nos rectius Moeonas transferimus. Thubal autem sive Thobel, aut Italia interpretatur, aut Iberia, hoc est, Hispania, ab Ibero flumine, unde et hodie Hispaniarum regio appellatur Celtiberia. De quibus pulchre Lucanus (Lucan, lib. IV) :
Gallorum Celtae miscentes nomen Iberis:
quos nos possumus Gallohispanos dicere. Graeci autem, qui sermone Hebraico appellantur Javan, Jonas significant: unde et Graeci
Jones, et mare Jonium. Et hoc considerandum, quod maxime Orientales de
0667C Japhet posuerit nationes, uno filiorum Noe: licet in Tharsis et Phud, Sem quoque et Cham id est, Indiae et Africae nominum
fuerit recordatus, ut totum orbem ostenderet. Venit ergo Dominus, ut opera et cogitationes congreget singulorum. Ex quo discimus
non solum opera, sed et cogitationes esse in die judicii judicandas. Qui enim viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus
est eam in corde suo (Matth. V) . De quibus dicitur:
Nunc circumdederunt eos cogitationes suae: quando judicabit Dominus abscondita hominum secundum Evangelium Jesu Christi; ut illud quod Apostolus scribit, veritate judicii
comprobetur,
invicem cogitationibus accusantibus et satisfacientibus, in die qua judicabit Deus abscondita hominum (Rom. II, 15) : ut cogitationes nostrae omnes uno
0667D tempore congregatae justo
judice probentur, dum aut accusat 818 nos nostra conscientia, aut satisfacit pro delicto, utrum plura sint peccata, an
bona opera: et utrum vetera, an nova: utrum deleta poenitentia, an novis sceleribus instaurata, quando dicit Dominus:
Vias eorum dedi in capita eorum: et cogitationes
eorum reddam eis (Osee IV, 9) .
Qui finxit sigillatim corda eorum, et intelligit omnia opera eorum (Ps. XXXII, 15.) De quibus et in alio loco legimus:
Tu cognoscis corda hominum solus (II Par. VI, 30) . Nemo
0668A enim scit quae sint in homine, nisi spiritus hominis qui est in eo (I Cor. II) . Unde et per Jeremiam loquitur Deus:
Ego Deus appropinquans, et non de longe, dicit Dominus: Numquid abscondet se in absconditis homo, et ego ignorabo (Jer. XXIII, 23) ? Denique ad Scribas dicitur et ad Pharisaeos:
Vos estis qui justificatis vosmetipsos coram hominibus: Deus autem cognoscit corda vestra (Luc. XVI, 15) . In quo considerandum, quod non dixerit, Pater, juxta haereticorum blasphemias, ne Filium videretur excludere,
sed
Deus: quod Patri Filioque commune est.
In principio enim
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2) . De quo idem Joannes scribit:
Ipse autem Jesus non credebat se eis, quia sciebat omnes, et non habebat
0668B
necesse, ut aliquis testimonium daret ei de homine: ipse enim noverat quid esset in homine (Joan. II, 24, 25) . Cui et illud congruit:
Sciens autem Jesus cogitationes eorum (Luc. VI, 8) . Et in alio loco:
Sciens autem Jesus malitiam eorum (Matth. XXII, 18) . Ac ne aliqua sit dubitatio, haereticis calumniam facientibus de Verbo Dei, quod noverit omnia, in Epistola
quae ad Hebraeos scribitur, prolixius dicitur:
Vivens est enim sermo Dei, et evidens et acutus super omnem gladium bicipitem, et dividens usque ad partitionem animae et
spiritus, artuum quoque et medullarum, et judex cogitationum et sensuum cordis. Nullaque est creatura invisibilis in conspectu
ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis illius, de quo nobis sermo est
(Hebr. IV, 12) . Postquam autem omnes cogitationes in unum fuerint
0668C congregatae, accusantes nos vel defendentes: tunc omnes gentes et linguae cum cogitationibus suis pariter adducentur in
medium. Linguas autem juxta apostolum Paulum, 819 non solum hominum legimus, sed et Angelorum (I Cor. XIII) . Ex quo intelligi
datur, omnes creaturas a Domino judicandas, non solum super terram, sed in aere et in coelestibus, juxta quod ipse in superioribus
dixerat:
Inebriatus est gladius meus in coelo, ad terramque descendet (Isai. XXXIV, 5) . Venient autem omnes, ut videant gloriam Dei: et ponet in eis signum, quod in Ezechielis principio sub
Thau litterae Hebraicae interpretatione monstratur (Ezech. IX) . Quo signo qui fuerit impressus, manus percutientis effugiet.
Hoc et postes domorum in Aegypto signabantur, quando
0668D pereunte Aegypto, solus Israel mansit illaesus (Exod. XII) . De hoc signo quod Achaz rex Juda nolebat accipere, Isaias
propheta testatur:
Propterea dabit Dominus vobis signum: Ecce virgo in utero concipiet et pariet (Isai. VII, 14) . Unde et Propheta quod promissum fuerat, deprecatur:
Fac mecum signum in bonum (Psal. LXXXV, 17) . Et in alio loco:
Dedisti metuentibus te significationem, ut fugerent a facie arcus (Psal. LIX, 4) . Hoc nobis ad Patrem ascendens Dominus dereliquit, sive in nostris frontibus posuit, ut
0669A libere diceremus:
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7) . Quod autem sequitur:
Et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes: et singulas enumerat, videtur expositioni nostrae esse contrarium. Si enim de die judicii dicitur: quomodo rursum ad primum
recurrit Salvatoris adventum, quando Apostoli diriguntur ad gentes, et audiunt a Domino:
Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19.) Quod ita solvitur: Judicii praedicatur dies, immo comminatur, ut metu futurae poenae, recipiant Salvatoris
adventum et Apostolorum Evangelium, qui ante mittendi sunt. Pulchre autem dixit:
Et mittam ex eis qui salvati fuerint (Isai. LXVI, 18) . Nisi enim Dominus nobis reliquisset semen, quasi Sodoma essemus,
0669B et similes Gomorrhae fuissemus. Et Apostolus:
Reliquiae, inquit,
salvae factae sunt (Rom. IX, 27) . Isti mittuntur ad gentes in Tharsis, et Phud, et Lud, et Mosoch, et Thobel, et Graeciam, et insulas plurimas
quae longe sunt, et quae non audierunt 820 nomen Domini, neque viderunt gloriam ejus. De quibus juxta historiam supra diximus
(Ad cap. XII) . Nunc stringenda est anagoge.
Tharsis interpretatur,
exploratio gaudii: ut consideremus non ea quae in praesenti sunt, sed quae in futuro; et audire mereamur:
Quia in paucis fuistis fideles, ingrediemini in gaudium Domini vestri (Matth. XXV, 21) . De quo et Petrus apostolus scribit:
Exultate gaudio ineffabili et glorioso (I Petr. I, 8) ; ut laudemus Deum dicentes:
Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione
0669C (Psal. CXXV, 2) . Quodque sequitur,
Phud
interpretatur,
oris exclusio: ut omnem excludentes blasphemiam, ea loquamur quae bona sunt, atque dicamus:
Os meum annuntiabit justitiam tuam, Domine: tota die salutare tuum (Psal. LXX, 15) . Et rursum:
Non abscondi in corde meo veritatem tuam, et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 11) .
Lud quoque in lingua nostra,
utilitas vertitur, et
Mosoch,
extensio, et
Thubal, sive
Thobel, ductus ad luctum, vel
conversus,
aut
universa: quae omnia vocationi gentium congruunt, ut utilitatem sequantur per confessionem animae suae, et praeteritorum obliti, ad
futura extendantur. Lugeantque antiqua peccata, et trahantur ad luctum atque tristitiam, quae ducit ad vitam. Beati quippe
lugentes, quoniam ipsi ridebunt (Matth. V) . Et convertantur
0669D omnes ad Dominum, ut postea transeant ad gratiam, et sciant dictum ab Apostolo:
Gloria, et honor, ex pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco (Rom. II, 10) : quoniam non solum Judaeorum Deus, sed et gentium. Porro illud quod dicitur:
Et insulis procul, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam, illis convenit, de quibus
0670A supra legimus:
Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent (Isai. LV, 5) . Et iterum:
Apparui his qui me non interrogabant: inventus sum ab his qui me non quaerebant (Isai. LXV, 1) . Dixi: Ecce adsum, his qui non invocabant nomen meum. Insulas autem significari, vel totius orbis gentes,
vel Ecclesias in toto orbe dispersas crebro diximus.