Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XVII.
34. Reprehendit etiam, quod poenas impiorum significatas per uvam fellis et botrum amaritudinis, et furorem draconum atque aspidum, collectas dicit esse Deus apud se, et signatas in thesauris suis, reddendas in tempore, cum lapsus fuerit pes eorum (Deut. XXXII, 32-35) : ignorans thesauros hic appellatas occultas dispositiones Dei, qui disponit reddere unicuique secundum opera ejus. Unde Apostolus dicit: Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 5, 6) . Apud quem enim sibi thesaurizat iram cor impoenitens, nisi apud eum qui vivos est judicaturus et mortuos? Neque enim nesciunt etiam illi veteres Libri thesaurum desiderabilem, de quo ibi scriptum est quod requiescat in ore sapientis (Prov. XXI, 20, sec. LXX) . Et in Proverbiis legitur, quia Deus thesaurizat diligentibus se salutem (Id. VIII, 21) ; et Isaias propheta dicit, In thesauris salus nostra: ibi sapientia et disciplina et pietas ad Dominum. Hi sunt thesauri justitiae (Isai. XXXIII, 6) . Sed vaniloqui et mentis seductores adversantes Litteris sacris, quas intelligere nolunt, eligunt ex eis aspera quae ibi leguntur ad commendandam severitatem Dei; et de Litteris evangelicis atque apostolicis lenia quae ibi leguntur ad commendandam bonitatem Dei: et apud homines imperitos hinc ingerunt horrorem, inde quaerunt favorem: quasi difficile sit ut quisquam similiter blasphemus atque impius eo modo adversetur Novo Testamento, quo iste Veteri, carpens de Vetere quibus ibi commendatur Dei bonitas, et e contrario de Novo quibus ibi commendatur Dei severitas; et clamet invidiosus atque venenosus: Ecce qui Deus colendus est, misericors et miserator, longanimis et multae misericordiae; qui non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur; qui non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis; sed quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis peccata nostra; qui sicut miseratur pater filios, sic miseratur timentes se (Psal. CII, 8-13) ; qui dicit, Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23, et XXXIII, 11) . Non ille 0622 qui propter lucrorum avaritiam, etiam eum servum qui non perdidit talentum quod acceperat, tantum quia non amplius acquisivit, ligatis manibus et pedibus projici jussit in tenebras exteriores, ubi esset ei fletus et stridor dentium (Matth. XXV, 14-30) : et qui hominem non habentem vestem nuptialem de convivio suo tollit, et similiter alligatum simili supplicio punit (Id. XXII, 11-13) : et qui venientibus ad se, et pulsantibus, et dicentibus, Domine, aperi nobis; respondet, Non vos novi; tantum quia oleum secum, quod infunderent suis lampadibus, non tulerunt (Id. XXV, 1-2) : et qui propter unum contumeliosum verbum mittit in gehennam (Id. V, 22) : et qui pro temporali cibo non accepto, igne damnat aeterno (XXV, 41, 42) . Haec atque hujusmodi si quis vesana mente sacrilegus, inde lenia, hinc aspera colligat; ac sic homines utrarumque Litterarum imperitos a Christo tanquam saevo et crudeli conetur avertere, et ad Deum Prophetarum misericordem mitemque convertere; nonne et huic ipsi qui hoc facit Veteri Testamento, quod ab homine similiter sacrilego posset fieri Novo, impurus atque impius apparebit? Qui autem recte colit Deum, et profecto utriusque Testamenti invenit unum Deum, et ejusdem unius Dei in utroque diligit bonitatem, in utroque metuit severitatem: in illo intelligens promissum Christum, in isto accipiens redditum Christum.
35. Nonne prius in illis veteribus Libris lectum est, non reddendum malum pro malo, ubi praecipitur ut si jumentum inimici sui errare quisque invenerit, revocet domino ejus; et si cecidisse in via, non pertranseat, sed levet cum illo (Exod. XXIII, 4, 5) ? Nonne ibi prius scriptum est, quod Apostolus ponit: Si esurit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi (Prov. XXV, 21; Rom. XII, 20) ? Nonne ibi prius homo Dei Deo suo, quod ei utique scit placere, dicit: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 4, 5) ? Nonne ibi prius Jeremias propheta describit sancti patientiam, praebentis percutienti se maxillam (Thren. III, 30) ? Nonne ibi prius per alium prophetam praecipitur, ut malitiam unusquisque fratris sui non reminiscatur (Levit. XIX, 18) ? Quid est ergo quod iste blasphemus haec tanquam contraria Veteri Testamento de Novo colligit, aut utrasque Litteras nesciens, aut ut decipiat imperitos, se scire dissimulans? A quo tamen si quaeratur, utrum non reddat malum pro malo, qui pro cibo non accepto in ignem mittit aeternum; profecto turbabitur, et admonebitur incomparabiliter esse mitius oculum pro oculo, dentem pro dente homini auferre (Exod. XXI, 24) , ubi mensura vindictae modum non transit injuriae, quam propter non exhibitam humanitatem, tantam rependere severitatem, ubi transitoria est culpa, et finem non habet poena: atque ita discet, si pervicax non est, in utroque Dei unius Testamento et amandam bonitatem et timendam severitatem. Quamvis enim in Vetere Testamento propter temporalium bonorum promissionem malorumque comminationem, servos 0623 pariat temporalis Jerusalem; in Novo autem, ubi fides impetrat charitatem, qua lex possit impleri non magis timore poenae quam dilectione justitiae , liberos pariat aeterna Jerusalem (Galat. IV, 22-31) : tamen et illis temporibus fuerunt justi spirituales, quos non occidebat littera jubens, sed vivificabat spiritus juvans (II Cor. III, 6) . Unde et fides venturi Christi habitabat utique in Prophetis, venturum praenuntiantibus Christum; et nunc sunt plurimi carnales, qui vel haereses faciunt non intelligendo Scripturas, vel in ipsa Catholica aut adhuc parvuli lacte nutriuntur, aut tanquam palea perseverans futuris ignibus praeparantur. Sicut autem Deus unus et verus creator bonorum est et temporalium et aeternorum, ita idem ipse auctor est amborum Testamentorum; quia et Novum in Vetere est figuratum, et Vetus in Novo est revelatum.
36. Ignoscendi autem misericors mansuetudo, propter quam dictum est, non solum septies, verum etiam septuagies septies fratri remittenda esse peccata, non ad hoc valet ut sit iniquitas impunita, aut torpens et dormiens disciplina, quod potius obsit quam diligens vigilansque vindicta. Claves quippe regni coelorum sic dedit Christus Ecclesiae, ut non solum diceret, Quae solveritis super terram, erunt soluta et in coelis; ubi apertissime bonum, non malum pro malo reddit Ecclesia: verum et adjungeret, Quae ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo; quia bona est et vindicandi justitia. Illud enim quod ait, Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus; gravius est quam si gladio feriretur, si flammis absumeretur, si feris subrigeretur . Nam ibi quoque subjunxit, Amen dico vobis, quae ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis (Matth. XVIII, 17-22) : ut intelligeretur, quam gravius sit punitus, qui velut relictus est impunitus. Hic dicat iste, si placet, Siccine mandata Salvatoris accepimus jubentis, Nemini reddideritis malum pro malo; sed si quis vos percusserit in unam maxillam, praebete et alteram; et, Dimittite injurias fratribus vestris (Id. V, 39-44, et XVIII, 35) ? Ecce ab hominibus non reddentibus malum pro malo, alligatur homo amarius et infelicius Ecclesiae clavibus, quam quibuslibet gravissimis et durissimis ferreis vel adamantinis nexibus. Absit, inquit, ut hoc dicam, quoniam christianus sum. Hoc si vere esset, nec illa dixisset. Quoniam Deus Prophetarum quorum scripta blasphemat, ipse est Deus Apostolorum quorum scripta blasphemare formidat.