Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XI.
36. Post haec ergo omnia titulum posuit, ita se habentem: Discretio spirituum malignitatis et bonitatis . Et coepit contrariis inter se brevibus crebrisque sententiis laudare Christum, et accusare Legis Deum, hoc modo, velut eum ad quem scribebat exhortans: Quare igitur, frater, inquit, recedentes ab iniquitate praeteriti erroris, intendamus Christum verum ac summum Deum, non hujus saeculi principem et mundi factorem, in quo nos peregrinari saepissime declaratum est. Intendamus, inquam, illum pium ac mitem, qui nos suae cognationis ostendens, mundi lumen vocavit: non illum qui secundum scripturas Judaicas terrenum nobis initium assignans, in terra nobis finem indixit. Intendamus illum qui nos fratres appellans, vigilare ac divina sapere persuasit: non illum qui nec dignoscentiae quidem sensum habere permisit. Atque hoc modo caetera multa contexuit.
37. Cui loco libri ejus ita respondendum putavi, ut etiam ego vos exhortarer: Intendamus Christum verum et summum Deum, veri et summi Dei unicum 0660 Filium, non hujus saeculi malignum principem, sed tamen mundi, hoc est, coeli terraeque factorem, qui nos tanquam peregrinos vitam temporalem in hac agere mortalitate praecepit. Intendamus, inquam, illum misericordem ac mitem, qui nos fratres suos fecit gratia, non natura. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui secundum Scripturas terrenum nobis corpus, animam vero flatu dedit, utrumque faciens, non eorum aliquid gignens. Qui nos vigilare ac divina sapere jussit et fecit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui dignoscentiam boni ac mali ne peccando experiremur, admonuit. Qui nos ad immortalitatem vocans, coelestia nobis regna promisit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos post peccatum reos, ab aeternae vitae felicitate secrevit, et terreno labore punivit. Qui nos, non sicut iste dicit, nihil ignorare, sed utilia scire praecepit: nec sicut iste sentit atque a veritate dissentit, scientiam damnavit in nobis, quae fit sapiendo justitiam, sed quae fit experiendo peccatum. Qui nos quod errore moriebamur miseratus est. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos morti, non ex quo sapere coepimus, quod iste ait, sed ex quo deliquimus, destinavit. Qui nos proprias facultates hortatur spernere, imo vero loco tutiore recondere (Matth. VI, 19, 20) : cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui se non tantum coelestium, verum etiam terrenorum Dominum ostendens, ea quae impii possidebant, exspoliatione plectendi , suos, quibus hoc pro tempore congruebat, auferre atque habere, sive jussit, sive permisit. Qui donat delicta conversis: cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui in tertiam et quartam progeniem retribuit digna perversis. Qui non omnium, sicut iste ait, sed eorum quos ante praescivit et praedestinavit, delicta dimittit. Ipse est autem, non alius, sicut hic putat, qui delicta quorumdam, ad poenalem animi dolorem terroremque majorem, etiam illorum qui ea non admiserant, non spiritualibus, sed corporalibus mortibus vindicavit, ut conditio mortalium qua fuerant post paululum morituri, etiam isto modo serviret Dei providentiae, et in usum cederet disciplinae. Qui nos non in totum irasci prohibuit, quandoquidem et ipse iratus est ubi oportuit: sed irasci et non peccare praecepit. Ipse est autem, non alius, non qui vindicandi causas, sicut iste affirmat, inquirit; sed vindicandas causas , quando ipse novit, advertit. Qui nos, ne quando juraremus, monuit: ut quoniam falli possumus, longe simus a perjurio non jurando. Ipse est autem, non alius, ut hic putat, qui suae sententiae veritatem ad incredulos increpandos, ubi opus esse judicavit, etiam jurando firmavit. Sicut autem homo jurans adhibet testem Deum, ita se ipsum Deus. Qui nos in fide verbi veri stare jussit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, non qui voluntatem suam, sicut iste blasphemat, sed qui res quas voluit, non mutata voluntate mutavit. Qui nos viam veritatis docuit. Ipse est enim et Deus Prophetarum, 0661 qui nunquam, sicut iste calumniatur, falsis promissionibus suos decipit. Qui nos irreprehensibiles esse mandavit. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut iste criminatur, se ipse reprehendit, nec eum sicut hominem quidquam poenituit: sed rerum futurarum mutationem, quas se mutaturum sine ulla sui mutatione ab aeternitate praescivit, velut humana hominibus locutione praedixit. Qui nobis iram Dei metuendam et in Evangelio commendavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui non sui animi perturbationem, sed justam severamque vindictam, irae vel indignationis nomine nuncupavit. Qui alterum ab altero non utcumque laedi, sed injuria laedi noluit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sive per homines, sive per Angelos sanctos, etiam temporalibus corporum mortibus, quos voluit, utiliter aut multavit, aut terruit. Qui docuit ad concupiscendum non videndam esse mulierem (Matth. V, 28) . Ipse est enim qui et in Lege dixit, Non concupisces (Exod. XX, 17) : nec, sicut iste criminatur, indixit septenas singulis nuptias, sed propagandi causa connubia casta permisit. Patres autem filiarum maritos non solum ipse non fecit; verum etiam ne fieret, sicut alia incesta, prohibuit. Qui nos secundum interiorem renovationem in spiritu mentis, nec masculos in se, nec feminas esse docuit; et sicut Angelos in aeternum secum futuros esse promisit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate conjunxit; et secundas nuptias, quae in Novo quoque Testamento permittuntur, licitas esse monstravit. Uxores autem fratrum, sed sine filiis defunctorum, ad excitandam defuncti posteritatem, non libidinis, sed pietatis affectu, in matrimonium sibi copulare praecepit: patres vero filiarum conjugiis misceri omnino prohibuit. Qui nos super omne genus serpentum calcare spiritualiter jussit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui populo infideli ad significanda peccata, quorum veneno invisibiliter moriebantur, visibiles serpentes quibus admonerentur, immisit; et plaga emendatoria mortes animarum, mortibus corporum figuravit. Qui dixit, Date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41) . Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui talia etiam Prophetarum voce mandavit. Nec sibi voluit primogenitos hominum filios immolari, sed consecrari: significans primogenitum a mortuis, in quo oportebat omnes a morte perpetua liberari. Qui corruptibilibus cibis incorruptibiles anteposuit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sacrificia quibus non indiguit, ad significandum verum sacrificium, in umbris futurorum praecedere voluit; et disciplinae severitate mortibus corporum, longe mitioribus quam sunt aeterna supplicia gehennarum, perpetrata sacrilegia vindicavit. Qui terrenas divitias, non sicut iste dicit, damnari jussit, sed spirituales coelestesque praeposuit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui facit et divites benignissime largiendo, et pauperes justissime vel non dando, vel auferendo. Qui nos pro inimicis 0662 orare jussit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui filios parentum manibus immolari sibi, ut iste criminatur, non solum nunquam voluit, verum etiam ne id fieret, in Lege constituit. Qui sine acceptione personarum benefaciendum omnibus intimavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui quando sine discretione aetatis aut sexus occidi homines jussit, unde scit iste vel quisquam quid eis post mortem bonae compensationis attribuit, quorum mortibus viventes aut emendavit aut terruit? Qui nos aequo animo injurias sustinere et donare praecepit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui oculum pro oculo, dentem pro dente, modum posuit poenae, ne quisquam sibi amplius putaret deberi vindictae, quam pertulisset injuriae. Et hoc ideo, quia de sapientia Dei dictum est, quod Legem et misericordiam in lingua portet. Nec per misericordiam debita debitoribus nostris scienter dimitteremus, nisi per Legem ipsa debita discerneremus . Qui in tanta potestate se humilians ad convertendos nos factus homo, cum hominibus est locutus. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui cum primis patribus est locutus: ideo praeter se dicens non esse alium Deum, quia etiam summa Trinitas, manente personarum discretione unus est Deus. Qui Apostolis suis ut gratis darent quae gratis acceperant, jussit: ad sustentationem tamen suam nec aliam tunicam secum ferre ideo constituit, quia secutus adjunxit, Dignus est enim operarius mercede sua (Matth. X, 8-10) ; ut qui Evangelium annuntiabant, ex Evangelio viverent (I Cor. IX, 14) : Deo tamen munera offerenda esse monstravit, qui nullius indiget, et munera sumendo plus confert. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui et munera suos accipere vetat, quibus excaecantur oculi judicantium; et munera ipse, quamvis non egeat, accipit, ut pietate faciat opulentas animas offerentium. Qui sabbatis hominem curavit, ostendens jam esse tempus, ut secundum prophetiam Cantici canticorum aspiraret dies, et removerentur umbrae (Cant. II, 17) . Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui hominem ligna sabbatis colligentem, quia nondum duorum Testamentorum tempora distinguebat, sed Legem Dei contumaci et impia mente contempserat, lapidandum esse mandavit; ejusque corporali morte (quam post paululum omni homini quis dubitet adfuturam?) sanxit timore obedientiam caeteris profuturam. Qui propter salvandos homines se venisse dixit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui justo judicio quos vult obdurat: sicut in Evangelio , Venit in judicium, non solum ut qui non vident, videant; sed etiam ut qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39) . Qui mandata vitae perpetuae nobis dedit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui mandata sancta et justa et bona, superbis tamen, non de ipsius gratia, sed de sua virtute fidentibus, non quibus viverent, sed quibus morerentur, 0663 ut convincerentur dedit. Sicut Apostoli, dicente uno ipsorum, bonus odor Christi erant, et in his qui salvi fiebant, et in his qui peribant; aliis quidem odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16) . Qui vitiatorum salus apparuit, dans incessum claudis, linguam mutis, auditum surdis, lumen caecis. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui eadem vitia non solum misericordissime sanat, verum etiam justissime importat. Neque enim debet eum quisquam non minus impia vanitate Christo putare contrarium, et istum bonum dicere, Christum autem malum; eo quod iste in virga Aaron aridum lignum, et nulla radice subnixum, florem ferre fecit et fructum; Christus autem arborem maledicto arefecit, quia nihil in ea pomorum, quorum nondum erat tempus, invenit.