Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VIII.
9. Quod autem dicunt de rationalibus creaturis, id est, sanctis Angelis et immundis daemonibus, et ipsis animabus hominum, quod majorem locum minor culpa promeruerit, qua impudentia conentur Ecclesiae Christi persuadere, non video. Melius itaque credimus, Deum non peccatis rationalium spirituum adductum esse ad fabricam mundi, ne illa sequantur absurda, quod duos soles, vel tres, vel quatuor, vel quotquotlibet habere nobis esset necesse , si plurimum spirituum per liberum arbitrium tanta culpa praecederet, quanta illos in similibus corporum coelestium globis oporteret includi: sed factum esse mundum Dei bonitate, magnum, bonum, a summo et non facto bono; in quo fierent omnia bona valde secundum naturam, et aliis alia meliora, a summis creaturis usque ad infima distinctis gradibus ordinata, ut eo modo essent omnia, dum non essent sola potiora, et haberent ejus numeri terminum, quem constituendum apud se vidit omnium naturarum creaturarum conditor Deus, qui ea non facta didicit, sed noverat esse facienda. Unde illud quod aiunt, in ejus sapientia jam fuisse facta omnia, antequam in istas formas et modos proprios proferrentur, atque in suis ordinibus apparerent, non sobrie dicitur. Facta enim quando essent, antequam facta essent? Sed in Dei sapientia omnium faciendarum rerum rationes esse potuerunt, non tamen factae. Omnia per ipsam facta sunt, non et ipsa facta est: quia et ipsa est Verbum de quo dicitur, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) . Noverat ergo Deus omnia quae fecit antequam faceret. Non enim possumus eum dicere ignorata fecisse, et ea non nisi facta didicisse; nescisse quid faceret, sed scisse quod fecit. Hoc enim si de aliquo artifice homine diceremus, insipientissime saperemus. Noverat ergo ea facienda, non facta: noverat ut faceret, non quia fecerat. Proinde quamvis jam nota essent, quia nisi a sciente non fierent; non tamen facta esse coeperunt quae ut fierent sciebantur, nisi post fierent, quae ut recte fierent sciebantur antequam fierent .
10. Cum autem veritas, quae neque opinatur incognita, nec aliquem fallit, purgationem nostram, imo vero et perfectionem etiam post resurrectionem corporum spiritualium usque ad Angelorum aequalitatem promittat futuram (Luc. XX, 36) ; quomodo dicuntur ipsi sancti Angeli, quibus purgatissimi aequales erimus, adhuc a peccatis suis esse purgandi? Et cum coelum novum et terram novam polliceatur Deus 0675 habitaculum sanctorum atque ab omni labe hujus saeculi purgatorum (Isai. LXVI, 22) , qua tandem affirmatur audacia, non futurum fuisse mundum, id est, coelum et terram, nisi propter necessitatem purgandorum spirituum rationalium, qui vel in coelo vel in terra non essent nisi pro meritis peccatorum? Quid ergo purgatis opus est coelo novo et terra nova, si purgati ad hoc restituuntur, ut sint quemadmodum fuerunt ante coelum et terram sine coelo et terra? Quod si omnino verum esset, nos usque ad illud quod promittit Scriptura spem nostram tendere deberemus. Et si inde essemus in aliquid melius transferendi, multo rationabilius hoc tunc jam ibi positi disceremus, quam nunc non solum temere crederemus, verum etiam impudenter docere conaremur. Quid est autem absurdius, quam dicere, Coelum et terra non essent, nisi necessaria esset mundi structura purgandis; cum alterum coelum et alteram terram promittat Scriptura purgatis?
11. Porro de sole et luna caeterisque sideribus, quod coelestia sint corpora videmus; quod animata sint non videmus. De divinis hoc Libris legatur, et credimus. Nam testimonium ex Apostoli Epistola quod ab eis dici solere posuisti, etiam de solis hominibus intelligi potest; quoniam in unoquoque homine est omnis creatura, non universaliter sicut est coelum et terra et omnia quae in eis sunt, sed generatim quodam modo: quia et rationalis in illo est, quam vel probantur habere Angeli, vel creduntur; et, ut ita dicam, sensualis, qua et bestiae non carent: utuntur enim et sensibus et sensualibus motibus ad appetenda utilia et vitanda contraria: et vitalis privata sensu, qualis adverti in arboribus potest; nam et in nobis sine sensu nostro fiunt corporis incrementa, et capilli nec cum praeciduntur sentiunt, et tamen crescunt. Jam vero ipsa corporalis creatura evidentius apparet in nobis, quae licet ex terra facta atque formata sit, insunt tamen illi ex omnibus hujus corporei mundi elementis quaedam particulae ad temperiem valetudinis. Nam et calore membra vegetantur, qui est ab igne, cujus etiam lux per oculos emicat; et aere venarum discursus, quas arterias vocant, atque spiramenta pulmonis implentur; et humor nisi esset, nulla sputamenta confluerent, vitamque absumeret siccitas. Nam et ipse sanguis humido lapsu alias venas replens, quasi rivis et fluminibus per cuncta diffunditur. Ita nullum est creaturae genus, quod non in homine possit agnosci: ac sic omnis creatura in eo congemiscit et dolet, revelationem filiorum Dei exspectans (Rom. VIII, 22, 23) ; quae per corporis etiam resurrectionem, etsi non in omnibus hominibus, omnis tamen a corruptionis servitute liberabitur, quia et in singulis omnis est. Et si quo alio modo melius potest idem locus apostolicarum Litterarum intelligi: non tamen ex eisdem verbis consequens est ut solem et lunam et sidera congemiscere credamus, donec in saeculi fine a corruptionis servitute 0676 liberentur.