Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Sermo Arianorum,
Ubi numeri propterea sunt locis singulis annotati, ut cum responsio legi coeperit, qui voluerit attendat, utrum cuique loco apte diligenterque responsum sit; quia eosdem numeros habet etiam ipsa responsio, per quos cui loco respondeatur appareat.
0677 1. Dominus noster Jesus Christus, Deus unigenitus, primogenitus totius creationis.
0678 2. Voluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutus.
0679A 3. Voluntate et praecepto ipsius, coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus ex nullis exstantibus, ut essent, sua virtute fecit.
4. Et antequam faceret universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris jussionem; ipse voluntate et praecepto Patris descendit de coelo, et venit in hunc mundum, sicut ipse ait: Nec enim a me ipso veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42) .
5. Et quia de omnibus spiritualibus et rationalibus gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis, paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videbatur (Psal. VIII, 6) : ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Jesus honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere; et ostendit quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: Magnus homo et pretiosus vir (Prov. XX, 6, sec. LXX) . Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem, facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore.
6. Cum, inquit, venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere (Galat. IV, 4) . Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore conversatus est, sicut ipse ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) . Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce et testimonio Patris manifestatus (Luc. III, 21-23) , voluntate et praecepto Patris Evangelium regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait: Et aliis civitatibus oportet me Evangelium praedicare; in hoc enim missus sum (Id IV, 43) ; et, Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar (Joan. XII, 49) . Et sic voluntate et praecepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ait: Pater, transeat calix iste a me; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis (Matth. XXVI, 39) . Et Apostolo asserente et dicente: Obediens, inquit, factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8) .
7. Is et in cruce pendens, voluntate et praecepto Patris carnem humanam, quam de sancta virgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46) . Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est divinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio ejus ex virgine non fuit corruptio dealitatis ipsius, sed susceptio corporis; ita et in morte ejus non fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis ejus. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto facit 0680 injuriam; ita et qui carnem ejus crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt.
8. Is qui voluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimplevit, voluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus est in gloriam.
9. Is qui voluntate Patris descendit et ascendit, voluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram ejus, audiens Patrem sibi dicentem: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1) . Is qui voluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram ejus, is voluntate et praecepto Patris in consummatione saeculi venturus est, Apostolo vociferante et dicente: Et ipse, inquit, Dominus in jussu, in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo (I Thess. IV, 15) . Is qui voluntate et praecepto Patris veniet , voluntate et praecepto Patris judicaturus est totum mundum in aequitate, et redditurus singulis secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait, Pater judicat neminem, sed omne judicium Filio dedit: item, Sicuti audio, judico, et judicium meum verum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. V, 22, 30) . Unde et in judicando Patris praesentiam praeponit, et suam divinam dignitatem et potestatem secundam postponit, dicens: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34) . Ergo justus judex est Filius: judicantis vero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicuti et Spiritus sancti officiosa advocatio et consolatio, Unigeniti Dei justi judicis est dignitas.
10. Ergo Filius a Patre est genitus: Spiritus sanctus per Filium est factus.
11. Filius Patrem praedicat: Spiritus sanctus Filium annuntiat.
12. Primum et praecipuum opus est Filii, genitoris gloriam revelare: primum et praecipuum est opus Spiritus sancti, in animas hominum Christi dignitatem manifestare.
13. Filius testis est Patris: Spiritus testis est Filii.
14. Filius mittitur a Patre: Spiritus mittitur a Filio.
15. Filius minister est Patris: Spiritus sanctus minister est Filii.
16. Filius jubetur a Patre: Spiritus sanctus jubetur a Filio.
17. Filius subditus est Patri: Spiritus sanctus subditus est Filio.
18. Filius, quae jubet Pater, haec operatur: Spiritus sanctus, quae mandat Filius, haec loquitur.
19. Filius adorat et honorat Patrem: Spiritus sanctus adorat et honorat Filium: ipso Filio dicente, Pater, ego te honorificavi super terram, opus quod dedisti mihi consummavi (Joan. XVII, 4) : et de Spiritu sancto ait, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et 0681 annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14) .
20. Filius a se non potest facere quidquam (Id. V, 19) , sed in omnibus Patris exspectat nutum. Spiritus a se non loquitur, sed in omnibus Christi exspectat praeceptum: Non, inquit, a se loquetur; sed quaecumque audierit loquetur, et ventura annuntiabit vobis (Id. XVI, 13) .
21. Filius pro nobis interpellat Patrem: Spiritus pro nobis postulat Filium.
22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris viva et vera, propria et condigna imago est Filius: totius sapientiae et virtutis Filii manifestatio est Spiritus.
23. Non est pars nec portio Patris Filius, sed proprius et dilectissimus, perfectus et plenus unigenitus Filius. Non est pars nec portio Filii Spiritus, sed primum et praecipuum opus unigeniti Dei prae caeteris universis.
24. Pater major est Filio suo: Filius incomparabiliter major et melior est Spiritu.
25. Pater Deus et Dominus est Filio suo: Filius Deus et Dominus est Spiritui.
26. Pater immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit.
27. Filius ut sacerdos adorat Deum suum, et ab omnibus adoratur ut Deus et creator omnium: Pater vero solus nullum adorat, quia nec majorem, nec aequalem habet quem adoret: nulli gratias agit, quia nullius beneficium consecutus est; omnibus ut essent ob bonitatem suam donavit, ipse quod est a nemine accepit. Ergo haec trium substantiarum, Patris, et Filii, et Spiritus sancti distinctio, et trium rerum, Dei ingeniti, et Dei unigeniti, et Spiritus advocati differentia: et Pater Deus et Dominus est Filio suo, et omnium quae per virtutem Filii voluntate ipsius facta sunt: Filius minister et summus sacerdos est Patris sui; omnium vero operum suorum Dominus et Deus est, Patre volente.
28. Et sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare: ergo in Spiritu sancto adoratur Filius.
29. Per Filium glorificatur Pater.
30. Spiritus sancti opus et diligentia est sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum reparare; ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari, de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare; super omnia fidem et charitatem praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro sinceritate et simplicitate mentis, pro mensura fidei et merito conversationis gratiam ad utilitatem dividere, et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare.
31. Alium esse a Filio, et natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, virtute et operatione: 0682 sicut et Filius natura et ordine, gradu et affectu, divina dignitate et potestate, unigenitus Deus alius est ab ingenito Deo.
32. Impossibile ergo est unum eumdemque esse Patrem et Filium, generantem et nascentem, cui testimonium perhibetur et eum qui testimonium perhibet, majorem et eum qui majorem confitetur, eum qui ad dexteram sedet et stat et eum qui sedis dedit honorem, eum qui missus est et eum qui misit; nec discipulum et doctorem, ut ipse docuit dicens, Sicut docuit me Pater, sic loquor (Joan. VIII, 28) : similem et imitatorem et eum cujus est similis et imitator ; eum qui orat, et qui exaudit; eum qui gratias agit, et qui benedicit , eum qui suscepit mandatum, et eum qui dedit mandatum, et ministrum praecipienti, supplicem eminenti, subditum superiori, primogenitum sempiterno, unigenitum ingenito, sacerdotem Deo unum atque eumdem esse.
33. Sed et Deus sine principio praescius erat se unigeniti Dei pueri sui patrem futurum: Deum autem se futurum nunquam praescivit, quia ingenitus est, et nunquam coepit nec praescire, nec scire. Quid est autem praescientia, nisi futurorum scientia? Pater autem generando Filium, ab ipso Filio est nuncupatus; et ipso revelante, ab omnibus Christianis Deus et Pater unigeniti Dei est cognitus, et magno major et bono melior est manifestatus.
34. Et quia Homousiani dicunt Salvatorem nostrum humilitatis gratia haec omnia de Patris praescientia, et de sua subjectione esse locutum, nos vero Christiani credimus Patre imperante et Filio obtemperante haec omnia esse eum locutum; dicimus et probamus quod haeretici ex suis dictis arguuntur et reprehenduntur. Si enim se humiliavit, ipsa humilitas ejus obedientiam ostendit: ipsa vero obedientia alium supra eminentem, alium subsistentem et subjectum declarat, sicuti ait Apostolus, Humiliavit se, obediens factus Patri usque ad mortem (Philipp. II, 8) . Et ipsa humilitas ejus, veritas est, non falsitas. Quis enim vel quando sapiens contentus est se humiliare, nisi habeat majorem et meliorem cui festinet per humilitatem placere? Et ego, inquit, quae placita sunt ei facio semper (Joan. VIII, 29) . Semel enim ante omnia saecula voluntate Dei natus, ad voluntatem ipsius omnia operatur. Si autem se humiliavit, et mentitus est, quod absit; et si veritas mentitur, quod impossibile est, ubi quis quaerat veritatem? Sed veritas nec mentitur, nec variatur, qui ob hoc venit ut veritatem doceret; qui non est ignorantiae doctor, sed veritatis magister, ut ipse dixit: Nolite vobis vocare magistros super terram, unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 10) . Si autem dixerint quia propter incarnationem suam humilians se super terram, propter homines haec loquebatur, 0683A ostendamus illis majora et firmiora esse illa testimonia, quae de subjectione Filii in Scripturis sunt posita, de iis quae in Evangelio aguntur. Si enim propter homines super terram se humiliabat, et non ut obediens et subjectus filius cum incomparabili dilectione et gratiarum actione Patri suo obsequebatur; quia quantum sublimis est in potestate, tantum humilis est in obsequio: antequam carnem susciperet, quare jussus obaudivit, et modo sedens ad dexteram Dei interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34) , et in corpore constitutus super terram in coelo se Patrem rogaturum promittebat, dicens, Et ego rogabo Patrem meum, et alium advocatum dabit vobis (Joan. XIV, 16) ? Et si adhuc in his omnibus propter duritiam et caecitatem cordis sui credere noluerint, sed ausi Tuerint dicere quod haec omnia humilitatis causa fiunt, post consummationem saeculi, nisi se natura et voluntate sciret subjectum et obedientem, utquid se humiliaret, ubi propter homines humilitas necessaria non est? Quod autem et post consummationem saeculi, quando illi omnia fuerint subjecta (I Cor. XV, 28) : quia 0684A modo natura quidem omnia sunt subjecta, ut creatura Creatori; voluntate autem, propter liberum arbitrium, non omnia illi subjecta videmus: tunc vero in die judicii, quando in nomine Jesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris (Philipp. II, 10, 11) , omnia sine fine, et voluntate et natura illi erunt subjecta: et ipse post omnium sibi subjectionem in ea subjectione et charitate manens, in qua semper, et ipse ut Filius subjectus erit ei qui illi subdidit omnia: nullus audiens christianus ignorat, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. X, 17) : ut sit Deus omnia in omnibus, semper monarchiam et potestatem habens omnium, cui gloria et honor, laus et gratiarum actio, per unigenitum ejus Filium Dominum et Salvatorem nostrum, in Spiritu sancto, nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.