Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo
0709 1. Cum Augustinus et Maximinus Hippone-regio unum in locum convenissent, praesentibus multis, tam clericis quam laicis, Maximinus dixit: Ego non ob istam causam in hanc civitatem adveni, ut altercationem proponam cum Religione tua, sed missus a comite Segisvulto
2. Augustinus dixit: Si ad ista omnia respondere voluero, id etiam ego agere videbor, ne veniatur ad causam. Proinde ut cito agamus quod instat, dic mihi fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu sancto.
Max. respondit: Si fidem meam postulas, ego illam teneo fidem quae Arimini
3. Aug. dixit: Jam dixi, et hoc ipsum repeto, quia respondere noluisti: Dic fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu sancto.
Max. respondit: Cum enim non defecerim a responsione, cur accusor a tua Religione, quasi responsum non dederim?
4. Aug. dixit: Propterea dixi te respondere noluisse, 0711 quia dum ego quaererem ut diceres mihi fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu sancto, quod et nunc posco, tu mihi non dixisti fidem tuam, sed nominasti Ariminense concilium. Fidem tuam volo nosse, quid credas, quid sentias de Patre et Filio et Spiritu sancto. Si dignaris, ore tuo audiam. Noli me mittere ad ea scripta, quae modo aut prae manu non sunt, aut eorum auctoritate non teneor. Dic quid credas de Patre et Filio et Spiritu sancto.
Max. respondit: Non ad excusandum me Ariminensis concilii decretum interesse volui, sed ut ostendam auctoritatem Patrum, qui secundum divinas Scripturas fidem nobis tradiderunt illam quam a divinis Scripturis didicerunt. Sin vero placet; quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) : instructi etenim sumus et parati ad respondendum omni exposcenti de nobis rationem de fide et spe quae in nobis est (I Petr. III, 15) : et praeterea cum Dominus ipse Jesus dicat, Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis; et qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32, 33) : istud periculum timens, quamvis leges imperiales non ignoro, tamen praecepto Salvatoris edoctus, qui monuit nos et dixit, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Ibid., 28) ; respondeo evidenter: Credo quod unus est Deus Pater, qui a nullo vitam accepit; et quia unus est Filius, qui quod est et quod vivit, a Patre accepit ut esset; et quia unus est Spiritus sanctus paracletus, qui est illuminator et sanctificator animarum nostrarum. Et hoc de divinis Scripturis assero. Si jubes, prosequor testimonia: si in aliquo reprehenderit Religio tua, dabo responsum in his in quibus reprehendi videor.
5. Aug. dixit: Movet me, quod ita posuisti proprie illuminatorem nostrum Spiritum sanctum; quasi Christus non sit illuminator noster. Hinc primo abs te volo audire quid sentias.
Max. respondit: Nos enim unum auctorem Deum Patrem cognoscimus, a quo illuminatio omnis per gradus descendit. Nam denique et apostolus Paulus profert de se testimonium in Actibus Apostolorum, dicens. Sic enim mandavit nobis Deus; et inter caetera, Posui te in lumen gentium (Act. XIII, 47) . Si Apostolus in lumine gentium positus est ut doctor, quanto magis Spiritus sanctus, qui illuminator est Apostoli; in quo et Apostolus locutus est, secundum ipsius Apostoli dicta, quia nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) ? Utique illuminator est Spiritus sanctus, qui illuminavit Apostolum. Sed Spiritus sanctus a Christo accepit, secundum ipsius Christi testimonium, sicut ait in Evangelio Christus: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: cum autem venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetura se, sed quaecumque audierit loquetur, et ventura annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12 14) . Ergo 0712 Spiritus sanctus accepit a Christo, secundum testimonium Christi. Sine dubio autem Christus ipse confitetur quod, Doctrina mea non est mea, sed ejus qui me misit Patris (Joan. VII, 16) ; et, Quod vidi et audivi apud Patrem meum, loquor (Id. VIII, 38) . Sive ergo Christus docens nos illuminat, Pater illuminat qui eum destinavit; sive Spiritus sanctus illuminat, illuminatio ad auctorem recurrit, qui est fons bonitatis: a quo consecutus, sive beatus Apostolus, sive etiam omnes sancti, illuminant quidem credentes, sed haec illuminatio ad unum auctorem recurrit. Et ea de causa dicebat propheta: Dominus illuminatio mea, et salus mea; quem timebo (Psal. XXVI, 1) ?
6. Aug. dixit: Ego non nego illuminare Spiritum sanctum; sed utrum et Christus illuminet per se ipsum, et Pater illuminet per se ipsum, an non illuminent isti nisi per Spiritum sanctum: hoc requisivi breviter, hoc requiro.
Max. respondit: Credo non latere Religionem tuam, beatum dixisse apostolum Paulum, Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum (Tit. III, 4-6) . Secundum hanc regulam dico Spiritum sanctum et profiteor illuminatorem per Filium: ut ante dictum est, Quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Jam dedi responsum: quoniam sive Paulus illuminat, ad auctorem Deum Patrem recurrit haec illuminatio; sive Spiritus sanctus illuminat, ad auctorem recurrit illuminatio: sive Christus illuminat, ad auctorem recurrit illuminatio. Et hoc magisterio Christi edoctus, prosequor, sicut ait ipse Christus: Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me; et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere illud de manu Patris mei. Et iterum sic ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 27-30) . Ergo ad defendendas oves, ad illuminandas, Pater et Filius unum sunt, concordes atque unanimes secundum hanc rationem quam audisti, Quoniam nemo potest rapere de manu mea oves quas mihi dedit Pater: simili modo nec de manu Patris.
7. Aug. dixit: Res loqueris necessarias quidem, sed non ad causam. Ad interrogationem meam non respondisti, et tamen multa dixisti. Si velis, relicta quaestione quae inter nos vertitur, reddere totum Evangelium, qui dies sufficiunt, quantum temporis spatium necessarium est? Breviter mihi dic, quoniam interrogavi te, utrum illuminet per se ipsum Christus, an non illuminet nisi per Spiritum sanctum. Non solum ad hoc, respondere noluisti, sed si me non fallit quod audivi, magis Spiritum sanctum per Christum illuminare dixisti.
Max. respondit: Non decet in religione, praeterea cum de Deo loquamur, calumniam inferre. Ego et responsum dedi, et si non sufficiunt quae diximus, addimus testimonia, quia per Jesum Christum Spiritur 0713 sanctus effusus est in omnes credentes. Sic enim legimus beatum Petrum dixisse: Hunc Jesum suscitavit Deus, cujus nos omnes testes sumus. Dextera itaque Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum quod nunc vos et videtis et auditis (Act. II, 32, 33) . Dixi enim quod omnia quaecumque suggerit nobis Spiritus sanctus, a Christo consecutus sit. Recurre ad testimonia ante lata, et invenies ita.
8. Aug. dixit: Cum vis conari probare quod ipse non nego, in rebus superfluis necessarium tempus absumis. Ego non nego per Christum diffusum fuisse super credentes Spiritum sanctum. Sine causa hoc per tantas moras testimoniis probare voluisti, quod ipse confiteor. Ego hoc dixi, hoc quaesivi, hoc iterum dico: utrum Christus per Spiritum sanctum illuminet, an Spiritus sanctus per Christum illuminet; quia dixisti superius per Christum illuminare Spiritum sanctum. Si autem non recolis, recitentur verba tua in Gestis, ut appareat ea nos jussisse recitari, et probabo te dixisse quod quaero.
Max. respondit: Probatio erat necessaria, si non ipse temetipsum placasses. Jam enim prosecutus es in testimoniis quae protuli, vel in ratione quam dedi, quod et ipse sic habeas. Cum finita sit ergo ista quaestio, propone aliam ad quam tibi respondeam. Nam professus es jam in quaestione ista satisfactum tibi fuisse.
9. Aug. dixit: Dixisti Spiritum sanctum per Christum illuminare, an non dixisti? Rogo te ut unum de duobus breviter mihi respondere digneris. Dixisti, an non dixisti?
Max. respondit: Ego Spiritum sanctum professus sum secundum Salvatoris magisterium, quia sive illuminat, a Christo accepit; sive docet, a Christo accepit; omnia quaecumque gerit Spiritus sanctus, ab unigenito Deo consecutus est: et si parva sunt testimonia, addo.
10. Aug. dixit: Ne dicat nos calumniari, legantur verba ipsius paulo superius.
Antonius notarius ad locum recitavit: Dico Spiritum sanctum et profiteor illuminatorem per Filium, ut ante dictum est, quem effudit abunde in nos, per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Cumque recitatum est:
Max. respondit: Ut videtur, ipse potius dilationi studes, ut non ad principalem causam recurramus, sed per totum diem vis argumentis nos in una detinere quaestione. Nos enim recitamus, quod per Filium Spiritus sanctus sit effusus, et non tantum beatum Paulum testem produximus, verum etiam et Petrum priorem Apostolorum. Habet enim prosecutio nostra, quod Spiritus sanctus a Christo accepit, secundum praecedens testimonium: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Idem itidem compulsus iterum dico, quia sive illuminat Spiritus sanctus, sive docet, sive instruit, omnia a Christo consecutus est; quia per Christum facta sunt omnia, et sine illo factum est nihil (Joan. I, 3) . Christus dicit 0714A quia a genitore suo omnia haec consecutus est, et vivit propter Patrem, et omnis lingua confitetur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 11) . Et quia
11. Aug. dixit: Si et Christus illuminat per Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus illuminat per Christum, par potestas est. Lege autem tu mihi subjectum Christo Spiritum sanctum, quod paulo ante dixisti. Quod autem dicis Dominum dixisse de Spiritu sancto, De meo accipiet; ideo dictum est, quia de Patre accepit, et omnia quae sunt Patris, sine dubio et Filii sunt. Nam ipse cum hoc dixisset, adjecit, Ideo dixi, De meo accipiet; quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Id. XVI, 14, 15) . Dic ergo quod interrogavi, et testimoniis proba, subjectum Christo Spiritum sanctum: cum potius legamus ipsum dicentem, Spiritus Domini super me, propter quod unxit me evangelizare pauperibus
Max. respondit: Religionis auctores nunquam in calumniam vertuntur. Interrogasti testimonia, ut ea quae professus sum testimoniis docerem: et ipse pares atque aequales profiteris tres, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et praeterea cum tres aequales professus 0715 sis iterum conversus protulisti quidem testimonium divinarum Scripturarum, non ad aequalitatem pertinens, sed ad singularitatem omnipotentis Dei, quod unus sit omnium auctor. Ergo quia et aetate praecedis, et auctoritate major es, profer, instrue prius testimoniis, quod tres sint aequales, tres omnipotentes, tres innati, tres invisibiles, tres incapabiles: et tunc demum necesse est testimoniis ut acquiescamus. Si quo minus reddere rationem de divinis Scripturis non valueris, necesse me est, ut ad omnia quae in praecedenti dixi: sive enim Patrem solum qui quod vivit a nemine accipiens, sive Filium
12. Aug. dixit: Ego quod quaesivi ut dicere dignareris, non dixisti, quo testimonio probares subjectum Christo Spiritum sanctum: respondeo tamen ad ea quae proposuisti. Sic non dicimus tres omnipotentes, quomodo non dicimus tres deos. Si enim de singulis interrogemur, utrum Deus sit Pater; respondemus, Deus: utrum Deus sit Filius; respondemus, Deus: utrum Deus sit Spiritus sanctus; respondemus, Deus. Cum autem de omnibus interrogati fuerimus, utrum tres sint; referimus nos ad divinam Scripturam dicentem, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Et in
Max. respondit: Ac per hoc pares atque aequales dixisti, quod quidem testimoniis docere non valuisti, et ob istam rem ad aliam causam divertisti. Nos enim non diffidimus, sed certa cognoscentes fide, quod erat cor et anima una omnium credentium. Nec enim hoc praejudicat religioni nostrae, sed magis concordat. Sine dubio enim si omnium credentium erat cor et anima una, quare autem non Pater et Filius et Spiritus sanctus in consensu, in convenientia, in charitate, in unanimitate, unum esse dicantur? Quid 0716A enim fecit Filius, quod non placuit Patri? Quid praecepit Pater, in quibus non obtemperavit Filius? Quando enim Spiritus sanctus contraria Christo aut Patri tradidit mandata? Et constat secundum Salvatoris sententiam, quod ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; esse illos in concordia et in consensu unum. Sicut autem ipse professus es, Pater Pater est, qui nunquam fuit Filius; Filius Filius est, qui semper Filius manet; et Spiritus sanctus Spiritus sanctus est, quod est et quod legimus, profitemur de Spiritu sancto, in hunc Spiritum sanctum, qui tantus ac talis est, ut etiam Angeli ipsi concupiscant in eum prospicere (I Petr. I, 12) . Tantus est iste Spiritus sanctus, ut sufficiat ubique omnium postulationes suscipere, et advocatione fungi
13. Aug. dixit: Ea quae nos confitemur, nobis probare non debes. Hoc enim faciendo, nihil aliud, sicut superius dixi, quam necessarium tempus absumis. Scimus Filium Dei Filium esse Dei: scimus a se ipso non esse, sed genitum esse a Patre. Patrem vero ipsum ingenitum esse, a nullo esse, a nullo vitam accepisse: Filium vero a Patre accepisse vitam, sed non ita tanquam fuerit aliquando sine vita, ut acciperet vitam. Dedit enim ei vitam, gignendo vitam: 0717 gignendo cum vitam, dedit ei vitam. Aequalitatem autem ostendit dicendo: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) . Vitam in semetipso habet Pater; aequalem vitae Patris vitam in se habet Filius: sed tamen Filius a se ipso vitam non accepit, quia non a se ipso natus est, a Patre natus est. Gignendo dedit, non quia jam erat Filius sine vita, et dedit ei vitam, quomodo nos peccatores facti sumus sine vita, et per indulgentiam et gratiam accepimus vitam: ille vitam accepit a Patre, quia vita natus est a Patre. Ac per hoc tu non potuisti dicere subjectum esse Filio Spiritum sanctum, nisi quia gemitibus interpellat pro nobis. Videtur enim tibi illa perfectio sanctitatis in gemitibus semper esse, nec respirare a gemendo. O aeterna miseria! Intellige locutionem, et blasphemiam devitabis. Sic enim dictum est, Gemitibus interpellat; ut intelligeremus, Gemitibus interpellare nos facit. Adest enim nobis, et infundendo charitatem nobis, facit nos interpellare gemitibus. Denique alio loco cum dicit Apostolus, Clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6) ; alio loco dicit, In quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15) : exposuit quid sit, Clamantem, Abba, Pater; dicendo, In quo clamamus. Ac per hoc quid est, Clamantem, nisi, clamare facientem? Do exemplum locutionis hujus. Nonne Deus est omnium praescius futurorum? Quis hoc negabit insanus? Tamen ait Apostolus, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9) . Si nunc eos cognovit Deus, non eos noverat, non elegerat, non praedestinaverat ante mundi constitutionem. Sed sic dixit, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo; ut intelligerent Deum fecisse in eis cognitionem suam. Cognoscentes Deum. Quid est, Cognoscentes Deum? Nolite vobis arrogare, nolite superbire: Cogniti estis a Deo. Quid est, cogniti estis a Deo? Cognitores suos Deus vos fecit: Deus vobis dedit ut cognoscatis. Quomodo est et illud Domini: Nunc cognovi, dicit Abrahae Dominus, Nunc cognovi quoniam timeas Dominum (Gen. XXII, 12) . Quando attulit filium suum ad holocaustum Abraham, dicit ei Deus, Nunc cognovi. Ipsa est tota Dei praescientia? tunc cognovit, quando dixit, Nunc cognovi? Sed quid est, Nunc cognovi? Id est, Nunc cognoscere te feci. Si ergo has locutiones sicut Libris divinis eruditus agnosceres, de gemitibus illis quibus dictum est gemitibus interpellare Spiritum sanctum, non eum faceres miserum. Quid enim est aliud, semper gemens, quam semper miser? Ideo nos gemimus, quia miseri sumus. Et gratias Spiritui sancto, quia charitate aeterni saeculi facit nos gemere, propter quod dictus est gemens. Facit nos clamare propter quod dictus est clamans. Facit nos cognoscere Deum, propter quod dictum est, Imo cogniti a Deo. Facit Abraham Deus cognoscentem, propter quod ei dixit, Nunc cognovi.
Max. respondit: In quibus nos reprehendis, in ipsis ipse detegeris. Certum est enim, et divina nos monet Scriptura, quod ex multiloquio non effugies peccatum; parcens autem labiis, sapiens eris (Prov. 0718 X, 19) . Quamvis etiam etsi per totum diem quisque de divinis Scripturis proferat testimonia, non in verbositate illi imputabitur revera
14. Aug. dixit: A vobis unum Deum coli dixisti, sicut te loquente advertere potui: consequens est ut aut non colatis Christum, aut non unum Deum colatis, sed duos. Dixisti etiam de Patre, quod ad humana contagia et ad humanam carnem non descenderit. 0720 Si forte nescis, contagia ubi dicuntur, aliquam contaminationem significant: voluisti ergo Christum intelligi venisse ad humana contagia: ergo humana carne inquinatum professus es Christum. Ego autem dico, imo catholica fides, quam cum Ecclesia Christi teneo, Dominum nostrum Jesum Christum sic factum esse Verbum carnem, ut nulla de humano genere et de humana carne contagia pateretur. Venit enim mundare, non coinquinari. Suscepit ergo animam humanam, et carnem humanam sine ulla peste contagii: et utrumque, id est et animam humanam et carnem humanam, in se ipso salvare dignatus est. Sed quia de ejus invisibilitate veritati, quantum video, non vis acquiescere, rogo ut cogites secundum carnem et secundum hominem fuisse visibilem Christum. Nam secundum id quod Verbum est Deus apud Deum, et ipse invisibilis est. Sapientia Dei est Christus: humana sapientia invisibilis est; et Dei sapientia visibilis erit? Quantum ergo attinet ad illam naturam in qua aequalis est Patri, pariter est Deus, pariter omnipotens, pariter invisibilis, pariter immortalis. Dixisti etiam, quantum adverti, sic accipiendum esse quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16) ; ut in hac sententia solus Pater accipi debeat. Ergo Verbum Dei mortale vis esse? Sapientia Dei non est immortalis secundum te. Non intelligis quia non potuisset ullo modo mori Filius, nisi carnem mortalem suscepisset a nobis? Denique caro in illo mortua est, non ipse mortuus est quantum ad Deum pertinet, quantum ad divinitatem attinet, qua aequalis est Patri. Sic enim hominibus ait, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Luc. XII, 4) : quia anima mori non potest; Verbum Dei mori potest? Sapientia Dei mori potest? Unigenitus ille non assumpta carne mori potuit? Assumpta autem carne qua factus est homo, sicut aequalem se novit quando dicit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; sic se novit minorem, quia Verbum caro Factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14) . Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Natura enim erat, non rapina: non enim usurpavit hoc, sed natus est hoc. Verumtamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: agnovisti aequalem, jam incipe agnoscere minorem: formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp, II, 6, 7) . Ecce qua forma major est Pater: discerne dispensationem suscepti hominis a manente immortaliter divinitate, et non erras in verbis, quae multum amas dicere, et ea non dignaris sapere. Profiteor autem, sicut dicis Patrem innatum, Filium natum. Sed non ideo sunt diversae naturae atque substantiae, quia ille non natus est, ille natus est. Etenim si natus est, Filius est: si Filius est, verus Filius est, quia unigenitus est. Nam et nos dicti sumus filii: sed numquid unigeniti sumus tot filii? Aliter ille Filius unigenitus: ille natura Filius, nos gratia filii: ille unigenitus de Patre natus, hoc est quod Pater secundum naturam, secundum substantiam. Qui autem dicit eum propterea quia natus est, ideo alterius 0721A esse naturae, negat verum filium. Habemus autem Scripturam: Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo; ipse est Deus verus et vita aeterna (I Joan. V, 20) . Quare verus Deus? Quia verus Dei Filius. Si enim animalibus dedit ut non generent nisi quod sunt; homo hominem generat, canis canem, et Deus Deum non generat? Si ergo ejusdem substantiae est, quare dicis minorem? An forte, quia homo pater quando generat filium, etsi homo hominem generat, tamen major minorem generat? Exspectemus ergo ut crescat Christus, quomodo crescunt homines quos generant homines. Si autem Christus ex quo natus est, quod non est a tempore, sed ab aeternitate, quod est hoc est, et tamen minor est; melior est humana conditio: quia homo vel crescere potest, et aliquando venire habet ad aetatem patris sui, ad robur patris sui; ille, nunquam: quomodo verus filius
1. Max. dixit: Loqueris quasi auxilio principum munitus, nihil secundum timorem Dei. Longas horas sustinui, exposuisti ut tibi visum est. Respondemus Deo auxiliante ad omnia. Nec enim nudo sermone, sed testimoniis divinarum Scripturarum muniti. Tantum sicut nos patientes fuimus exponente tua Religione, et ipse cum tuis patientiam accommoda, ut ad singulos tuos sermones demus responsum, sicut et ipse ad nostros respondisti quod tibi placuit.
2. Nos Christum colimus ut Deum omnis creaturae. Nam qui adoratur et colitur, non tantum ab hominum natura, verum etiam et ab omnibus Virtutibus coelestibus, audi clamantem beatum Paulum: Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus eum superexaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen. Illud utique quod tu in tuis prosecutionibus, sciens quod professioni tuae erat contrarium, subducendum putasti, sciens quia lectio te argueret. Nam quod omne genu flectatur Christo, utique sic prosequitur ipse Paulus, cum dixisset, Donavit illi nomen quod est super omne nomen: sequitur, Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 5-11) . Dicendo enim, Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; universa conclusit. Nihil est in coelo quod non genu flectat Christo: nihil remansit in terra quod non genu flectat Christo: nihil in inferis quod non genu flectat Christo. Et hoc Pater ei donavit. Possunt enim probare qui legunt, si ex mea auctoritate vel ex multiloquio, ut accusas, hanc proscutionem feci, aut certe de auctoritate divinarum Scripturarum respondeo.
3. Dicis Spiritum sanctum quod aequalis sit Filio. Da testimonia, ubi adoratur Spiritus sanctus, ubi ei coelestia et terrestria et inferna genu flectant. Nos enim, quod adorandus sit Deus Pater, beato Paulo apostolo clamante didicimus: Propterea flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur (Ephes. III, 14, 15) . Auctoritate sanctarum Scripturarum adoramus Patrem: aeque ab ipsis divinis Scripturis instructi, colimus et adoramus Deum Christum. Si 0725 alicubi adorandus sit Spiritus sanctus: si Pater ei sic perhibuit testimonium, si Filius, si ipse de se ista amplexus est, lege praeter quam diximus ex divinis Scripturis.
4. Quod Christus est in dextera Dei, quod interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34) , sic etiam in alio loco ipse prosequitur Paulus dicens: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1) . Sic ad Hebraeos ipse scribens ait: Purificatione peccatorum facta, consedit ad dexteram magnitudinis in excelsis (Hebr. I, 3) . Sic utique et Spiritus sanctus jam ante per prophetam praecinuerat, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Sic et ipse Filius in Evangelio professus est (Psal. CIX, 1; Matth. XXII, 44) . Praeterea ad illum principem qui eum adjurans dicebat: Dic nobis si tu es Christus Filius Dei benedicti: ait ipse, Ego sum; vel certe, Tu dicis: et, Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei (Marc XIV, 61, 62, et Matth. XXVI, 63, 64) .
5. Nos enim Spiritum sanctum competenter honoramus ut doctorem, ut ducatorem
6. In Deo enim comparatione digna uti decet. Hoc sane mihi displicet, et valde animo dolui in tua prosecutione: ut enim diceres quod homo hominem generat, et canis canem; tam foeda comparatio in illam tantam immensitatem produci non debuit.
7. Quis autem ignorat quod Deus Deum genuit, quod Dominus Dominum genuit, quod Rex Regem genuit, quod Creator Creatorem genuit, quod bonus bonum genuit, quod sapiens sapientem genuit, quod clemens clementem genuit, potens potentem? Nihil subtraxit Pater in generando Filium. Nec enim invidus, sed ut fons bonitatis tantum bonum genuit: cujus bonitatis testis est omnis creatura, secundum tuam ipsius prosecutionem, quam valde laudo, ubi de divinis Scripturis protulisti, dicendo: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas (Rom. I, 20) .
8. Adhuc autem adjicio, non contraria his quae bene sunt dicta dicens, sed consensum accommodans: quoniam ex magnitudine pulchritudinis condigne Creator eorum cognoscitur atque colitur. Ut puto dedimus ad ista responsum; quoniam hoc et beatus Paulus iterum prosequitur: Quoniam chirographum quod erat contrarium nobis, ipsum tulit Christus de medio, affigens illud cruci; et exuens se carnem, potestates et principatus transduxit fiducialiter, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 14, 15) . Attamen et sicut homo qui exercitationem liberalium litterarum vel rhetoricae artis non feci, si quod vitium fecissem in sermone, ad sensum respicere debuisses, et non vitium sermonis intendens, in crimen nos inducere. Absit, absit: Unigenitus Deus, Deus est universae creaturae, mundus, incoinquinatus, sanctus, securus, nullam in se habens immunditiam. Nam qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23) . Quod enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, evangelista testatur: Et vidimus, ait, gloriam ejus, gloriam tanquam unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Id. I, 14) . De hoc ipso et ante jam Vetus Testamentum praecinuerat
9. Nam et ipse dedisti rationem, secundum quid sit visibilis, secundum quid invisibilis: ut puto non recens haec auditio pervenit ad aures tuae Religionis. Nam et in prosecutione quam prosecutus es, comparationem accipiens animae, ostendisti piam et justam rationem esse ut credamus et cognoscamus, quia si anima humana in corpore posita, oculis corporalibus videri non potest; quanto magis Creator animae corporalibus oculis videri non potest? Nam si Angeli secundum naturae suae substantiam invisibiles habentur; quanto magis Creator Angelorum, qui tanta ac talia fecit, Angelos, Archangelos, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Cherubim, Seraphim? Ad quorum
10. Ego Patrem solum secundum antelata testimonia, non cum altero et tertio dico quod unus est, sed quod solus unus est Deus. Si vero solus unus non est, pars est. Nec enim ex partibus compositum unum dico 0729A Deum: sed ille quod est, virtus est ingenita simplex: Filius ante omnia saecula et ipse virtus est genitus
11. Si ob hoc invisibilis Filius a te pronuntiatur, eo quod oculis humanis contemplari non possit; cur non et coelestes virtutes pariter invisibiles pronuntias, quando nec ipsae obtutibus humanis videri possint? Ego quidem testimonium protuli sine aliqua interpretatione verborum meorum, dicens: Beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15) . Si Scripturam recitavi, reprehendi non debui: sin vero perscrutaris sensum Scripturae, reddo rationem.
12. Ait enim Apostolus, Beatus et solus potens, Rex regum. Solum dicit potentem Patrem, non quia Filius non sit potens. Audi igitur testimonium de Filio, ipsum Spiritum sanctum clamantem et dicentem, Tollite portas, principes vestri
13. Quomodo non sapiens, de quo Spiritus sanctus collaudans ejus sapientiam clamat et dicit: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) . Nam cum omnia per Christum sint facta, sine dubio illum Spiritus sanctus laudans dicebat, Omnia in sapientia fecisti. Et cum ita habeatur, requirendum est ergo quomodo beatus Paulus dicit, Beatus et solus potens? Ut puto, ideo solum potentem dicit, quia solus est incomparabilis in sua potentia. De cujus incomparabilitate propheta admirans dicebat: Deus, quis similis erit tibi (Psal. LXXXII, 2) ? Vis nosse quod solus est potens? Intuere Filium, admirans potentiam Filii. In ipso enim adverte, quia solus est potens, qui tam potentem genuit. Pater enim in illa immensa potentia potentem creatorem
14. Miror namque, charissime. Cum enim et Spiritum sanctum de substantia Patris esse dicatis, si Filius ex substantia Dei Patris est, de substantia Patris et Spiritus sanctus, cur unus Filius est, et alius non est filius? Quid vobis deliquit, cum ex eadem sit substantia, cum aequalis sit Filio, ut dicis; quare enim non et ipse haeres omnium constitutus; quare non et ipse filius? quare non et ipse eo vocabulo vocatur quo et Christus, Primogenitus omnis creaturae (Coloss I, 15) ? Aut si aequalis, jam non unus unigenitus, habens et alterum secum genitum, et praeterea ex eadem substantia Patris, unde et Filium dicitis esse. Quod quidem et doloris est audire. Non enim ad animae ingenuitatem comparatis illam tantam magnificentiam, sed ad fragilitatem corporis. De corpore utique nascitur caro, corporalis filius: non tamen anima de anima nascitur. Si ergo nostra anima incorruptibiliter generat et impassibiliter, nullam sentiens diminutionem, non inquinationem aliquam; sed legitime secundum jura divina generat filium, sapientia consensum
15. Certum est quod ait Apostolus, Qui cum in forma Dei esset. Quis enim negat Filium esse in forma Dei? Quod enim sit Deus, quod sit Dominus, quod sit Rex, jam puto latius exposuimus. Et quia non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, hoc nos beatus apostolus Paulus instruit, quod ille non rapuit, nec nos dicimus; sed quia exinanivit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8) , totis viribus praedicamus. Nos dicti sumus filii gratia, non natura hoc nati: ideo unigenitus 0733 est Filius, quia quod est secundum divinitatis suae naturam, hoc est natus Filius. Cui forte si ipse fratrem applicas, quia Spiritum sanctum parem atque aequalem asseris Filio; aeque et de substantia Patris eum esse profiteris: si ita est, ergo jam non est unigenitus Filius, cum et aliter sit ex eadem substantia. Nos in Patrem Deum innatum, naturam non accepimus
16. Ascendo ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) , Dominum propter formam servi dixisse, quam suscepit, asseris, ut puto, ut dicis: si ipse humilians se in corpore dum esset humano, quamvis devicta morte triumphato diabolo post resurrectionem suam, isto utitur sermone
17. Constat quod in principio erat Filius, et apud Patrem erat, et Deus erat: et hic erat in principio apud Deum, ut primogenitus omnis creaturae: et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 1-3) : quod in Spiritus sancti persona suscipi non potest. Nec enim talia invenies referri ex divinis Scripturis, ut eum aequalem asseras Filio. Siquidem et Filius in principio erat: Pater vero ante principium et sine principio est, ut ingenitus et innatus. Erat autem in principio ut primogenitus omnis creaturae (Coloss. I, 15) . Ante omnem creaturam erat, antequam quidquid esset, et apud Deum erat, et Deus erat, et hic erat in principio apud Deum.
18. Quid, si audieris Patrem dicentem, Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3) ? Ex ventre matris, quod nec Judaei diffidunt, natum profiteris secundum carnem. Et cur ista testimonia in medium non proferantur, quae illam nativitatem demonstrant in principio, sicut et praecedens nos instruit testimonium? Si propter corpus in quo exinanivit semetipsum, qui cum dives esset, propter nos pauper factus est, ut ait Apostolus (II Cor. VIII, 9) , debitorem se sentit suo genitori; multo 0735 magis qui illum tantum ac talem genuit, ei debitam venerationem et debitum obsequium, ut charissimus Filius necesse est ut semper offerat suo genitori. Optime prosecutus es dicens, quoniam et parentibus propter formam servi esset subjectus (Luc. II, 51) . Si enim parentibus subjectus invenitur quos ipse creavit, quia omnia per ipsum sunt facta; nec enim post tempora, sed ante tempora novimus Filium genitum a Patre: si parentibus subditus, ut divinarum Scripturarum auctoritas luce clarius praedicat; quanto magis utique illi suo genitori est subditus, qui tantum ac talem genuit, secundum quod ait apostolus Paulus, Cum omnia fuerint Filio subjecta, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui sibi subjecit omnia (I Cor. XV, 28) ? Hoc vis ut et a nobis dicatur, quod corpori, imo magis dispensationi, quam pro nostra salute suscepit, omnia subjecta profiteamur: revera et corpus Patri subjectum, non Filium ipsum unigenitum Deum. Nos enim scimus et credimus quod Pater judicat neminem, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant et Patrem (Joan. V, 22, 23) . Hoc enim profitemur, quia et in resurrectione, cum omnia fuerint Filio subjecta, cum omnes eum honorant, et venerantur, et adorant, nec tunc sane Filius extollit se: sed etiam cum omnibus sibi subjectis subditus Patri hoc modo invenitur, ut dicat, Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum vobis ab origine mundi (Matth. XXV, 34) .
19. Jam dictum est quod et ipse pro tuo arbitrio secundum sensum tuum visus es alienare. Stat tamen apostolicum dictum, quia sicut oportet, orare nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et quia argumento visus es obstrepere dicens, Ergo tam miserabilis est Spiritus sanctus, ut gemat? Nos enim non miserabilem Spiritum sanctum dicimus, siquidem ex ipsa lectione gloria Spiritus sancti ostenditur, quia non pro se gemit: sed audi lectionem
20. Nec enim aliter asseri potest quod Pater et Filius unum sint, nisi hoc sane modo quo tu ipse et nos probare possumus his ipsis exemplis quibus usus es. Nam si, ut dicis, et Apostolus confirmat, Qui adjungit se Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) ; est utique unus spiritus in consensu implens voluntatem Dei, secundum Salvatoris magisterium: qui etiam hoc modo nos orare docuit, ut inter caetera precum nostrarum et hoc dicamus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10) . Terra utique nos sumus. Sicut ergo in coelestibus Dei fit voluntas, ut et in nobis hoc modo compleatur qui hoc oramus, et hoc factis adimpleamus; ut unus spiritus efficiamur cum Deo, quando hoc volumus quod Deus vult. Nam et ipse 0736 Filius passioni proximus, hoc ad suum genitorem utique clamabat dicens: Abba, Pater, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Marc. XIV, 36) . Dicendo autem, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis; ostendit vere suam voluntatem subjectam suo genitori, propter cujus voluntatem faciendam de coelo descendit, ut ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38) . Consonans ergo et conveniens est Filii voluntas ad voluntatem Patris. In quantum major est Filius ut Deus ab omni creatura, in tantum magis consonans voluntati Patris invenitur, et magis adhaeret suo genitori. Dico enim, adhaeret suo genitori ut charissimus filius, in amore, et dilectione, et unanimitate, et consensu, et convenientia. Omnia quae proferuntur a sanctis Scripturis, plena veneratione suscipere debemus. Nec enim in nostrum magisterium devenit divina Scriptura, ut a nobis emendationem accipiat. Atque utinam et digni inveniamur Scripturarum discipuli approbari!
21. Suscipio quae protulisti, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) ? Nec enim Deus inhabitat in homine, quem non ante Spiritus sanctus sanctificaverit atque purgaverit. Denique et ad Mariam illam beatam virginem dicebatur, Spiritus sanctus superveniet in te: utique ad sanctificandum et ad purgandum. Deinde sequitur, Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) . Altissimi autem virtus quod Christus sit, jam et ipse protulisti. Veritas non ex argumento colligitur, sed certis testimoniis comprobatur. Ob quam causam testimonia proferre debetis, quia Spiritus sanctus Deus est, quia Dominus est, quia Rex est, quia Creator est, quia factor est, quia consedet Patri et Filio, quia adoratur, si non a coelestibus, vel certe a terrestribus, ut dicam, forte enim ostensurus es, quia vel ab infernis adoratur. Haec enim dicimus, non derogantes Spiritui sancto. Est enim Spiritus sanctus, ut jam superius prosecuti sumus, sine quo nemo potest dicere, Dominum Jesum (I Cor. XII, 3) . Iste est Spiritus sanctus in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15) . Iste est Spiritus sanctus tantus ac talis, in quem etiam et Angeli prospicere concupiscunt (I Petr. I, 12) . Talis est, tam potens, ut ubique in omni creatura, sive in oriente, sive in occidente, quam etiam in septentrione et meridiano, quisquis eum adorat, non possit dicere, Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Talis est hujus natura, qui ubique praesens sit omnibus invocantibus Deum in veritate (Psal. CXLIV, 18) . Tantus ac talis est, ut ubi quisque fuerit baptizatus, in eodem momento, etsi in oriente baptizetur, etsi in occidente, et ubi et ubi, adsit Spiritus sanctus. Intuere quanta est potentia Spiritus sancti. Si enim quis derogat Spiritui sancto, derogat utique unigenito Deo, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3) : sicut et qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui eum misit (Id. V, 23) .
22. Dicis quod non dixerit Salvator noster Christus, Ut ipsi et nos unum; sed, Ut ipsi sint unum in natura 0737A sua et substantia sua, concordi aequalitate
23. Dicis quod unus est Deus. Astrue, si Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus, an solus Pater unus Deus dicendus est, cujus Filius Christus noster est Deus. Judaico more hortaris nos profiteri unum Deum? An de subjectione Filii potius, secundum quod habet fides christiana, ostenditur unus esse Deus, cujus filius noster est Deus, ut diximus? Nam quia Pater et Filius non est unus, vel Paulo crede dicenti, quod per singulas fere Epistolas pronuntiat, dicens: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7; I Cor. I, 3; II Cor. I, 2; Galat. I, 3, et Ephes. I, 2) . Adhuc autem: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso
24. Non denegamus quod Filius diligat Patrem, cum quando et scriptum legimus: Ut sciat hic mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum mihi dedit Pater, sic facio (Joan. XIV, 31) . Constat Filium et diligi et diligere, et mandatum Patris, ut ipse asserit, implere. Et ideo unum sunt, secundum quod ait, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30) . Nam in eo quod dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9) ; certa fide credendum est quia qui videt Filium, per Filium videt et intelligit Patrem.
25. Propter formam servi, majorem Patrem professus 0739 es: quod mihi nimium stultum esse videtur. Scimus enim, quod et ipse protulisti, in forma servi etiam eum Angelis minorem factum. Nec enim satis in gloriam Dei profusus es
26. Dicis quod se divinitas patribus ostendit: et paulo ante prosecutus es, quod utique divinitas sit invisibilis. Ostendit se sane, non Pater, qui invisibilis est: ne si dicamus Patrem visum fuisse, Apostolum reddamus mendacem, qui ait, Quem vidit hominum nemo, neque videre potest (I Tim. VI, 16) . Et non solum invenimur Novo resistere Testamento, verum etiam et Veteri pari modo contrarii invenimur. Denique sic ait Moyses: Non potest quisque Deum videre et vivere (Exod. XXXIII, 20) . Ipse sane Moyses descripsit in libro Geneseos, quod ab illo primo homine Adam usque ad ipsam incarnationem semper Filius visus est. Nam si testimonia quaeris, utique habes positum Patrem ad Filium dicentem: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sequitur: Et fecit Deus hominem (Gen. I, 26, 27) . Quis utique Deus, nisi Filius? Hoc utique et tu in tuis tractatibus exposuisti. Iste ergo Filius qui est propheta sui genitoris, qui et dicebat, Non est bonum solum esse hominem; faciamus ei adjutorium secundum se (Id. II, 18) : iste Filius Adae est visus, secundum quod legimus Adam dicentem, Vocem tuam audivi ambulantis in paradiso, et abscondi me, quia nudus eram. Habes utique quod Deus dixit ei, Et quis tibi indicavit quia nudus eras, nisi de ligno de quo praeceperam tibi ne manducares, ex eo manducasti (Id. III, 10, 11) ? Hic Deus et Abrahae visus est (Id. XVIII, 1) : et quia Filius visus est Abrahae, si vis credere, utique ipse unigenitus Deus in sancto affirmavit Evangelio, dicens sic: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) . Hic etiam Filius a Jacob visus est, qui in figura qua erat venturus, id est, hominis, ante praemeditatus colluctasse cum Jacob invenitur. Unde et Jacob dicebat: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Et loci ipsius vocabulum nuncupatum est, Visio Dei. Hoc ipsum affirmans utique Deus, qui in praemeditatione colluctabatur cum Jacob, quod in passione Christi impletum videmus. Ait enim ad ipsum Jacob, Jam non vocabitur nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum (Gen. XXXII, 23-30) , hoc est, Homo videns Deum. Hunc et in Novo Testamento visum probamus. De hoc Apostoli dicebant: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I, 14) . Caeterum si, ut ipse conaris, 0740 Pater visus esse asseratur, mendaces sunt apud vos
Maximinus episcopus subscripsi
Et post collationem praesentium Augustinus ista dictavit: Auxilio principum munitum me loqui dixisti, non secundum timorem Dei: sed hominibus, quibus donat Deus intellectum, satis apparet quis loquatur secundum timorem Dei; utrum qui obedienter audit Dominum dicentem, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4) ; quod nos et obtemperanter audimus, et fideliter praedicamus: an ille qui hoc sic audire non vult, ut duos dominos duos deos esse contendat; atque ita introducendo duos deos et duos dominos, ostendat se non timere unum Dominum Deum dicentem, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Scis autem sermonem tuum prolixissimum occupasse nobis tempora quibus respondere possemus, et tantum diei remansisse, quantum omnino non sufficeret, ut ea quae dixisti, 0741 saltem nobis relegerentur. Noveris tamen omnia quae protulisti, ut probares Deum esse Filium Dei, et magnum Deum, et natum esse ex Patre, et alium esse ipsum et alium esse Patrem, quoniam non est Pater ipse qui Filius, ad ingentes moras pertinuisse, quibus necessarium tempus absumeres: quasi nobis abs te probandum esset, quod et nos esse verum fatemur. Non enim dicimus ipsum esse Patrem qui est Filius, aut ipsum esse Patrem vel Filium qui est in ipsa Trinitate Spiritus sanctus. Prorsus alius est ille, alius ille, et alius ille: sed simul omnes unus est Dominus Deus. Si enim dixerimus duos esse dominos deos; unum magnum, alterum majorem; unum bonum, alterum meliorem; unum sapientem, alterum sapientiorem; unum clementem, alterum clementiorem; unum potentem, alterum potentiorem; unum invisibilem, alterum invisibiliorem; unum verum, alterum veriorem; et si quid aliud isto modo te sentire monstrasti, ut duos dominos deos nos habere suaderes: si hoc ergo dixerimus, arguet nos ipse Deus, dicens, quod jam commemoravi, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Tanquam dicat nobis: Filii hominum, usquequo graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3) ? Utquid vobis facitis duos dominos deos? quare me clamantem, Audi, Israel, non vultis audire, Dominus Deus tuus, Dominus unus est; sed contra me clamatis, Domini dii nostri domini duo sunt? Numquid hoc faceretis, si Israel esse velletis? Cum hoc ergo nomen interpretetur, Homo videns Deum; rogo te, da veniam, si tu non vis, ego volo esse Israel. Volo quippe in eorum consortio computari, quibus donatur videre Deum. Et gratias illi agimus, quia facit nos videre nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, sicut Apostolus dicit (I Cor. XIII, 12) . Videmus itaque donante ipso, etsi adhuc per speculum in aenigmate, tamen videmus, quomodo inter se non sint duo ista contraria, ut et alius Pater sit, alius Filius, alius Spiritus sanctus, et tamen hi tres simul unus sit Dominus Deus. Egi, sicut potui, ut hoc etiam tu videres: sed resistere maluisti, quia Israel esse noluisti. 0742 Sed si hoc videre adhuc forsitan non potes, crede et videbis. Intelligendo enim videntur ista non oculis carnis intuendo. Et scis utique dixisse prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9) . Cum ergo audis, Dominus Deus tuus, Dominus unus est; noli duos dominos deos facere, Patrem et Filium. Et cum audis, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti quem habetis a Deo; et eodem loco
Et alia manu: Augustinus episcopus subscripsi.
Item alia manu, Maximinus: Cum explicueris hunc libellum, et ad me transmiseris, si non ad omnia responsum dedero, tunc ero culpabilis.
Explicuere Gesta. Contuli