Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput IX.
1. De invisibili Filio cum ageremus, quem consensisti esse invisibilem secundum divinitatem, qui prius solum Patrem invisibilem esse praesumpseras, ad rem non pertinentia multa dixisti de invisibilibus creaturis: quod poterunt judicare qui legerint. De invisibili Deo inter nos agitur: et hoc est quod quaestionem facit, quia vos invisibilem solum Patrem dictum putatis, ubi Apostolus ait, Immortali, invisibili soli Deo (I Tim. I, 17) . Si dixisset, Soli Patri; difficilius fortasse quaestio solveretur: quia vero dixit, soli Deo; non est utique contra nos: et Unigenitus quippe in Dei forma, et Spiritus sanctus in sua natura est invisibilis. Unus enim et solus Deus a nobis ipsa Trinitas praedicatur. Quod utrum verum sapiamus, in aliis locis a nobis est demonstratum, et ubi adhuc opus fuerit, demonstrabitur. Nunc in ista quaestione non immerito potest movere, quomodo de solo Deo, qui est ipsa Trinitas, dictum sit, Invisibili soli Deo: cum sit etiam quaedam invisibilis creatura; propter quod dictum est de Christo, quia in ipso condita sunt omnia, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16) . Quia ergo sunt dii falsi visibiles, ideo dictum est, Invisibili 0763 soli Deo honor et gloria. Etsi enim est creatura invisibilis, non tamen deus nobis est. Sed et si non dictum esset, soli Deo; sed dictum esset, Regi autem saeculorum, immortali, invisibili soli honor et gloria: quis nisi Deus esset? Honor ergo et gloria soli Deo, qui Deus invisibilis est, non qui solus invisibilis: quoniam est, ut diximus, et creatura invisibilis. Item quaeri potest quomodo dictum sit, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18) ; cum ejusdem Domini verba sint, Nescitis quia Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10) ? Quae sententia vos redarguit, qui nescitis quemadmodum dicatis invisibilem Patrem. Illud autem quod ait, Non quia Patrem vidit quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem (Joan. VI, 46) ; ad homines referri potest quod dictum est, quisquam. Et quia ipse homo erat qui tunc loquebatur in carne, ita hoc dixit, ac si diceret, Non quia Patrem vidit quisquam hominum, nisi ego: sicut dictum est, Quis sapiens, et intelliget haec (Psal. CVI, 43) ? Non enim et de sanctis Angelis id accipi potest. Unde Apostolus de invisibili Deo apertius posuit: Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16) . Non enim ait, Nemo; sed, Nemo hominum. Ubi ostendit quemadmodum intelligi debeat quod dictum est, Deum nemo vidit unquam; id est, nemo hominum: sicut, Nemo ascendit in coelum (Joan. III, 13) ; cum Angeli soleant illuc ascendere, quia solent inde descendere. Nec tamen Apostolus dixit, Nemo hominum poterit videre Deum; sed, Nemo potest. Poterit enim homo, sed tunc cum aeternum erit fidelium praemium, videre Deum. Propter quod Joannes apostolus: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2) . Quid est ergo quod dicis, solum esse invisibilem Patrem? quod frustra diceres, etiamsi a solo Filio videretur. Nunc vero cum divina testentur eloquia eum videri et ab Angelis, videndum etiam ab hominibus, cum facti fuerint aequales Angelis (Matth. XXII, 30) ; quid est quod dicis? Ubi est quod definire ausus es, minora videri a majoribus, majora autem a minoribus non videri? Quod quidem postea perdidisti, quando videri a Filio confessus es Patrem, cum et in ipsa substantia divinitatis dicas Filium minorem, Patremque majorem. Sed quid dicturus es de Angelis, qui semper vident faciem Dei Patris? Numquid propter regulam tuam, quam sine consideratione fixisti, putandi sunt Angeli Patre Deo esse majores?
2. Sed eleganter te existimas invenisse quod diceres, ubi aisti de Filio: Vidit ergo Patrem, sed vidit incapabilem. Nec attendis, quia etsi vidit incapabilem, quem sicut putas, capere non potuit; non tamen invisibilem, quem videre potuit. Tu autem nobiscum non de capabili et incapabili, sed de visibili et invisibili, cum ista diceres, disputabas: quia nec Apostolus ait, Incapabili; sed ait, Invisibili soli Deo. Unde hoc testimonium pro te adhibendum putasti, ut hinc etiam decolorares Filium, tanquam ipse in Dei forma invisibilis 0764 non sit. Sed quoniam veritate convictus, et Filium confessus es invisibilem, praeparasti tibi, quantum existimo, sic dicere, Invisibilis invisibilem genuit; quomodo dixisti, potens potentem; ut cum discutereris, hoc a te quomodo diceretur, responderes, Invisibilior invisibilem genuit, sicut potentior potentem, sapientior sapientem, et caetera tua. Sed quam sapienter ostendisti Filio incapabilem Patrem, Filium vero capabilem Patri. Dixisti enim: Vidit ergo Patrem, sed vidit incapabilem. Pater autem, inquis, sic videt Filium, ut tenens in sinu suo et habens. Sic non sapiunt, nisi qui carnaliter sapiunt. Sinum quippe tibi fingis, ut video, aliquam capacitatem majoris Patris, qua Filium minorem capiat atque contineat: sicut hominem corporaliter capit domus, aut sicut sinus nutricis capit infantem. Ergo inter mirabilia Christi et hoc deputabitur, quia in forma servi crevit, et major est factus quam in forma Dei fuerat, ut cum prius portaretur in sinu Patris, nunc sedeat ad dexteram Patris. Abjice ista puerilia vel anicularia phantasmata de corde tuo: et sinum Patris ideo dictum accipe, ut intelligatur iste genitus, ille genitor; non ut ille major, hic minor. Nam si incapabilis est Pater, Filius vero incapabilis non est, non veraciter dictum est, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) : quandoquidem responderi ei potest, Ecce incapabilitatem habet Pater, quae non est tua. Sed quoniam veraciter dictum est quod Veritas dixit, et omnia quae habet Pater, Filii sunt; non potest non esse Filii quantacumque sit incapabilitas Patris. Et hanc Domini sententiam, ubi ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt; tanquam rectissimam regulam ad vos, sive convincendos, sive, quod magis cupimus, corrigendos, per multa adhibere debemus: ut ubicumque aliquid tribuitis Patri quod Filio denegatis, ipsam fidelissimam testem contra errores vestros, vel contra mendacia producamus. Quid opus est autem in eo tibi resistere, quod humanam sapientiam contendis esse visibilem; cum ipsam animam humanam, in qua est utique humana sapientia, invisibilem esse concesseris? Sed quodlibet sentias de universa invisibili creatura, quantum ad Deum pertinet, de quo inter nos agitur, satis tibi demonstratum est non esse solum invisibilem Patrem.