Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XVI.
1. Quando autem a me audisti propter Judaeos, humilitatis, non veritatis gratia, dixisse Filium quod Deus ejus sit Pater ejus? Hoc a me ita nunquam audire potuisti, sicut nunquam dixi: sed plane dixi, propter formam servi dictum esse. Sicut autem ipsa forma servi vera, non falsa est; ita Patrem suum esse etiam propter illam Deum suum, veraciter dixit, non humiliter finxit. Quis enim est humilitatis, fructus ubi detrimentum est veritatis? Tu autem istam certissimam veritatem ita es refutare conatus, ut diceres ideo verba ipsa, quibus ait Dominus, Deum meum et Deum vestrum, ad formam servi non pertinere, quia eis verbis post resurrectionem usus est Dominus, quasi formam servi resurrectione consumpserit, ac non potius in melius commutaverit: quasi non qui mortuus est, ipse etiam resurrexerit; quasi non forma quae occisa est, ipsa revixerit; quasi non ipsa in coelum levata sit, in ipsa Dei Filius sedeat ad dexteram Patris, in ipsa venturus sit ad vivos et mortuos judicandos. Nonne clarissima contestatio est Angelorum dicentium, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11) . Cur ergo post resurrectionem non diceret, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17) ; quando in eadem forma fuerat ascensurus, propter quam ex tempore Deus est ejus, qui sine tempore Pater est ejus? Propter quam formam non solum post resurrectionem, verum etiam post judicium subjectus erit ei, qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28) . Quotquot ergo testimonia posuisti, quibus probares dictum esse Deum Christi, eum qui Pater est Christi, discutere quemadmodum dicta sint, superfluum judico: sed a te frustra commemorata esse, puto quod nec tu debeas dubitare.
2. Jam vero illud ubi Dominus in eadem carne quam resuscitaverat constitutus, et eumdem hominem gerens, ait ad discipulos suos, Data est mihi omnis 0782 potestas in coelo et in terra: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 18-20) : utquid commemoraveris, et quid inde probare volueris, prorsus nescio. Numquid enim ait, Data est mihi a Deo meo potestas? Quod si dixisset, propter ipsam humanam formam dictum fuisse ambigi non deberet. Quia vero non dixit; quid isto testimonio volueris agere, non intelligo. Imo intelligo te id egisse, ut abundantius loquereris. Si enim tanquam Deo data est haec potestas, nascenti eam Pater dedit, non indigenti; quia gignendo dedit, non augendo. Si vero tanquam homini data est haec potestas, quid habet quaestionis? An forte nos admonere voluisti, quod baptizari Dominus jusserit gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti? Ubi audis unum nomen, et unam non vis intelligere deitatem.
3. Quod autem dicis, et ante incarnationem Christi, Patrem dictum esse Deum ejus, quoniam scriptum est, Unxit te, Deus, Deus tuus; longe antequam Christus venisset in carne: itane non intelligis in prophetia esse praedictum, tanquam fuerit factum quod erat futurum? Annon sic in prophetia ait ipse Dominus, Foderunt manus meas et pedes (Psal. XXI, 18) ; et caeterea quibus passionem suam tanto ante praenuntiavit, et quod futurum fuerat, tanquam jam factum esset expressit? Dictum est ergo in prophetia rerum futurarum, tanquam locutione rerum praeteritarum, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis: participes ejus significans, qui futuri fuerant servi ejus, socii ejus, amici ejus, fratres ejus, membra ejus. Praedictum est ergo quod futurum erat, ut ungeret Deus Christi hominem Christum: qui tamen sic factus est homo, ut maneret Deus. Ungeret autem, non visibili et corporali oleo, sed Spiritu sancto, quem Scriptura nomine olei exsultationis, figurata, ut solet, locutione significat. Dixit autem, Unxit; non dixit, Uncturus est: quia in praedestinatione jam factum erat, quod suo tempore futurum erat. Ubi tu timens ne Spiritus sanctus, quo unctus est Christus, major videatur esse quam Christus, quia revera major est homine Christo; qui enim sanctificat, eo qui sanctificatur est major: hoc ergo timens, voluisti oleo exsultationis eam laetitiam significatam videri, qua Filius exsultavit cum Patre, quando est condita creatura. Et commemorasti, ut soles, testimonia causae tuae non necessaria, de laetitia Patris et Filii. Sed quid facturus es? quo iturus? Quomodo id quod est luce clarius, aut negaturus, aut in aliud quodcumque versurus es, cum recitatur tibi quod beatus Petrus in Apostolorum Actibus dixit: Hunc Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X, 38) . Ecce quod prophetabatur, quando dictum est, Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, vel, oleo laetitiae, prae participibus tuis. Deus enim cui dictum est in eodem Psalmo, Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus 0783 tuus (Psal. XLIV, 7, 8) : a Deo Patre unctus est Filius, qui sic homo factus est ut maneret Deus, qua unctione plenus erat, id est, Spiritu sancto. Propter quod de illo scriptum est: Jesus autem plenus Spiritu sancto, reversus est a Jordane (Luc. IV, 1) .