Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VI.
9. Filium esse verum Deum ejusdem cum Patre substantiae. Non solus Pater, sed Trinitas dicta immortalis. Non ex solo Patre omnia, sed etiam ex Filio. Spiritum sanctum esse verum Deum Patri et Filio aequalem. Qui dixerunt Dominum nostrum Jesum Christum non esse Deum, aut non esse verum Deum, aut non cum Patre unum et solum Deum, aut non vere immortalem, quia mutabilem, manifestissima divinorum testimoniorum et consona voce convicti sunt; unde sunt illa: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Manifestum est enim quod Verbum Dei, Filium Dei unicum accipimus, de quo post dicit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, propter nativitatem incarnationis ejus, quae facta est in tempore ex Virgine. In eo autem declarat, non tantum Deum esse, sed etiam ejusdem cum Patre substantiae, quia cum dixisset, Et Deus erat Verbum: Hoc erat, inquit, in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 14, 2, 3) . Neque enim dicit, omnia; nisi quae facta sunt, id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non est: si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiae est. Omnis enim substantia quae Deus non est, creatura est; et quae creatura non est, Deus est. Et si non est Filius ejusdem substantiae cujus Pater; ergo facta substantia est: si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt: at omnia per ipsum facta sunt; unius igitur ejusdemque cum Patre substantiae est. Et ideo non tantum Deus, sed et verus Deus. Quod idem Joannes apertissime in Epistola sua dicit: Scimus quod Filius Dei venerit, et dederit nobis intellectum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20) .
0826 10. Hinc etiam consequenter intelligitur non tantummodo de Patre dixisse apostolum Paulum, Qui solus habet immortalitatem; sed de uno et solo Deo quod est ipsa Trinitas. Neque enim ipsa vita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem: ac per hoc Filius Dei, quia vita aeterna est, cum Patre etiam ipse intelligitur, ubi dictum est, Qui solus habet immortalitatem. Ejus enim vitae aeternae et nos participes facti, pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cujus participes efficimur, vita aeterna; aliud nos qui ejus participatione vivemus in aeternum. Si enim dixisset, Quem temporibus propriis ostendet Pater beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, nec sic inde separatum Filium oporteret intelligi. Neque enim, quia ipse Filius alibi loquens voce Sapientiae (ipse est enim Dei Sapientia ((I Cor. I, 24)) ) ait, Gyrum coeli circuivi sola (Eccli. XXIV, 8) , separavit a se Patrem: quanto magis ergo non est necesse ut tantummodo de Patre praeter Filium intelligatur, quod dictum est, Qui solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: Ut serves, inquit, mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen (I Tim. VI, 14-16) . In quibus verbis, nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus sanctus; sed beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, quod est unus et solus et verus Deus ipsa Trinitas.
11. Nisi forte quae sequuntur, perturbabunt hunc intellectum, quia dixit, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest: cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum ejus divinitatem accipiatur, quam non viderunt Judaei, qui tamen carnem viderunt et crucifixerunt. Videri autem divinitas humano visu nullo modo potest: sed eo visu videtur, quo jam qui vident, non homines sed ultra homines sunt. Recte ergo ipse Deus Trinitatis intelligitur beatus et solus potens, ostendens adventum Domini nostri Jesu Christi temporibus propriis. Sic enim dictum est, Solus habet immortalitatem; quomodo dictum est, Qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18) . Quod velim scire de quo dictum accipiant: si de Patre tantum, quomodo ergo verum est, quod ipse Filius dicit, Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter? An quidquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et vivificare mortuos? Dicit autem idem Filius, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 19, 21) . Quomodo ergo solus Pater facit mirabilia, cum haec verba nec Patrem tantum, nec Filium tantum permittant intelligi, sed utique Deum unum verum solum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum?
0827 12. Item cum dicit idem apostolus, Nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) ; quis dubitet eum omnia quae creata sunt dicere, sicut Joannes, Omnia per ipsum facta sunt? Quaero itaque de quo dicat alio loco, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Si enim de Patre et Filio et Spiritu sancto, ut singulis personis singula tribuantur; Ex ipso, ex Patre; per ipsum, per Filium; in ipso, in Spiritu sancto: manifestum quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, quando singulariter intulit, Ipsi gloria in saecula saeculorum. Unde enim coepit hunc sensum, non ait, O altitudo diviliarum sapientiae et scientiae Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti; sed, sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit mentem Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI, 33-36) . Si autem hoc de Patre tantummodo intelligi volunt, quomodo ergo omnia per Patrem sunt, sicut hic dicitur; et omnia per Filium, sicut ad Corinthios ubi ait, Et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et sicut in Evangelio Joannis, Omnia par ipsum facta sunt? Si enim alia per Patrem, alia per Filium, jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium. Si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; eadem per Patrem, quae per Filium. Aequalis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio est Patris et Filii. Quia si vel Filium fecit Pater quem non fecit ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt: at omnia per Filium facta sunt; ipse igitur factus non est, ut cum Patre faceret omnia quae facta sunt. Quanquam nec ab ipso verbo tacuerit Apostolus, et apertissime omnino dixerit, Qui cum in Dei forma esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6) : hic Deum proprie Patrem appellans, sicut alibi, Caput autem Christi, Deus (I Cor. XI, 3) .
13. Similiter et de Spiritu sancto collecta sunt testimonia, quibus ante nos qui haec disputaverunt, abundantius usi sunt, quia et ipse Deus, et non creatura. Quod si non creatura, non tantum (Deus nam et homines dicti sunt dii ((Psal. LXXXI, 6)) ), sed etiam verus Deus. Ergo Patri et Filio prorsus aequalis, et in Trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. Maxime vero illo loco satis claret, quod Spiritus sanctus non sit creatura, ubi jubemur non servire creaturae, sed Creatori (Rom. I, 25) : non eo modo quo jubemur per charitatem servire invicem (Galat. V, 13) , quod est graece δουλεύειν; sed eo modo quo tantum Deo servitur, quod est graece λατρεύειν. Unde idololatrae dicuntur qui simulacris eam servitutem exhibent quae debetur Deo. Secundum hanc enim servitutem dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13) . Nam et hoc distinctius in graeca Scriptura invenitur; λατρεύσεις enim habet. Porro si tali servitute creaturae servire prohibemur, quandoquidem 0828A dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; unde et Apostolus detestatur eos qui coluerunt, et servierunt creaturae, potius quam Creatori: non est utique creatura Spiritus sanctus, cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur dicente Apostolo, Nos enim sumus circumcisio, Spiritui Dei servientes (Philipp. III, 3) , quod est in graeco, λατρεύοντες. Plures enim codices etiam latini sic habent, qui Spiritui Dei servimus: graeci autem omnes, aut pene omnes. In nonnullis autem exemplaribus latinis invenimus non, Spiritui Dei servimus; sed, spiritu Deo servimus . Sed qui in hoc errant, et auctoritati graviori cedere detrectant, numquid et illud varium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? Quid autem insanius magisque sacrilegum est, quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos, quam Christus est? Alio enim loco dicit: Corpora vestra membra sunt Christi. Si autem quae membra sunt Christi, templum est Spiritus sancti, non est creatura Spiritus sanctus: quia cui corpus nostrum templum exhibemus, necesse est ut huic eam servitutem debeamus, qua nonnisi Deo serviendum est, quae graece appellatur λατρεία. Unde consequenter dicit: Glorificate ergo Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 15, 20) .