Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0850B (Vers. 6, 7.) Nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi. Et servient ei omnes gentes, et filio ejus et filio filii ejus. Cujus infelicitatis est Israel, quando comparatione ejus Nabuchodonosor servus Dei appellatur? Scriptum est in Evangelio: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 10) . Recte itaque conditor creaturam suam tradit cui voluerit. Denique et diabolus, in cujus typum praecessit Nabuchodonosor, confitetur: haec omnia mihi tradita sunt. Quod autem intulit: Insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi, vel simpliciter omne genus animalium intelligere debemus; cum homine enim et ea traduntur, 1033 quae ei 0850C subdita sunt; aut certe bestias, feras gentes accipiamus, quod etiam illae serviant, quae prius servire non noverant. Filium autem ejus, et filium filii, juxta Hebraicum Balthasar vocat, et Evilmerodach, de quibus scribit Daniel.
Donec veniat tempus terrae ejus et ipsius. Pulchre ne perpetuum Nabuchodonosor putaretur imperium, et ipsum dicit a Medis Persisque capiendum. Hoc est enim quod significat: Donec veniat tempus terrae ejus et ipsius: sed nec hoc habetur in Septuaginta.
Et servient ei gentes multae, et reges magni. Non dixit, omnes: hoc enim proprie Christi debetur imperio, quamquam juxta Symmachum non legatur: Servient ei gentes multae, et reges magni; sed subjicient eum servituti gentes multae, et reges magni, ut 0850D ipse quoque serviat Medis et Persis, cui ante omnes gentes servierant. Hoc quod ex Hebraico posuimus: Dedi ei ut serviant illi, et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terrae ejus et ipsius: et servituti cum subjicient gentes multae et reges magni, in Septuaginta (ut jam diximus) editione non legitur.