Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Sexta. De eo quod scriptum est: Quem mittam, et quis ibit nobis, etc., usque ad eum locum, in quo ait, Et convertantur, et sanem eos. Cap. VI.
0920A
1123. I. Videns Isaias Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum, videns autem et seraphim circumstantia eum, et remissam peccatorum recipiens per eum ignem, qui allatus de altario, labia ejus contactu purgavit, ait se audisse vocem Domini non imperantis, sed excitantis atque dicentis: quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Deinde dicit se respondisse Domino: Ecce sum ego: mitte me. Factus autem in hoc loco, et scrutans ea, quae scripta sunt, invenio aliud fecisse Moysen, aliud 0920B Isaiam. Moyses enim electus ad eductionem populi de terra Aegypti, ait: Provide alium quem mittas (Exod. IV, 13) , etiam videtur contradicere Deo. Isaias vero non electus, sed audiens quem mittam, et quis ibit: Ecce, inquit, ego sum, mitte me. Dignum est ergo spiritalibus spiritalia comparare, et requirere, quis e duobus melius fecerit: Moysesne, qui postquam electus est, recusavit: an Isaias, qui ne electus quidem ipse se obtulit, ut mitteretur ad populum. Nescio enim si potest quis eam contrarietatem negotiorum, 1124 quae in utroque videtur, intendens, dicere, quia idipsum fecerit Moyses, quod Isaias. Ego audacter feci, comparans duos sanctos, et beatos viros, et decernens, et dicens verecundius Moysem fecisse, quam Isaiam. Moyses quippe magnitudinem 0920C considerabat, praeesse populo ad educendum eum de terra Aegypti, et repugnare Aegyptiorum incantationibus et maleficiis. Propter hoc ait: Provide alium quem mittas. Iste autem non exspectans audire quid ei juberetur ut diceret, ac si electus fuisset: Ecce, inquit, sum ego, mitte me. Unde quia ignorans quid ei juberetur, ut diceret, ac si electus fuisset, Ecce, ait, ego sum, mitte me: haec jubetur ut dicat, quae erant inoptata dicenti. An non erat inoptabile statim jussum prophetizare, a maledictionibus incipere dicentem: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes cernetis, et non videbitis: Incrassatum est enim cor populi hujus, et reliqua. Forte ergo (si tamen audenter expedit dicere) temeritatis et audaciae mercedem consecutus est, ut ea jubeatur dicere, 0920D quae prophetizare nolebat. 1125 Quia autem comparavimus Isaiam et Moysem, componamus et aliam proximam comparationem Isaiae et Jonae. Ille mittitur praedicare eversionem Ninivitis post tres dies, et piget eum proficisci nolentem causa malorum civitatis. Iste vero non exspectans quid ei imperaretur ut diceret, ait: Ecce ego sum, mitte me. Bonum est non prosilire ad eas, quae a Deo sunt, dignitates, et principatus, et mysteria Ecclesiae, sed imitari Moysen, et dicere cum eo: Provide alium, quem mittas. Neque enim ad principatum Ecclesiae venit, qui salvari 0921A vult, etsi praeest; sed ad servitutem Ecclesiae, si oportet dicere et de Evangelio: Principes quidem gentium dominantur eis, et qui potestatem habent in illis, magistratus vocantur. Non sic autem erit in vobis: nec enim dominantur principes in vobis, sed qui vult esse vestrum major, erit omnium minimus (Marc. IX) . Qui vult esse primus, erit omnium novissimus. Qui vocatur ergo ad episcopatum, non ad principatum vocatur, sed ad servitutem totius Ecclesiae. Si vis credere de Scripturis, quia in Ecclesia servus sit omnium, qui praeest, suadeat tibi ipse Salvator et Dominus, qui talis tantusque factus est in medio discipulorum, non quasi discumbens, sed quasi ministrans. Accipiens enim linteum, postquam exutus est vestimentis, praecinxit se, et mittens aquam in 0921B pelvim, coepit lavare pedes discipulorum, et detergere linteo, quo erat praecinctus. Et docens quales oporteat esse principes tamquam servos ait: Vos vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego dominus et magister vester lavi vobis pedes, et vos debetis alterutrum lavare pedes (Joan. XIII) . In servitutem igitur vocatur (( Al. vocatus)) Ecclesiae princeps, ut possit ex servitute ista ire ad solium coeleste, sicut scriptum est: Sedebitis super thronos duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XXIV) . Audi vero et Paulum tam praeclarum virum dicentem, quia servus fuerit omnium credentium: Ego enim sum, ait, minimus Apostolorum, non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV) . Porro sic hoc non videtur 0921C approbare servitutem ejus, sed tantum humilitatem; audi eum dicentem: Facti sumus parvuli in medio vestrum, quasi si nutrix foveat filios suos, cum possemus graves esse, ut Christi Apostoli (I Thess. II) . Imitatores ergo nos esse expedit humilium ipsius Domini sermonum atque factorum, et Apostoli ejus, et facere quod 1126 factum est a Moyse, ut etiamsi vocatur aliquis ad principatum, dicat: Provide alium, quem mittas (Exod. IV) . Deo dicit: Non sum dignus ante heri et nudiustertius. Exilis vocis sum et tardilinguis. Et quia Deo dixit humiliter, exilis vocis sum, et tardilinguis, audit a Deo: Quis dedit os hominis, et quis facit surdum et mutum, videntem et caecum? Nonne ego Dominus Deus? Crede Deo, consecra te ei. Licet subtilis vocis sis, tardaeque 0921D linguae, trade te sermoni Dei. Dices postea: Os meum aperui et attraxi spiritum (Psal. CXVIII) . Haec quidem propter hoc, quod ait Isaias: Ecce sum ego, mitte me.
II. Faciamus autem ex parte, et cum eo. Voluit enim cum accepisset jam gratiam a Deo, non in vacuum eam accipere, sed uti ea ad necessaria. Videns Seraphim, videns Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum, dixit: O miser ego, quoniam compunctus sum, quia cum homo sim, et immunda labia habeam, in medio quoque populi labia immunda habentis habitem, regem Dominum Sabaoth 0922A vidi oculis meis. Hoc dicens et miserum se faciens, meretur auxilium, suscipiente Deo humilitatem ejus: Quod est istud auxilium? Missus est, ait, ad me unus de Seraphim, et habebat in forcipe carbonem, quem attulerat de altari, et tetigit labia mea et dixit: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgavi. Consecutus est beneficium, mundus effectus, et remissionem accipiens peccatorum. Cum audisset: Quem mittam ad populum, et quis ibit nobis? Non propter priorem conscientiam ausus fuit dicere: Ecce ego, mitte me. Sed ubi audierat: Ecce abstuli iniquitates tuas. Igitur quia sancti compunguntur, et requiritur inter Moysen, et Isaiam, satisfaciamus pro Moyse, et etiam pro Isaia, dantes et eis de Scripturis sortem suam. Moyses non accepit remissionem peccatorum, 0922B ut diceret quasi jam conscius se mundatum, mitte me, propter quod ait: Provide alium quem mittas; habebat enim in conscientia interfectionem Aegyptii, forte autem ut homo sciebat se et quaedam alia habere peccata, propterea recusat. Iste autem non quasi natura justus postulat ministerium, sed quasi gratiam consecutus. Sic et Moyses, si similem gratiam percepisset, audissetque, ecce abstuli iniquitates tuas, et hoc circummundavi peccata tua, neutiquam forte dixisset: Provide alium quem mittas. Habet ergo aliquid rationis, et Moyses recusans, 1127 et Isaias dicens: Ecce ego sum, mitte me.
III. Sed videamus etiam ea, quae praecipit Dominus ut populo diceret: Vade, et dic populo: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes cernetis, et non 0922C videbitis; incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et salvem eos. Bifariam sciens sermonis auditionem, et duplicem noscens constitutionem, hoc est aliud eorum corporale, aliud spiritale, aut ad populum prophetizans de his quae in adventu Christi futura erant, quia esset tempus quando audirent et non intelligerent ea. Siquidem cum audirent Dominum meum Jesum Christum, vocem tantum dictorum audiere, non sensum. Et hoc ex eo manifestum est, quia foris ad populum in parabolis loquebatur: Discipulis autem secreto dissolvebat eas. Prophetat autem, quod evenit: Aure audietis, et non intelligetis (Matth. XIII) . Porro quod de 0922D Adventu Domini hoc sit populo prophetatum, ipse Salvator dicit: Bene prophetizavit de vobis Isaias dicens: Aure audietis, et non intelligetis. Concedamus ergo quia sermones Domini populus auscultans non potuerit (( Al. poterit)) nosse quae dicta sint. Videamus autem quid sit hoc quod sequitur: Et videntes videbitis, et non scietis. Non si quis vidit ea, quae Salvator faciebat, statim videns potuit intelligere cur facta sint. Veluti (exemplum assumamus) lavit pedes discipulorum. Et videbant quidem bene quomodo lavabat pedes magister discipulis; videbant autem et alii, qui erant praesentes, sed id tantum 0923A quod fiebat, non etiam cur fiebat. Similitudo quippe erat lavatio pedum, quia lavit Verbum Dei pedes discipulorum. Idcirco ait Salvator ad recusantem Petrum, et dicentem: Non lavabis pedes meos. Quid ait? Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea (Joan. XIII) . Quid autem facis modo dicit Petrus. Video te lavantem pedes nostros, et pelvim positam, linteo te praecinctum, et servientem nobis, et detergentem pedes nostros. Verum quia non erat hoc negotium corporale, sed spiritale. Salvator nudatus mittit spiritalem aquam in pelvim secundum Scripturas, et lavat pedes discipulorum suorum, ut cum mundi fuerint, ascendant ad dicentem: Ego sum via (Joan. XIV, 6) , et non pleni pulvere, quem excutere voluit super indignos, et non suscipientes pacem, 0923B neque dignos eorum quae dicebantur. Et quia hoc erat quod significabatur, ideo ait: Quod ego 1128 facio, tu nescis modo, scies autem postea. Erat autem hoc, quod et reliquis dictum est: Quia vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis. Sum etenim, Si igitur ego dominus et magister lavi pedes vestros, et vos debetis invicem lavare. Ergo hoc dicit, ut episcopus mittens aquam in pelvim et exutus vestibus suis, et praecinctus linteo, me extendente, lavet pedes meos? Siquidem vos, inquit, debetis invicem lavare pedes vestros. Si hoc est quod dicitur, nemo vestrum mandatum servabit. Nemo enim quibuscumque venientibus assumens linteum diaconus, vel presbyter, sive episcopus, lavat pedes. Sed si intelligas ea, quae scripta sunt, qui vere beati sunt episcopi 0923C servientes Ecclesiae, mittunt aquam de Scripturis in pelvim animae, quod est secundum Scripturas, et tentant pedum discipulorum sordes lavare, et eluere, et projicere. Et si custodiunt episcopi mandatum imitantes Jesum, sic et presbyteri. Utinam et ego accipiam nunc aquam, quae possit animae vestrae pedes lavare! ut unusquisque vestrum dicat cum fuerit lotus: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. III) ? Hoc enim sponsa dicit in Canticis Canticorum, non ostendens corporeos pedes lotos, sed pedes non offendentes. De quibus dicit Salomon: Pes autem tuus non offendat (Prov. III, 23) . De quibus et in psalmis scriptum est: Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXIII) . Verum et quae constituuntur viduae in Ecclesiis: Si sanctorum, inquit, 0923D pedes lavit (I Tim. V) . Si autem vis apertius audire, quomodo vidua lavat sanctorum pedes, audi Paulum in alio loco constituentem viduis, et dicentem: Bene docentes, ut pudicas efficiant adolescentulas, lavantes sordes pedum juvencularum. Et istae viduae dignae sunt ecclesiastico honore, quaecumque sanctorum pedes lavant sermone spiritalis doctrinae, sanctorum vero non masculorum, sed mulierum. Docere enim mulierem non permittit, neque principari viro. Vult esse mulieres bene docentes, ut ad castitatem suadeant non adolescentes, sed adolescentulas: indecens quippe est, ut mulier magistra 0924A viri fiat, sed ut castitatem suadeant adolescentulis, et amare viros et liberos suos. Discamus ergo lavares pedes discipulorum. Ista propter hoc dicta sunt: Videntes videbitis, et non scietis. Quoniam si quid fiebat a Salvatore, ab his quidem, qui non intelligebant, videbatur juxta corpus, non videbatur juxta rationem: ab his vero, qui intelligebant, videbatur quidem juxta oculos, videbatur autem et juxta intellectum, ita ut non compleretur super beate 1129 videntes, hoc quod dictum est: Videntes videbitis, et non scietis, sed super peccatores. Sed et cuncta Evangeliorum oremus videntes dupliciter videre, quomodo facta sint juxta corpus, quando Salvator noster venit ad terras. Etenim similitudo erat, et typus futurorum unumquodque, quod fiebat 0924B in corpore. Veluti nescio quis a nativitate caecus visum recuperavit (Joan. IX) : vere autem caecus iste a nativitate erat gentilium populus, cui Salvator reddidit visum, saliva sua ungens oculos ejus, et mittens ad Siloam, quod interpretatur missus. Mittebat quippe eos, quos spiritu unxit ut crederent, ad Siloam, id est ad Apostolos et magistros, propter quod scriptum est de Siloa, quia interpretatur missus. Et quotiescumque incipimus a Jesu visitari, ut recipiamus animae oculos, mittit nos ad Siloam, hoc est missus. Et unusquisque ergo nostrum, quando legit ea quae in Evangeliis facta sunt, oret ne etiam in se compleatur: Videntes videbitis, et non scietis (Joan. VII) .
IV. Si autem, ut existimant simpliciores, illa quae 0924C facta sunt, non propter nos, sed propter se tantum facta sunt, et non erant exempla alterius rei, exponant quem hoc, quod dictum est: Videntes videbitis, et non scietis, habeat sensum. Nam si non ea, quae videbantur, habebant aliquem sensum sacratum, ut cum carnalibus oculis etiam spiritaliter inspicerentur, numquam dixisset: Videntes videbitis, et non scietis. Ad approbationem autem horum, et alterius scripti de Evangelio testimonium proferemus, quod juxta eos, qui tantum litteram sequuntur, mendacium est. Dicit Salvator et Dominus noster ad discipulos in Evangelio secundum Joannem: Si credideritis, non solum quae ego facio, facietis, sed et majora horum facietis (Joan. XIV, 12) . Videamus ergo si majora aliqua fecerint discipuli? Quid majus est 0924D quam mortuum suscitare? Quis non dico nostrum, sed Apostolorum mortuum suscitavit? Refert historia quia Paulus Eutychum resuscitaverit a mortuis; et Petrus Tabitham, quae interpretatur Dorcas (Act. IX) . Ista autem, et alia istiusmodi inveniri possunt: ubi sunt majora? Sed et caecos Salvator fecit rursum videre, et quod majus est, eos, qui sic nati fuerunt. Exhibeant hi quos caecos ab utero manibus Apostolorum curatos aspexerint (Matth. IX) . Et alia infinita potest de Evangeliis invenire qui quaerit, quia neque Apostoli his majora fecerint, neque eorum successores. Verum sermo Scripturae tale quiddam 0925A locutus est: 1130 His, quae ego feci corporalibus, vos majora facietis. Ego feci resurgere ex mortuis corporaliter, vos resurgere facietis ex mortuis spiritaliter. Ego caecis sensibile hoc lumen infudi, vos spiritalem lucem non videntibus dabitis. Usque ad hanc autem diem haec majora signa a corporalibus, quae fecit Jesus, ego video fieri per fidelissimos discipulos Jesu. An non caeci nunc vident? et claudi ambulant, et leprosi mundantur? et reliqua fiunt? Si is, qui heri obcaecatus est accedens ad idolum, quasi ad Deum, hodie invocet Deum vivum, pristina derelinquens, nonne videt? An non qui heri claudus erat propter peccatum, nunc propter discipulorum doctrinam iter verum edoctus stabili graditur pede? Qui heri aridam habebat manum, et otiosam ad benefaciendum, 0925B hodie recipiens manum, habet eam viventem? Si videris aliquem pollutum, et lepram in anima habentem subito poenitere, ac doctrinae sermone compunctum, non te pigeat dicere, quia majus sit hunc spiritaliter leprosum, quam quemdam carnaliter fuisse purgatum. Et haec quidem largius profudit oratio, cupiens ostendere quid sit hoc, quod dictum est: Et videntes videbitis, et non intelligetis.
V. Quae autem causa est audientem non intelligere, et videntem non videre? Incrassatum est, inquit, cor populi hujus (Isai. VI) . Siquidem necessarium est intelligi et hoc unde sit, non eadem est corporalis, et spiritalis pinguedo, neque eadem est corporalis tenuitas, et spiritalis. Etenim quod corporaliter 0925C crassum est, in carne fit, et nihil mihi nocet cor carneum si incrassetur, neque prodest, si a languore, vel a quacumque causa attenuetur. Tale autem existimo fieri cor carneum eorum, qui formidine continentur. Quomodo enim toti tabescunt ab aegrotatione, sic aiunt et crassitudinem, et quidquid pingue est circa cor eorum, extenuari. Quid ergo mihi nocet, si corporale cor meum incrassatur. Esto vero et attenuari cor meum, quid mihi ex isto prodest? Sed cor nuncupativo cum corporeo corde vocabulo animae nostrae principale nominatur, ut manifestum est ex eo, quod in Evangelio dicitur: Beati mundo corde (Matth. V) . Neque enim hi mundo corde sunt, qui sanguinem, vel quodcumque materiae corporalis intrinsecus non habent. Sed dictum est: 0925D Beati mundo corde, pro eo quod est: Beati, qui mundum habent principale animae. Principale nominatur pro corde. 1131 Quoniam igitur principale animae nostrae, quod esse dicitur in corde corporeo, sive mundum est cor nostrum, sive immundum: immundum quidem quando cogitationes pessimae egrediuntur ex eo, homicidia, adulteria, furta, falsum testimonium, blasphemiae: mundum autem quando cogitationes sanctae, et intellectus divini, et mens pura: propter hoc arbitrandum est attenuatum quidem esse dictum, attenuatum a sancto Spiritu ejus, qui salvatur: incrassatum autem, et praefocatum a malitia ejus, qui peccat. Dicitur enim de sancto Spiritu, qui est secundum sapientiam, quia sit multifarius, tenuis, mobilis (Sap. 0926A VII) , et quia justus accipiat hunc subtilem spiritum. Differt quippe hic spiritus ab omnibus spiritibus intellectualibus, mundis, subtilibus. Est ergo principale cordis tenue quidem, quod ex corporalis materiae vitio concretum est, plenum cogitationibus corporalibus, quae sunt in reprehensione. Sic dicitur: Incrassatum est cor populi hujus. Intellige ex eo incrassatum esse cor, quia nihil sit in eo praeter humanas et carnales sollicitudines. Quomodo enim materia corporis pinguis est, eodem modo etiam corporei intellectus, et cogitationes. Ex quo cum duo posita sint, incrassari cor ex saecularibus curis, et attenuari ex sollicitudine spiritali, cum quis cogitat ea, quae Domini sunt, projiciens pinguedinem ex corde, et sciens, quia si incrassatum fuerit cor ejus, 0926B neque accipiat sermones Dei, neque videat salutis sacramenta, deponamus et nos crassitudinem, et assumamus eam, quae dicta est tenuitatem, ut et nos dicamus quomodo Prophetes: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. In terra deserta, invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi (Psal. LXIII) , non quasi sanctus fuerim naturaliter, sed si carnis prudentia tabescit, et si prudentia carnis extabuerit, tunc in sancto apparebo ei. Haec in explicationem ejus, quod dictum est: Incrassatum est cor populi hujus.
VI. Sequitur autem: Et auribus suis graviter audierunt. Nihil mihi nocet si graviter audiam corporaliter, neque ista mihi causa fit, ut non audiam sermones Dei. Quomodo enim nihil mihi nocet caecitas corporalis, si non fuerit obcaecata anima mea: sic neque levitas, neque gravitudo auditionis corporalis 0926C impedit quidquam mihi. Est alia quaedam gravitudo auditionis, quae noceat animae hominis. Quae est ista gravitudo, quae est in auditionem animae? Peccatum secundum Scripturas grave est. Propter quod sentiens 1132 quis peccata sua, dicit: Quasi onus gravatae sunt super me (Psal. XXXVIII) . Et quia gravis est iniquitas, propter hoc super talentum plumbi sedet, ut in Zacharia scriptum est (Zach. V) . Aegyptii autem non quoniam gravia habebant corpora, submersi sunt quasi plumbum in aqua vehementi (Exod. XV) , sed quia animae eorum ad talentum plumbi super quod sedebat iniquitas, aggravatae erant: propter quod submersi sunt tamquam plumbum in aqua vehementi. Gravitudo ergo aurium a 0926D peccato fit, et levitas a justitia. Quid est quod faciat auditum non graviter audire, sed leviter? Pennae verbi, pennae virtutis. Etenim pennae verbi multum levitatis afferunt: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et requiescam (Psal. LIV) ? Hoc dicit Prophetes non orans ut corporalis pennas accipiat colombae, sed pennas columbae Spiritus sancti. Dicit autem rursus Salomon de divite: Componet autem sibi pennas quomodo aquila, et convertitur in domo ejus qui praeest illi. Si accipiamus igitur pennas, leviter audiemus (Prov. XXIII) . Si autem peccaverimus, et negligentes fuerimus circa alas, et defluxerint pennae nostrae, gravabimur, et graviter audiemus. Auribus ergo suis peccatores graviter audierunt. Omnes quidem 0927A Judaei, qui tunc audierunt Salvatorem, graviter eum audierunt, ideo non crediderunt. Usque hodie autem quotquot audientes Scripturas, non audiunt sermonem spiritaliter, qui levis est, sed litteram, quae est gravis et occidens, graviter audiunt. Atque ita dupliciter auditur Scriptura. Ab eo qui non intelligit quae dicuntur, graviter auditur: ab eo vero, qui intelligit eam, non solum auditur non graviter, sed potius acute. Unde et qui fit intelligens, fit auditor.
VII. Est et aliud autem quod prophetatur de populo Judaeorum, et de omnibus nobis si peccaverimus: Et oculos suos clauserunt, nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant. Eorum qui non vident, quidam caeci sunt, et propter caecitatem non vident: quidam in tenebris sunt, et propterea 0927B non vident: alii autem neque in tenebris sunt, neque caeci sunt, sed quia claudunt oculos, non vident. Et scit has differentias, quae principales cordis nostri sunt, Scriptura divina. Dicit enim Salvator his, qui sunt in vinculis, Exite: et his, qui in tenebris: ut eis reveletur. Et sedentibus in regione, et umbra mortis, lux orta est eis. Isti non viderunt ideo, quia fuerunt in tenebris, donec oriretur eis lux. Surdi, audite; et caeci, aspicite. Et ideo isti non viderunt ante, quia naturaliter caeci erant. Qui vero 1133 extra ista sunt, quique ad comparationem caecorum et eorum qui in tenebris sunt, multo pejores sunt: ii sunt, qui ideo non vident, quia oculos sponte clauserant. Hoc autem ita esse, ut asseruimus, Salvator mihi testimonio erit dicens: Si 0927C caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc autem dicitis quia videmus, peccatum vestrum manet (Joan. IX) . Et bene ait, dicitis quia videmus, vere enim dicit quia videant, et habeant possibilitatem videndi, sed claudentes oculos, non vident. Et si quando videris ingeniosam ad intelligendum animam, et velocem et alacrem, non meditantem eloquia Dei, cognosce quia non propter caecitatem non videt ea, quae continentur in Scripturis; non ob id, quia in tenebris sit, sed quia claudit oculos. Si ergo audieris Scripturam divinam dicentem his, qui claudunt oculos: aperi oculos tuos, et recta vide, aperi oculos ab eo quod clauseras: tunc poteris videre recta, et considerare lumen 1134 veritatis. Et accusat quidem eos, de quibus quaeritur, cur oculos claudant ne videant. 0927D Non autem et hoc dicit, quia non expediat aliquando et claudere animae oculos. Expedit enim sicut manifestum fecit Isaias, dicens in his, quae sequuntur: Quis annuntiavit vobis locum aeternum (Isai. XXXIII, 24) ? Qui ambulat in justitia, et loquitur veram viam, et rectam, obturans aures, ut non audiat judicium sanguinis, et claudens oculos, ut non videat iniquitatem. Si futurum est, ut aperiens oculos animae, audiam, et sentiam turpiloquia, melius est claudere auditus, quam audire quae noceant. Quando ergo claudam? Quando mala dicuntur, ut neque intelligam ea. Quando videnda sunt eloquia Dei? 0928A Quando convertimur, et sanat nos Deus, mittens verbum, quod sanat eos, qui volunt curari in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.