Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput III.
4. Omnium superiorum librorum breviarium. 1059 Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas per quatuordecim libros multa nos dicere compulit, quae cuncta simul aspicere non valemus, ut ad id quod apprehendere volumus, ea celeri cogitatione referamus; faciam quantum Domino adjuvante potuero, ut quidquid in singulis voluminibus ad cognitionem disputatione perduxi, remota disputatione breviter congeram, et tanquam sub uno mentis aspectu, non quemadmodum res quaeque persuasit, sed ipsa quae persuasa sunt ponam: ne tam longe sint a praecedentibus consequentia, ut oblivionem praecedentium faciat inspectio consequentium; aut certe si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo recolligi.
5. In primo libro secundum Scripturas sacras unitas et aequalitas summae illius Trinitatis ostenditur. In secundo et tertio et quarto, eadem: sed de Filii missione et Spiritus sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit; demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est, cum Trinitas quae per omnia aequalis est, pariter quoque in sua natura immutabilis et invisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur. In quinto, propter eos quibus ideo videtur non eamdem Patris et Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas, demonstratur non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est; sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX, 1) , nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. In sexto, quomodo dictus sit Christus ore apostolico, Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24) , sic disputatur, ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda: utrum a quo est genitus Christus, non sit ipse sapientia , sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset, etiam in hoc libro apparuit Trinitatis aequalitas, et non Deus triplex, sed Trinitas: nec quasi aliquid duplum esse Patrem et Filium ad simplum Spiritum sanctum; ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum est etiam quomodo possit intelligi quod ait Hilarius episcopus : Aeternitas in Patre, species in Imagine, usus in Munere. In septimo, quaestio quae dilata fuerat, explicatur, ita ut Deus qui genuit Filium, non solum sit Pater virtutis et sapientiae suae, sed etiam ipse virtus atque sapientia; sic et Spiritus sanctus: nec tamen simul tres sint virtutes aut tres sapientiae, sed una virtus et una sapientia, sicut unus Deus et una essentia. Deinde quaesitum est, quomodo dicantur una 1060 essentia, tres personae, vel a quibusdam Graecis una essentia, tres substantiae: et inventum est elocutionis necessitate dici, ut aliquo uno nomine enuntiarentur, cum quaeritur quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. In octavo, ratione etiam reddita intelligentibus clarum est, in substantia veritatis non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam solum Spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde per veritatem quae intellecta conspicitur, et per bonum summum a quo est omne bonum, et per justitiam propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, ut natura non solum incorporalis, verum etiam incommutabilis quod est Deus, quantum fieri potest, intelligeretur admonui: et per charitatem, quae in Scripturis sanctis Deus dicta est (I Joan. IV, 16) , per quam coepit utcumque etiam Trinitas intelligentibus apparere, sicut sunt amans, et quod amatur, et amor. In nono, ad imaginem Dei, quod est homo secundum mentem, pervenit disputatio: et in ea quaedam trinitas invenitur, id est, mens, et notitia qua se novit, et amor quo se notitiamque suam diligit; et haec tria aequalia inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. In decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est, atque ad id perductum, ut inveniretur in mente evidentior trinitas ejus, in memoria scilicet et intelligentia et voluntate. Sed quoniam et hoc compertum est, quod mens nunquam esse ita potuerit, ut non sui meminisset, non se intelligeret, et diligeret, quamvis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret, non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret; dilata est de Trinitate, cujus haec imago est, disputatio, ut in ipsis etiam corporalibus visis inveniretur trinitas, et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio. In undecimo ergo electus est sensus oculorum, in quo id quod inventum esset, etiam in caeteris quatuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci: atque ita exterioris hominis trinitas, primo in iis quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis, apparuit. Sed haec tria non inter se aequalia, nec unius esse substantiae claruerunt. Deinde in ipso animo, ab iis quae extrinsecus sensa sunt velut introducta inventa est altera trinitas, ubi apparerent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis. Sed ideo ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de corporibus illata est quae sentiuntur extrinsecus. In duodecimo discernenda visa est sapientia ab scientia, et in ea quae proprie scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quaedam sui generis trinitas inquirenda: quae licet ad interiorem hominem jam pertineat, nondum tamen imago Dei vel 1061 appellanda sit vel putanda. Et hoc agitur in tertio decimo libro per commendationem fidei christianae. In quarto decimo autem de sapientia hominis vera, id est, Dei munere in ejus ipsius Dei participatione donata, quae ab scientia distincta est, disputatur: et eo pervenit disputatio, ut trinitas appareat in imagine Dei, quod est homo secundum mentem, quae renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit hominem (Coloss. III, 10) ad imaginem suam (Gen. I, 27) , et sic percipit sapientiam ubi contemplatio est aeternorum.