Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput IV.
5. Ex Vetere Testamento adversus Judaeos. Quid dicit Judaeus? Unus est nobis Deus, praeter ipsum non alium novimus. Illum vero quem dicitis Christum, patres nostri non Deum, sed hominem occiderunt. Nempe hoc est quod dixi: Utinam quomodo daemones judicem, sic homines agnoscerent salvatorem! Ecce daemones viderunt, et tremuerunt: homines viderunt, et occiderunt. Daemones confessi sunt: homines persecuti sunt. Quae infelicitas est et quanta miseria, imparem etiam daemonibus inveniri? Item homines credunt, daemones pereunt: homines salvantur, daemones puniuntur. Sed haec immutatio gratia est dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11) , non praesumptio hominis de suis viribus confidentis. Contra istum vero Judaeum non laboro: pugnant contra illum codices sui, pugnant Lex et Prophetae: et aut victus et humiliatus salvabitur, aut superbus et pertinax punietur. Dixit Dominus ad Moysen: Ecce ego mitto angelum meum qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes. Audisti angelum, agnosce Dominum: nec contemnendum esse putes. Audi adhuc quod metuas: Nec, inquit, contemnendum putes. Quare? Quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo (Exod. XXIII, 20, 21) . Quis est ille tam magnus, cui Deus et potestatem suam dedit et nomen? Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 10) . Et unde probamus, quod cum dicitur angelus, debeat intelligi Deus? Habes in libro qui appellatur Genesis: Venerunt, inquit, duo angeli Sodomam vespere, sedente Loth prae foribus civitatis: quos cum vidisset, surrexit, et ivit obviam eis (Gen. XIX, 1) . Quid plura? Suscepit, et obsecutus est eis tanquam peregrinis. Consuetudine hospitalitatis liberatus a periculo civitatis, et temporale evasit incendium, et aeternum consecutus est praemium. Discite, christiani, sine discretione exhibere hospitalitatem, ne forte cui domum clauseritis, cui humanitatem negaveritis, ipse sit Christus. Non amplius evagemur a proposita actione. Angeli venerunt ad Loth, et dixerunt: Videte et advertite, quia angeli loqui dicuntur. Quid dixerunt angeli? Salva animam tuam, noli respicere post tergum (Ibid., 17) . Quia nemo ponens manum super aratrum, et retro respiciens, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62) . Neque stes in omni circa regione; terrenis non inhaereas voluptatibus: sed in monte salvum te fac (Gen. XIX, 17) ; spes tua Deus sit, ne et tu simul pereas cum Sodomitis. Dixitque Loth ad eos. Videte hominem videntem, non caecum, sicut Judaei et Sabelliani; non lippientem, sicut Ariani: sed oculos sanos habentem, sicut catholici Christiani. Angelos vidit, et Dominum intellexit. Quid dixit angelis? Dixitque Loth ad eos: Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam ante te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam (Ibid., 19) . Magna res, cum volo Judaeum ferire sic, Moyses fortissimus vir hastam verbi sui vibravit, et misit, ut per Judaeum ad Sabellianum transiret, Arianumque percuteret. Quid agis, Loth sancte? Angelos vides, et non unum, sed duos, et dicis, Domine mi. Ad unum verba facis, unum precaris; et non metuis ne alteri injuriam facere videaris? Absit, inquit. Recedite, Judaei; recedite, Sabelliani, quia non videtis; recedite, Ariani, quia parum videtis. Ego video; et quod video quia video, nec contemno nec erro. Duos video, aequales video. Unum rogo, nulli injuriam facio: quia Patrem a Filio non divido. Nam ut intelligatis me non falli, cum duos tanquam unum deprecor, videte utrum duo, an unus meis respondeat precibus. Petiit ut in modica civitate et proxima refugium haberet et viveret. Respondetur ei. Videamus quot sunt qui respondent. Verba libri subsequuntur, Dixitque ad eum: quasi responsio singularis est. Adhuc sequere, videamus: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc (Ibid., 21, 22) . 1105A Vides, Judaee, et dici angelum, et esse Deum? Audis, Ariane, duos, Patrem et Filium, dicentem: nec tamen eumdem Patrem quem Filium, propter Sabellianos; sed Patrem et Filium? Audis quid dictum est, Suscepi preces tuas? Audis quid dicit, Non subvertam urbem? Audis, Non potero facere quidquam? Judaeus legat angelum, intelligat Deum; Sabellianus legat duos venisse; Arianus legat unum respondisse: et non contemnant, sed errorem fugiant, ne ad ignem perveniant. Sed ut plenius ostendamus dictum angelum debere intelligi Deum, hujus lectionis sequentia recitemus: Igitur, inquit, Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. XIX, 24) . Quid est, Dominus a Domino, nisi Filius a Patre? Sicut et alio loco: Dixit Dominus Domino meo, id est, Pater Filio suo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1) . Item in Exodo, Apparuit, inquit, Moysi angelus Domini in flamma ignis de rubo, et vidit quoniam rubus ardebat igni, rubus autem non cremabatur. Et dixit Moyses: Transeo