Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
1131 Duarum matronarum vobis censoribus causam videor suscepisse: utraque negotia magnis lateribus panditurus, ut quidquid ex judicio vestro veritas expostulata diremerit, id una de duabus observet. Idcirco in hoc coetu vestro jus recito, tabulas offero. Lege agatur, quia de possessione contentio est: et revolvere imperiali sanctione sententias non morabor, ut quidquid veritatis ordo perspexerit, juxta legem divinitus datam consessus vestri sententia promulgetur. Una quibusdam temporibus adulterio deprehensa possessionis nostrae praecoqua pervasione jura temeraverat: alia merito castitatis per sententiam donatoris, possidentem illam quae auribus vestris videtur exacta, nonnulla apud saeculum prius clandestina fraude privaverat: redhibitione compellitur quotidie reddere; et adhuc quantum reddiderat debet. Totum enim, quidquid possessioni defenderat, abjuramus. Ergo si causae faciem, si frontem parabolae vultis audire: Gentes haereditatem nostram, possessionem, et terminos terrae nobis augustali jure concessam, potens quondam, dives auro mulier Synagoga pervasit. Mox supplicavimus, preces retinemus in manibus, introductio protinus fundi, habita possessio in nostro jure consistit. Resolvi nolumus tamen, quidquid ornamentorum mulier inquieta pervasit. Quae cum postularetur ut redderet, lentius quam deberet exsolvit. Nunc ergo ad hanc matremfamilias et viduam, nostra materfamilias, hoc est ad Synagogam,
Ecclesia dixit: Recita quid merueris, et ego quid meruero, recitabo.
Synagoga respondit: Prophetae ad me omnes venerunt, quod tu diffiteri non poteris.
Ecclesia dixit: Certum est quod Prophetae, dum ad te veniunt, remorandi pro tempore velut ad hospitam cucurrerunt: nam probo eosdem sponsi mei juvenes metatores, scilicet Christi gerulos litterarum, mandatorum etiam portitores, invidiae causa a te fuisse interfectos. Numquid si ad te venissent, a te quispiam eorum potuisset occidi? Sed quia ad me veniebant, causa zeli homines meos recipi cum non sustineres, gladio et fustibus affecisti.
Synagoga respondit: Etiam si istud quod asseris feci, recte et honeste peccavi: quia ego regem noveram, cujus litteras frequenter acceperam: et tu silvicola quaerebaris, quae Barbarorum ritu, rure, collibus, intra invia vel secreta agresti quondam tugurio commanebas. Nam quid te aliquando rusticius fuit? Tu cum gentibus, cum quibus ego saepe pugnavi, pastorali more balantia, credo, pecora sequebaris: ego sceptro et legionibus fulta, apud Jerosolymam purpureo amictu regnabam; ego Romanum possidebam imperium; ego reges, milites, et alienigenarum gentium duces occidi: mihi Persa et Indus aurum, gemmas, ebur, argentum et sericum, totasque opes advexit: tu montana, rustica, apta pecoribus; tu pressis in vallibus tantum diversabare sollicita; tu ex vasta rupe condensior , cui rimosus lapis timidum quondam praestabat hospitium, lac de caseo, vaccinia cum glande mandebas: ego Pharaonem in suis curribus, ego Aegyptios, ego Chananaeos, Jebusaeos, et Cethaeos, et Pheresaeos reges occidi.
Ecclesia dixit: Recognosco quae loqueris, et laudes tuas diffiteri non possum. Scio quia urbis tuae et ambitiosa fora et Capitolia celsa vidisti: armorum tuorum impressio, et fulgentia clypeorum signa, spicula, enses, jacula missorum telorum, expressus 1132 equestrium exercituum gemitus, magnos ornatus duces et tyrannos stravit. Scio potentiam tuam, quam Jerosolyma illa pompatili fastu ructuabat. Scio enim quia tibi quondam Romanus orbis intremuit, et terra gentium palpitavit. Sed memor esse debes quid propter unam mulierem Dinam feceris in Sichem: imbelles homines, et innocentiae suae honore fulgentes, latronum ritu vastasti (Gen. XXXIV, 26) .
Synagoga respondit: Potestas regni permissae libertatis accepit audaciam. Numquid in eo peccasse me credis, si sub imperio meo maculavi quos volui, aut meos forsitan rebelles occidi? Qui potestatem regnandi dederat, faciendi utique quidquid vellem indulserat dignitati. Aut dic mihi: si legem non habet qui proprio regnat imperio, et qui possidet totum, necesse est ut regni potentiam quocumque volet extendat.
Ecclesia dixit: In eo gaudeo me sublimatam, quod celsis celsior sum facta, et regna regnantium disjeci: et ecce sub pedibus meis purpurata quondam regina versaris. Ille est enim rex regum, qui eidem imperare coeperit, quae se viderit aliquando regnasse. Regnasti, fateor: Romana tibi terra subjacuit, reges et principes ceciderunt; et si quando conflixeras, captivus hostis succubuit. Noli irasci, si tu quae fueras domina, mihi facta videaris ancilla.
Synagoga respondit: Quia te tanto praeconio declarasti, proba ancillam, et dominam recognosco.
Ecclesia dixit: Habeo tabulas, recito testamentum, quod scriba quondam tuus vates scripsit, et Aaron magistratu praesente signavit.
Synagoga respondit: Scio Testamentum sub regno meo conscriptum, sed volo discere ubi me dictator voluminis servire mandavit.
Ecclesia dixit: Lege quid Rebeccae sit dictum, cum pareret: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Id. XXV, 23) . Certe majorem te paulo ante dixisti regnasse, triumphasse, sceptrum tenuisse, purpuram possedisse; me minusculam vallibus delituisse quondam, vel in collibus habitasse saxorum: te auro, ornamento, bysso, serico, gemmis claruisse nobilibus; me minorem pecorum lacte vixisse. Ego oves et pecora, tu militem possidebas. Inde est quod ego minor atque pauperior, tu major et dives subjugata mihi, eligas populo servitura minori.
Synagoga respondit: Recognosco titulum Testamenti, video litteras quas ipsa in thesauro meo et in bibliotheca servavi. Sed dicito mihi, quomodo tibi servio, quae adhuc filios meos liberos esse recognosco. Vacant negotiis, navigandi potestas est libera, compedes nesciunt, nullus vineam laboriosae necessitatis fossura discerpit, nescio an tibi sim servitute subjecta.
Ecclesia dixit: Testamentum recolis, apices recognoscis, et adhuc non recipis servitutem!
Synagoga respondit: Dic tu mihi quod asseris. Recognosco Moysen, audio, et refugere non possum: sed qualiter tibi serviam scire non possum.
Ecclesia dixit: Mutare te non potes; semper negas et fallis, semper de falsitate contendis. Certe regnasse te ante dixisti, cum populus Israel locum tenuisset imperii . Si adhuc regnas, liberam te esse cognosce, et necdum mihi servitute subjectam. Alioquin si recte populo Israel christianus populus regnat, constat te 1133 ancillam esse, non liberam, quam video servituti subjectam. Respice in legionibus signa, nomen Salvatoris intende, christicolas imperatores adverte, et considera te de regno esse discussam: et nobis juxta Testamenti fidem quod servas, confitere: tributum mihi solvis, ad imperium non accedis, habere non potes praefecturam. Judaeum esse Comitem non licet; senatum tibi introire prohibetur; praefecturam nescis; ad militiam non admitteris; mensas divitum non attingis; charismatis ordinem perdidisti: totum tibi non licet; cui etiam ad manducandum, ut vel male viveres, paucula condonamus. Ergo si iis quae summa, quae prima sunt, caruisti, lege quid Rebeccae sit dictum, cum geminos pareret: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori.
Synagoga respondit: Quid tamen feceram, ut me divinitas de regno discuteret, et privaret imperio?
Ecclesia dixit: Si tu ut graviter peccasti, tam gravis poena sit servitutis sub interitu mortis debitae, nec ancilla potes esse, nec libera. Nam cum primum Moyses in monte Sina charaxatas decalogo duplices tabulas accepisset, vos contra Deum idola poposcistis, dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant (Exod. XXXII, 1) .
Synagoga respondit: Hic me miseram errasse cognosco: sed mox eos qui idola poposcerunt, usque ad ultimam mortem damnationis pervasit interitus. Quid ergo posteri fecerunt, si mox illi seniores qui istud admiserant, poenae suae merita susceperunt?
Ecclesia dixit: Certum habeo quod legisti: sed quae legeris retinere non poteris, et ipsum agnosco. Sed recole scriptum, Et annuntient filii filiorum suorum, quoniam peccata parentum eorum in filiis creverunt, et non laxabo illis, dicit Dominus (Jerem. XXXII, 29) . Et alibi ait, Parentes uvas acerbas manducaverunt, et filiis dentes stupuerunt (Ezech. XVIII, 2) .
Synagoga respondit: In quo tibi plaudis, sub cujus regno imperium tenes, prius ad me, vel in populo meo Christus advenit.
Ecclesia dixit: Sic erat dignum, ut totum quidquid fuerat astruendum, divina sapientia praeveniret. Si enim ad me Christus principaliter advenisset, et te sub adventu ipso primae nativitatis repudiare voluisset, hodie diceres, Non venit ad me, nescivi quid colerem; nam si et in populo meo dignatus fuisset accedere, quem Prophetae Deum dixerant, confiterer. Ad te venit, mortuos tuos virtutum imperio suscitavit, loquaces praestitit mutos, gressibus reddidit claudos, caecos oculavit, paralyticos absolutis artubus expedivit, leprosos sanitati restituit: et non esse Deum, quem Deum legeras, profana mente dixisti. Idcirco, quia dixisti Salvatorem et Dominum prius ad te venisse recolo, et elogio tuo rursus contendo. Lege quid tibi Esdras ex persona Salvatoris scripsit: Ad meos veni, et me mei non receperunt. Quid tibi faciam, Jacob? Noluit me audire Juda, transferam me ad alteram gentem (IV Esdr. I, 24) . Unde vides te non debere gloriari quod videris Christum. Major enim causa criminis est videre cui servias, et contemnere cui debeas servitutem. Defenderes forsitan te, si diceres, Non novi Dominum, nescivi Prophetas fuisse mentitos. Attamen et Prophetae dixerunt, et ipsum Dominum quem Prophetae cecinerant, cum suis mirabilibus agnovisses, et miserabili refutatiuncula blasphemasses: vides te sub tanti criminis reatu excusare non posse.
Synagoga respondit: Dixerant quidem Prophetae esse venturum, sed unctum Dei, sed puerum sanctum de virgine. Unde an ipse Dominus venire velit, penitus ignorabam.
Ecclesia dixit: Recte ergo Isaias ait, Vade et dic populo isti, Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non cognoscetis. Incrassavit enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, 1134 et corde intelligant, et revertantur, et curem illos (Isai. VI, 9) . Nam et Jeremias ait, Me dereliquerunt fontem aquae vivae, effoderunt sibi lacus detritos, et non potuerunt aquam portare (Jerem. II, 13) . Et quid adjecit idem propheta? Milvus cognovit tempus suum; turtur et hirundo, grues, passeres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus me non cognovit (Id. VIII, 7) . Nam et in Salomone credo quod legeris, qui ait, Quaerunt me mali, et non inveniunt: odio enim habuerunt sapientiam, sermonem autem Domini non receperunt (Prov. I, 28, 29) . Vides ergo te Deum Dei Filium blasphemis oculis et profano pectore rejecisse. Ergo si legis Isaiam, legis Prophetas, Deum Christum frequenter audisti: sic enim ait, ut tibi et de virgine, et de filio, sicuti ipsa dixisti, respondeam: Pariet virgo filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14) . Et David ait, Propterea unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8) . Et in Genesi sic ait: Et fecit Deus hominem ad imaginem suam (Gen. I, 27) .
Synagoga respondit: Nolo te in tanto plausu efferant lectiones; sed ad illud convertere, quod mihi arbitror profuturum. Respice te nec Legem accepisse, nec circumcisionem meruisse, in quo signo Gentilitas segregatur. Inde est quod est signum meum habeo, et legem quam Moyses protulit, non amitto.
Ecclesia dixit: Legem te accepisse testaris, sed legem Veteris Testamenti: ego autem Evangeliorum novam legem accepi. Et ut scias veterem novitate compressam, lege Isaiam qui tibi ait: Illa vetera transierunt, ecce facta sunt nova, nunc orientur (Isai. XLIII, 19) . Nam quod dicis te in salutem populi circumcisionis signaculum accepisse, hodie probo stultitiam tuam fuisse deceptam. Si ergo per circumcisionem aeternitas donabatur, vides te caput accepisse, non pedes, et uno oculo vel una manu fuisse truncatam; mediam vixisse, et mediam fuisse emortuam. Nam si dicis populum tuum in signo tuae passionis esse salvandum, quid facient virgines tuae, quid facient viduae, quid matres etiam Synagogae, si circumcisionis signum populo ad aeternam vitam profecisse testaris? Ergo Judaeas feminas habere non decet; viri enim circumciduntur, mulieres autem praeputium non admittunt: ergo salvae esse non possunt, si circumcisione salvamini. Vides ergo te viros, hoc est circumcisos habere posse Judaeos; mulieres autem, quae circumcidi non possunt, nec Judaeas, nec Christianas, sed paganas esse profiteor. Audi, doceo te clarissime circumcisionis insignia, quam circumcisionem si accipere potuisses, nunquam prodigium de regno perpeti cecidisses. Respice quod Jeremias ait: Haec dicit Dominus viris Judaeis qui habitatis in Jerusalem, Renovamini inter vos novitate, et ne seminaveritis in spinis: circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri (Jerem. IV, 3, 4) . Quod et ipse Moyses ait, quem tu similiter sequebaris, licet mihi mandata portaret: Erit, inquit, in novissimis diebus, circumcidet Deus cor tuum, et cor seminis tui ad Dominum Deum tuum amandum (Deut. XXX, 6) . Et apostolus Paulus ait, Circumcisi estis circumcisione non manu facta, non in exspoliatione carnis, sed in circumcisione Christi (Coloss. II, 11) . Quid ad haec dicimus, Synagoga? Ecce non carnis, sed cordis circumcisio mandabatur, scilicet ut vitia cordis incideres, ut libidinem desecares, ut idololatriae caput auferres, ut tunicam fornicationis scinderes. Quia ait propheta, In lapide moechata es et in ligno (Jerem. III, 9) . Vides ergo te non accepisse in signum salutis circumcisionem, sed in signum potius pudoris et turpitudinis. Nam putas signum esse quod vestitu tegitur, quod prae verecundia non profertur, quod uxori tantummodo debitum esse cognoscitur; quia officina et mulieres tuas depilato capite ac decalvato in asinis saepe vidi damnatas? Utique si signum salutis est illud quod adulteram stupravit, quod virginem vitiando compressit; mulier quae de circumcisionis salute sibi turpiter lusit, damnari non debet; 1135 nec ille puniri, qui adulteram de salutifero circumcisionis signo compressam vel in mortem rejecit. Nescio an illic signum salutis esse potuisset, unde facinoris admissa damnantur. Populus autem meus signum salutis in fronte gestando, totum hominem, viros ac mulieres, de alto signaculi, casta de sublimibus et publica libertate defendit.
Synagoga respondit: Vellem addiscere ubi signum frontis acceperis, vel quis propheta signum istud quod dicis, hoc est signum frontis, signaculo sanctificationis inciderit.
Ecclesia dixit: Habes Ezechielem prophetam, qui ex praesentia majestatis exclamat: Ite et caedite, et nolite parcere oculis vestris. Nolite misereri senioribus; juvenes, virgines, parvulos et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem signum scriptum est in fronte, ne tetigeritis (Ezech. IX, 5, 6) . Idem quoque ipse propheta sic ait: Vade per mediam Jerusalem, et notabis signum super frontem virorum, qui ingemiscunt et moerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum (Ibid. 4) . Item in Apocalypsi: Vidi Agnum stantem in monte Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, et habebant nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apoc. XIV, 1) . Vides ergo signum mihi datum, et insigne crucis, quam, dimissa te atque derelicta, passio Salvatoris ornavit.
Synagoga respondit: De signo frontis interrogata, crucis signaculum proposuisti, quasi vero antequam Salvator venerit, vates antiquissimi insignia praedicaverint. Et ideo dicito mihi, si legisti quod Christus passurus esset, et in cruce penderet.
Ecclesia dixit: Audi, Synagoga, et non ut docearis, sed ut puniaris, adverte legem, et invenies ubi Salvator manibus extensis crucem figuraliter prophetavit. Et sic enim Isaias ex persona Salvatoris ait: Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem et contradicentem mihi, quae ambulavit vias non bonas, sed post peccata sua (Isai. LXV, 2) . Nam et Jeremias ait: Venite, mittamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19) . Et in Deuteronomio, quia Pentateucho utebaris: Et erit, inquit, Vita tua pendens ante oculos tuos die et nocte (Deut. XXVIII, 66) . Sic et Psalmidicus refert: Exclamavi ad te, Domine; tota die expandi ad te manus meas (Psal. LXXXVII, 10) . Nam in Numeris, hoc est, in Lege tua, quam tu prior acceperas, quod Christus suspensus esset et in cruce penderet, sic ait: Non quasi homo Deus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur (Num. III, 19) . Et alibi propheta ait: Dominus regnavit a ligno (Psal. XCV, 10) . Ecce miracula passionis, ecce speculum lucis, ecce populi tui iniqua commenta, ut Deum Dei Filium in crucem suspenderent.
Synagoga respondit: Facta recolo, et dicta similiter recognosco, sed quae tu es quae me increpare videaris? Tu rustica, tu aliquando montana, tu Dei legibus aliena, quae gentilico more vivebas: ego in lege versabar, ad me Prophetae venerunt, mihique jussa et praecepta portabant.
Ecclesia dixit: Audi, Synagoga, audi vidua, audi derelicta: ego sum quod tu esse non potuisti, ego sum regina quae te de regno deposui, ego sum sponsa quae derelictis idolis, de silva et de monte descendi: ut ait Patriarcha tuus, Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27) . Unde venis virgo cum lacte, cum floribus intemerata juvencula, opaco de nemore, civis simplex, laeta, pallio nivali composita? Sponsus meus speciosus prae filiis hominum, rex regum, qui caput meum mitra composuit, ac me protinus purpuravit, venientem excepit.
Synagoga respondit: Qualiter istud poteris comprobare, quod et tu sponsa sis, et Christus in Lege videatur sponsus?
Ecclesia dixit: Si ad me principaliter Prophetae cucurrissent, hodie diceres ignorasse Legem, non habuisse Prophetas, nescire te quid esset scriptum. 1136 De tuis igitur Prophetis revincendam te recognosce. Audi ergo quid Prophetae de sponso et sponsa mandaverint. Nam sic Joel propheta ait: Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, et indicite orationem, aggregate populum, sanctificate Ecclesiam, excipite majores natu, colligite parvulos et lactentes: procedat sponsus de cubiculo suo, et sponsa de thalamo suo (Joel II, 15, 16) . Nam certum habeo quod tu illa es Jerusalem, de qua et sponsus et sponsa, ut ait David: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. A summo coelo egressio ejus; et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6, 7) . Et in Apocalypsi Joannes ait: Veni, ostendam tibi novam nuptam, sponsam Agni. Et eduxit me in spiritu in montem magnum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de coelo, habentem claritatem Dei (Apoc. XXI, 9-11) . Sic etiam ipse Joannes ait: Regnabit Dominus Deus omnipotens; exsultemus et laetemur, demus ei claritatem; quoniam venerunt Agni nuptiae, et uxor ejus se praeparavit (Apoc. XIX, 6, 7) . Vides ergo et sponsam et uxorem dictam fuisse per Legem: sponsam, quod spondeo fidem me reddituram Domino salvatori; uxorem, quod per conceptum Baptismi spiritu maritante, filios uteri mei lavacro turgente producam. In quo puerperio generationis gratioris, spiritus et anima nuptiali societate junguntur.
Synagoga respondit: Illud scire desidero, ne forte putes me oblitam fuisse quod dixeris, totum ut videar scrutari, quid est quod Prophetam dixisse contendis, quid est quod ait in Deuteronomio, Et erit pendens Vita tua ante oculos tuos die et nocte (Deut. XXVIII, 66) .
Ecclesia dixit: Non quod te doceam, eloqui vel effari contendo; sed ne taciturnitas dubitationis lineam ducat: ac per hoc de tuo te Testamento convinco. Salvator enim die et nocte pependit in cruce, hoc est, sexta feria per diem, et hujus diei per noctem usque ad sabbatum, quo dixisti juxta Legem hominem in ligno non licere pendere. Haec tibi interim, ut fecisti, dicta esse videantur: nam ad causam veritatis, et ad dogmatis nodum illud contemplare quod dicimus: Et erit, inquit, Vita tua pendens ante oculos tuos die et nocte. In una enim die fuit dies et nox. Lucem diei subito tenebrarum horrore nocturna caligo distinxit: sicut Salvator cum suspenderetur in ligno, ab hora diei sexta usque ad horam nonam tenebrae factae sunt (Matth. XXVII, 45) , nox lumen abstulit, et totam diem feralis et luctuosa caligo caecavit. Vides ergo in una die et diem fuisse, et noctem. Merito propter hanc idem passionem in Deuteronomio ait: Et erit Vita tua pendens ante oculos tuos die et nocte.
Synagoga respondit: Ergo si in cruce suspensus est, si pependit, si occisus est, quomodo resurrexit? Quomodo tu illum asseris vivere, resurrexisse, et in coelis in dextera Patris residere? Doce ergo me, si mortem vicit, si resurrexit, qui videtur occisus: ita tamen ut mihi quae dicis, de Prophetis assignes.
Ecclesia dixit: Audi, misera; audi, infelicissima; audi, mulier parricida, quae adhuc de Christi morte, de resurrectione subdubitas. Lege quid dixerit ex persona Salvatoris David in psalmo quinto decimo: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Quis est sanctus, nisi Christus? Quis est incorruptus, nisi Filius Dei? Sicut ait in psalmo vigesimo nono, Domine, deduxisti ab inferis animam meam. Item in psalmo tertio, Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me. Et idem rursus David ex persona Patris ad Filium ait, Exsurge, gloria mea, exsurge: exsurgam diluculo (Psal. LVI, 9) . Nam, diluculo, quod ait, hoc est post diem tertiam, calcata morte inferisque damnatis, reciduat vivus ex mortuis venturus, ut ait Propheta: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX, 6) .
1137 Synagoga respondit: Aliud interrogaveram, et aliud immisisti: de resurrectione cognovi, et quod inferos superavit addidici. Sed quoniam dixisti die tertia resurrexisse Dominum Salvatorem, quod an fuerit factum, ignoro.
Ecclesia dixit: Scio quia memor es: sed poenitentiae causa non vis confiteri quod nosti. Error macerat conscientiam, et crimen memoriam tollit. Audi ergo Christum ab inferis, ut nos vivificaret, die tertia resurrexisse. Lege Osee prophetam, qui ait, Vivificavit nos die tertia (Osee. VI, 3) . Et in Deuteronomio sic ait: Dixit Dominus ad Moysen, Descende, et sanctifica populum meum, sanctifica illos hodie et cras, et lavent vestem suam, et sint parati in perendinum diem, id est, in diem ultra crastinum; die enim tertia descendet Dominus in monte Sina (Exod. XIX, 10, 11) . Et in Evangelio sic ait: Progenies nequam et adultera signum petit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Quomodo enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae (Matth. XII, 39, 40; Luc. XI, 29, 30) .
Synagoga respondit: Rocognosco, vera sunt quae mihi teste prophetia narrantur. Nunc scire desidero ubi sit, ubi lateat Christus, qui de terra resurrexit: volo enim videre, si postea per Prophetas aliquid post passionem vel post resurrectionem habeat potestatis. Legi enim, ad salvandum populum venturum esse Eliam unctum Dei.
Ecclesia dixit: Ergo, misera, quod negare non potes, confitere; et audi omnia quae veritas celare non potest: tota se usque ad coelos claritatis libertas extendit. Lege Danielem qui ait: Videbam in visione noctis, et ecce in nubibus coeli quasi Filius hominis veniens venit usque ad Veterem dierum, et stetit in conspectu ejus, et qui assistebant obtulerunt eum. Et data est ei potestas regia, et omnes reges terrae per genus, et omnis claritas serviens ei: et potestas ejus aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus aeternum, quod non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14) .
Synagoga respondit: Gloriam habere unctum Dei, hoc est Christum, negare non possum: sed hoc mihi dicito, si posteaquam passus est, et resurrexit, gloriam istam adipisci potuit et tenere.
Ecclesia dixit: Lege Isaiam prophetam, qui ex persona Salvatoris ait: Nunc exsurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor et exaltabor, nunc videbitis, nunc intelligetis, nunc confundemini, vana erit fortitudo Spiritus vestri, ignis vos consumet (Isai. XXXIII, 10) . Sed et David ait: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum (Psal. CIX, 1, 2) .
Synagoga respodit: Ergo et Deus et Filius Dei.
Ecclesia dixit: Utique, stulta. Qui de homine gignitur, homo est, ita et qui de Deo oritur, Deus profecto signatur.
Synagoga respondit: Non assertionibus credo, sed Lege revinci desidero. Non enim te, sed Prophetas audire contendo.
Ecclesia dixit: Respice quod Psalmidicus ait, et scies Dominum Deum esse Salvatorem. Exsurgat, inquit, Deus, et dissipentur inimici ejus, et effugiant qui oderunt eum a facie ejus. Sicut deficit fumus deficiant, et sicut tabescit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Cantate Deo, psallite nomini ejus, viam facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen est illi. Qui producit vinctos in fortitudine, qui habitant in monumentis (Psal. LXVII, 2, 3, 5, 7) . Et rursus idem David: Exsurge, Domine, et judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus (Psal. XXXVII, 22) . Et alibi: Deus deorum Dominus locutus est (Psal. XLIX, 1) . Et, Pariet virgo Filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VI, 9) . Et, Propterea unxit te, Deus, Deus tuus 1138 (Psal. XLIV, 8) . Habes ergo et Deum, et Dominum, et Regem.
Synagoga respondit: Et Deum, et Dominum recognosco; sed Regem mihi probari desidero.
Ecclesia dixit: Stultissima mulierum, si Deum confiteris, Regem fateri non debes? Aut numquid Deus potest esse, nisi regnaverit? Omne regnum sub pedibus Dei jacet; et quidquid regna tenent, majestas possidet Dei. Ergo Regem dubitas, quem Deum profecto cognoscis?
Synagoga respondit: Non quidem dubito, sed volo mihi Israel veritate signari.
Ecclesia dixit: Lege David, et invenies in psalmo septuagesimo primo: Deus, judicium tuum Regi da, et justitiam tuam filio Regis. Et in psalmo septuagesimo secundo ait: Deus autem Rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Et in psalmo secundo: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuntians imperium ejus. Et apud Malachiam sic ait: Rex magnus sum ego, dicit Dominus, et nomen meum illustrabo apud gentes (Malach. I, 14) . Et in psalmo nonagesimo sexto: Dominus regnavit; exsultet terra, laetentur insulae multae. Et alibi: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi (Psal. XLIV, 2) .
Synagoga respondit: Praevenisti me, respondere nihil possum: non assertione verborum, sed Lege videor esse damnata.
Ecclesia dixit: Interroga quaecumque volueris, et ego te de tuo Testamento revincam.
Synagoga respondit: Certe dicis te diffiteri non posse, quod Christus Deus sit Abrahae, Deus Isaac, et Deus Jacob. Utique Abraham Judaeus fuit, quomodo ergo me dicis damnandam?
Ecclesia dixit: Bene, quod jam coepisti reciprocare sermones, et de obliquitate verborum per flexuras parabolarum membra palpare. Nam et Petrus et Paulus praedicatores mei, Judaei fuerunt, sed derelicta te, ad fontem vitae aeternamque gratiam convenerunt. Nam Abraham, quem nominasti cum paganus esset, et idola confringeret, sic ad divinae majestatis amicitias convolavit, inde incolumis jam Dei amicus, ad te rursus accessit: sed et postmodum a te ad Gentes, hoc est ad nos, iterum redire mandavit. Sic enim in Genesi ait: Dixit, inquit, Dominus Deus Abrahae, Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in illam terram, quam tibi ostendero; et faciam te in gentem magnam, et benedicam te, et magnificabo nomen tuum (Gen. XII, 1, 2) . Vides ergo Abrahae praeceptum, ut exiret de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui; et veniret ad terram Gentium, et princeps fieret super Gentes, et magnum nomen acciperet. Nam et in figura Salvatoris benedixit Isaac Jacob: Servient tibi, inquit, Gentes, et adorabunt te principes, et eris dominus fratribus tuis, et adorabunt te filii matris tuae (Id. XXVII, 29) .
Synagoga respondit: Ergo omnes ad te venerunt, et ego, quae tot et tantos filios habui, et filiorum multitudine gloriata sum, ut derelicta despicior, quae fui mater populis: aut si tibi ut plures filios habeas in Lege mandatum est, probare debes ex Lege.
Ecclesia dixit: Nunc flecteris, nunc te antiquus rigor extollit, mox et ad malitiam replicaris. Dicit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, et aulaeorum tuorum longas fac mensuras, et palos tuos confirma adhuc in dextram tuam, et in sinistram extende: et semen tuum gentes possidebit; et civitates desertas inhabitabis. Noli timere, quia devicta es; neque verearis, quia maledicta es: quoniam confusionem aeternam oblivisceris (Isai. LIV, 2-4) . Fui utique maledicta, cum idola sequerer; fui confusa, cum divinitatis mandata nescirem; fui sterilis, quia Baptismum non habebam, quo imperio majestatis filios enutrirem: nunc exaltata sum in filios, et per Dominum Christum aeterna regna suscepi. Merito et in Βασιλειῶν, id est, Regnorum, ait: Sterilis peperit septem; et quae plurimos filios 1139 habebat, infirmata est (I Reg. II, 5) . Et Apostolus ad septem Ecclesias epistolas mittit (Apoc. II, 11) . Et Jacob accepit uxores duas, majorem Liam, oculis infirmioribus, typum Synagogae; et minorem speciosam Rachel, typum Ecclesiae: quae et sterilis diu mansit, et postea peperit, et benedicta est (Gen. XXIX, 23, 28) . Merito ait in Genesi: Et dixit Dominus ad Rebeccam, Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur; et populus populum superabit, et major serviet minori (Id. XXV, 23) . Item apud Osee prophetam: Vocabo, inquit, non populum meum, populum meum, et non dilectam, dilectam (Osee II, 24) , etc.