Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Sub Augustini nomine vulgatum est in Appendice ad decimum tomum operum S. Augustini editionis perfectae anno 1586. Circa idem tempus fuit etiam procurante Baronio in tomi quinti Annalium Ecclesiasticorum Appendice publicatum ex vetere codice Gervasiani collegii Parisiensis. Nunc demum prodit recognitum diligentius ad exemplar quod in bibliotheca reginae Christinae asservatur, necnon ad Prosperi cujusdam ex Manichaeis conversi Anathematismos, quos edidit Sirmondus in tomo primo Conciliorum Galliae.
1153 Cum Manichaei, qui convertuntur, et quos poenitet hujus nefandissimi erroris, anathemaverint eamdem haeresim secundum formam infra scriptam, libellumque dederit unusquisque eorum confessionis et poenitentiae suae atque anathematis eorum, petens in Ecclesia 1154D vel catechumeni, vel poenitentis locum; si libellus ejus episcopo placuerit, eumque susceperit, det ei epistolam cum die et consule, ut neque de superiore tempore aliquam molestiam, vel publicis legibus, vel disciplina ecclesiastica patiatur. Et post ipsum 1155 diem, si aliquibus indiciis manichaeus apparuerit, sentiat justitiae severitatem, quae talibus adhibenda est: id est, ut ab ejus consortio, vel amicitia, vel quacumque societate Christiani se abstineant, secundum apostolicam disciplinam (Tit. III, 10) . Commendentur autem, qui epistolas ab episcopo acceperint, religiosis catholicis vicinis, vel cohabitatoribus suis, sive clericis, sive laicis, per quorum erga se curam frequentent ad audientiam sermonis Dei , et quorum testimonio possint innotescere: nec facile admittantur ad Baptismum, si catechumeni sunt, nec ad reconciliationem, si poenitentiae locum acceperunt, nisi periculo mortis urgente, vel si eos aliquanto tempore probatos esse cognoverit episcopus, per eorum testimonium, quibus fuerint commendati.
Forma ergo secundum quam debent hanc haeresim, qui corriguntur, anathemare, ista est:
I.—Qui credit duas esse naturas, diversis principiis existentes, unam bonam quod est Deus, alteram malam quam non creavit Deus, habentem principes suos et mala sua quae non creavit Deus, anathema sit.
II.—Qui credit duas naturas bellum inter se gessisse, et partem naturae Dei in eodem bello principibus tenebrarum et omnibus gentibus ad malam naturam pertinentibus fuisse permixtam, et ab eis teneri colligatam , oppressam, inquinatam, quod et credi facit naturam Dei esse mutabilem et coinquinabilem, anathema sit.
III.—Qui credit partem Dei ligatam et inquinatam teneri in daemonibus, et in omnibus animalibus, fruticumque generibus, et per escas Manichaeorum Electorum solvi atque purgari, ut credatur pars Dei polluta teneri in cucumeribus, et melonibus, et radiculis, et porris, et quibusque vilissimis herbulis, et ei subveniri cum ab Electis Manichaeorum ista comeduntur, anathema sit.
IV.—Qui credit hominem primum, qui est appellatus Adam, non a Deo factum, sed a principibus tenebrarum genitum, ut pars Dei, quae in eorum membris captiva tenebatur, copiosius et abundantius in terra teneretur, et isto modo creatum, cum masculi et feminae principes tenebrarum concubuissent, et fetus suos majori principi tenebrarum dedissent, et ille omnes comedisset, et cum sua conjuge concubuisset, atque ita ex illa Adam generasset, ligans in illo magnam partem Dei, quae ligata fuerat in omnibus fetibus principum tenebrarum, quos ei manducandos dederunt, anathema sit.
V.—Qui credit principes tenebrarum ligatos esse in coelo habentes in se colligatam in angustiis atque angoribus vitalem substantiam, hoc est partem Dei, et eo modo liberari de membris eorum, cum beatus Pater, qui lucidas naves habet diversoria et habitacula, id est solem et lunam, virtutes suas transfigurat in feminas pulchras quas opponit concupiscendas masculis principibus tenebrarum, et in masculos 1156A pulchros quos opponit concupiscendos feminis principibus tenebrarum, ut per ipsam concupiscentiam solvatur ex eis vitalis substantia, id est pars Dei, et ex eorum membris liberata purgetur, anathema sit.
VI.—Qui credit partem Dei, quae de commixtione gentis tenebrarum non potuerit liberari atque purgari, damnari et in aeternum affigi horribili globo, ubi includitur gens tenebrarum, anathema sit.
VII.—Qui credit legem, quae data est per Moysen, non esse a bono et vero Deo datam, nec Spiritu Dei boni et veri locutos Prophetas qui fuerunt in populo Israel, et in canone Scripturarum divinarum habentur apud catholicam Ecclesiam, anathema sit.
VIII.—Qui credit non habuisse veram carnem Filium Dei Dominum Jesum Christum, neque natum esse de virgine Maria, neque veram mortem fuisse perpessum, et a mortuis resurrexisse , sed tantummodo spiritum fuisse sine carne, sic autem apparere voluisse, ut caro putaretur, quae non erat, atque hoc modo contradicit Evangelio, ubi legitur Domino ipso dicente, Videte manus meas et pedes meos; palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39) : qui ergo sic confitetur Christum Deum, ut verum et integrum etiam hominem neget, anathema sit.
IX.—Qui credit Manem sive Manichaeum, qui supra scripta omnia, quae anathemate et damnatione sunt digna, praedicavit et docuit, Spiritum sanctum habuisse paracletum, cum ea omnia docere non potuerit Spiritus veritatis, sed spiritus falsitatis, anathema sit.
X.—Et praecipue ipse Manes sive Manichaeus, qui omnes suprascriptas impietates et alias sacrilegas damnabilesque fabulas docuit et conscripsit, et credendas miseris persuasit, intendens spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum mendaciloquorum, anathema sit.
Item forma epistolae quam dat episcopus conversis, ista est:
Quoniam te Manichaeorum Auditorem poenitet fuisse, sicut ipse confessus es, anathema dicens blasphemiis et impiissimae atque immundissimae haeresi eorum, ex qua te nonnisi fides catholica salvum facit; habebis hanc epistolam adversus eos, qui tibi temporis praeteriti errorem, quantum ad istam nefariam pertinet sectam, objiciendum putaverint, quae scripta est die illo et consule illo.
Electis vero eorum, qui se converti dicunt ad catholicam fidem, etiamsi et ipsi secundum superiorem formam eamdem haeresim anathemaverint, non facile dandae sunt litterae: sed cum Dei servis esse debebunt, sive clericis, sive laicis in monasterio vel xenodochio, donec appareant penitus ipsa superstitione caruisse; et tunc vel baptizentur, si non fuerint baptizati, vel reconcilientur, si poenitentiae locum acceperint: nec acceptis cito litteris, loca in quibus fuerant commendati, deserant.