Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput III.
Quoniam et oratione et testimoniis persuasimus de subjectione Filii, quia non secundum substantiam minor, sed secundum formam servi quam assumpsit: sed ut missus esse dicatur, aliquid dicere volumus. Scimus sicut Filius non secundum substantiam dicitur missus, seu minor: ita nec Spiritus sanctus propter columbam vel ignem missus dicitur: scilicet quia non in ea substantia, qua aequalis est Patri, apparuit; sed, ut dictum est, per subjectam creaturam. Non enim sicut Filius hominem assumpsit, ut in aeternum permaneat, sic Spiritus sanctus columbam vel ignem: sed illae factae visiones de creatura inferiore ad manifestandum Spiritum, esse postea destiterunt. Nunquam enim illa incomprehensibilis immutabilisque divinitas, quae est Trinitas Deus, ab oculis carnalibus videri potest, nisi, ut dictum est, per subjectam creaturam. Inter genitum Filium et processionem Spiritus sancti hoc distat, quod Filius Dei sic est de Patre, quomodo natus, non quomodo datus: Spiritus vero sanctus sic est de Patre et Filio, non quomodo natus, sed quomodo datus. Filius natus solius est Patris, non Spiritus sancti. Amborum est Spiritus, id est, Patris et Filii: quia si Spiritus Filius diceretur, amborum Filius diceretur. Nullus autem filius est duorum nisi patris et matris: quod absit ut inter Deum Patrem et Filium quis suspicetur, quia nec filius hominis simul et ex patre et matre procedit: sed cum procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum procedit ex matre in hanc lucem, non tunc procedit et ex patre. Spiritus vero sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit. De eo quod a Joanne dicitur, quod Spiritus sanctus non loquitur a semetipso; sed quaecumque audiet, loquetur (Id. XVI, 13) ; non loquitur a semetipso, quia non est a se ipso: Pater enim a nullo est natus, Filius a Patre est genitus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedens: 1197 ideo non loquitur a se ipso; sed quaecumque audiet, loquetur. Audire illi esse est, a se non est, sed a Patre: ideo quaecumque audiet, loquetur. Quid sit quod Spiritus sanctus pro nobis interpellare dicitur, quod dicit Paulus ad Romanos scribens: Nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26) . Modus iste locutionis, qui frequenter in Scripturis sanctis invenitur, est sicut Deus dicit ad Abraham, Nunc cognovi, quoniam timeas Deum, (Gen. XXII, 12) , hoc est, cognoscere te feci: sicut dicit Apostolus, Nunc cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9) . Nempe omnia in praesentia Dei sunt antequam fiant; praesentia sunt futura, quasi jam facta sint: quomodo dicit, cogniti a Deo, nisi faciente Deo ut cognoscamus Deum; sic et hic scribitur Spiritus sanctus gemere pro nobis, id est, gementes nos facere, infundendo nobis charitatem in Deum et proximum: sicut legitur, Laetus dies, quia laetos homines faciat. Pater solus nusquam legitur missus, sed missionem Filii ita scribit Apostolus: Cum autem venerit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret (Ibid. 4, 5) . Quod Filius Dei natus de Maria virgine, venit in mundum, testatur evangelista, dicens, In mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 10) . Et ipse ait, Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum (Id. XVI, 28) . Item Evangelista dicit, Et mundus eum non cognovit. Deinde subjungit, In sua propria venit (Id. I, 10, 11) . Illuc utique missus est, quo venit: sed in hunc mundum est missus, ubi erat; quae missio tamen esse opus sanctae Trinitatis, nulli sit catholico dubitandum. Nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus minor Deo Patre, quia non ita est. Quia persona divinitatis suae assumpta est a Filio Dei ex virgine Maria, in personam suae humanitatis, unitatem habitumque conjunxit in aeternum. Quamvis Spiritus sanctus apparuisset in specie columbae vel ignis, non possumus tamen dicere Spiritum sanctum Deum et columbam, aut Deum et ignem, sicut dicimus Filium Deum et hominem. Propter has igitur corporales formas, in quibus apparuit Spiritus sanctus, missus dicitur: non propter has minor Patre dici potest; sicut Filius propter formam servi, quae inhaesit illi ad unitatem personae perpetualiter. Illae vero species corporales, ut est columbae vel ignis, ad demonstrandum quod opus fuit, ad tempus apparuerunt, et esse postea destiterunt. Nonne apparere debuerunt creaturae sicut oportuit, servientes Creatori ad nutum ejus; qui incommutabiliter in se ipso permanet, ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutatae atque conversae?