Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3.) A tertio decimo anno Josiae filii Ammon regis Juda usque ad diem hanc, iste est tertius et vicesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens, et non audistis. Tertio decimo anno regis (( Al. regni)) 0833D Josiae qui regnavit in Jerusalem annis triginta et uno, Jeremias prophetare exorsus est, et prophetavit sub eo annis decem et novem, cui successit in regnum filius ejus Joachaz: quo statim ducto in captivitatem a Nechao rege Aegyptiorum, regnum obtinuit Joacim frater ejus (IV Reg. XXIII) . In cujus regni quarto anno, iste ad Jeremiam fit (( Al. fuit)) sermo Domini, ac per hoc vigesimus tertius annus erat Jeremiae prophetae, ex quo loqui ad populum coepit; et numquam praedicare cessavit, sed singulis 0834A diebus diluculo et de nocte consurgens, loquebatur ad populum. Et non, inquit, audistis. Sin autem, ut novi ex veteribus 1014 haeretici volunt, lex semel in adjutorium data est, et constituta praecepta quae nostri arbitrii voluntate vel facimus, vel non facimus; quomodo Propheta se semper ingerit, et quotidie replicat mandata Dei, quae utique semel accepta, suffecerant eis quibus data fuerant; nisi ut hoc ostendat, Dei nos semper indigere auxilio; et numquam posse sufficere, quod semel datum est, nisi quotidie Domini admonitione renovetur?
Et misit Dominus ad vos omnes servos suos Prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis. Non per unum Prophetam, sed per omnes populum suum Deus semper admonuit, et quasi ipse in vigiliis, 0834B atque excubiis constitutus surrexit diluculo, ut suum populum commoneret. Et non, inquit, audistis; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemnentium fuerint peccata majora?