Regula, quam s. Clarae sanctimonialibus b. Franciscus conscripsit.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT II.

Qualiter recipi debeant.

Si qua divina inspiratione venerit ad sorores volens vitam istam accipere, abbatissa sororum omnium consensum requirere teneatur. Et si major pars consenserit, habita licentia domini Cardinalis protectoris possit eam recipere. Et si recipiendam viderit, diligenter examinet eam vel examinari faciat de fide catholica et ecclesiasticis sacramentis. Et si haec omnia credat et velit ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare et virum non habeat, vel, si habet, et jam religionem intravit auctoritate dioecesani episcopi, voto continentiae jam emisso, aetate autem longaeva vel infirmitate aliqua seu fatuitate ab hujusmodi observantia non impediente, diligenter exponat ei tenorem hujusmodi vitae. Et si idonea fuerit, dicatur ei verbum sancti evangelii, quod vadat et vendat omnia sua et ea studeat pauperibus erogare. Quod si facere non potuerit, sufficit ei bona voluntas. Et caveant abbatissa et ejus sorores, ne solicitae sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciat de rebus suis, quidquid Dominus inspiraverit ei. Si tamen consilium requiratur, mittant eam ad aliquos discretos et Deum timentes, quorum consilio bona sua pauperibus erogentur. Postea capillis tonsis in rotundum et deposito habitu saeculari, concedant ei tres tunicas et mantellum. Deinceps extra monasterium sine utili, manifesta et probabili causa eidem exire non liceat. Finito vero anno probationis recipiatur ad obedientiam, promittens vitam et formam hujus paupertatis in perpetuum observare. Nulla infra tempus probationis veletur. Mantelia etiam possint sorores habere pro alleviatione et honestate servitii et laboris. Abbatissa vero de vestimentis discrete eis provideat secundum qualitates personarum et loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderit expedire. Juvenculae in monasterio receptae infra tempus aetatis legitimae tondeantur in rotundum, et deposito habitu saeculari induantur panno religioso, sicut visum fuerit abbatissae. Cum vero ad aetatem legitimam pervenerint, indutae juxta formam aliarum faciant professionem suam et tam ipsis, quam aliis novitiis abbatissa solicite magistram provideat de discretioribus totius monasterii, quae in sancta conversatione et honestis moribus juxta formam professionis sororum eas diligenter informet. In examinatione et receptione sororum servientium extra monasterium servetur forma praedicta, quae possunt portare calceamenta. Nulla cum sororibus residentiam faciat in monasterio, nisi recepta fuerit secundum formam hujus professionis. Et amore sanctissimi et dilectissimi pueri Jesu pauperculis pannis involuti, in praesepio reclinati, et sanctissimae matris ejus moneo, deprecor et exhortor sorores meas, ut vestimentis semper vilibus induantur.