Regula, quam s. Clarae sanctimonialibus b. Franciscus conscripsit.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT VII.

De modo laborandi.

Sorores, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, post horam tertiam laborent de laboritio, quod pertinet ad honestatem et communem utilitatem, fideliter et devote, ita, quod excluso otio animae inimico sanctae orationis et devotionis spiritum non extinguant, cui debent caetera temporalia deservire. Et id, quod manibus suis operantur, assignare in capitulo abbatissae vel ejus vicariae coram omnibus teneantur. Item fiat de eleemosyna aliqua missa pro sororum necessitatibus ab aliquibus, ut in communi pro eisdem recommendatio fiat. Et haec omnia pro communi utilitate distribuantur per abbatissam vel ejus vicariam de consilio discretarum.