Regula, quam s. Clarae sanctimonialibus b. Franciscus conscripsit.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT III.

De divino officio et jejunio, et quoties communicent.

Sorores litteratae faciant divinum officium secundum consuetudinem fratrum minorum, ex quo potuerint habere breviaria, legendo sine cantu. Et quae occasione rationabili non possint aliquando legendo dicere horas suas, liceat eis, sicut aliae sorores recitant, dicere "Pater noster. " Quae vero litteras nesciunt, dicant viginti quatuor,, Pater noster" pro Matutino, pro Laudibus quinque, pro Prima vero, Tertia, Sexta, Nona, pro qualibet istarum septem, pro Vesperis autem duodecim, pro Completorio septem. Pro defunctis dicant etiam in Vesperis septem "Pater noster et Requiem aeternam, " pro Matutino duodecim. Sorores litteratae teneantur dicere officium defunctorum. Quando vero aliqua ex sororibus migraverit, dicant quinquaginta "Pater noster. " Omni tempore sorores jejunent; in Nativitate Domini, quacunque die venerit, bis refici possint. Cum adolescentibus debilibus et servientibus extra monasterium, sicut videbitur abbatissae, possit misericorditer dispensari. Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur sorores jejunio corporali. Duodecim vicibus ad minus de abbatissae licentia confiteantur in anno. Et cavere debent, ne alia verba tunc inserant, nisi quae ad confessionem et salutem pertinent animarum. Sex vicibus communicent, videlicet in Nativitate Domini, in quinta feria majoris hebdomadae, in Resurrectione Domini, in Pentecoste, in Assumptione beatae Virginis et in festo omnium sanctorum. Pro communicandis infirmis sororibus capellanis intus liceat intrare.