Regula, quam s. Clarae sanctimonialibus b. Franciscus conscripsit.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT V.

De silentio et modo loquendi ad locutorium et ad cratem.

Ab hora Completorii usque ad Tertiam sorores silentium teneant, exceptis servientibus extra monasterium. Sileant etiam continue in ecclesia, dormitorio, et in refectorio tantum, dum comedunt, praeterquam in infirmaria, in qua pro recreatione et servitio infirmarum loqui discrete semper sororibus liceat. Possint etiam semper et ubique breviter submissa voce, quod necesse fuerit, insinuare. Non liceat sororibus loqui ad locutorium vel ad cratem sine licentia abbatissae vel ejus vicariae. Et licentiatae ad locutorium loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus sororibus. Ad cratem vero non praesumant accedere, nisi praesentibus ad minus tribus per abbatissam vel ejus vicariam assignatis de illis discretis, quae sunt electae ab omnibus sororibus pro consilio abbatissae. Hanc formam loquendi teneantur pro posse abbatissa et ejus vicaria observare. Et hoc de crate rarissime. Ad portam vero nullatenus fiat. Ad cratem vero pannus interius apponatur, qui non removeatur, nisi cum proponitur verbum Dei vel aliqua alicui loquatur. Habeant etiam ostium ligneum diversis vel duabus seris ferreis, valvis et vectibus optime conjunctum, ut, nocte maxime, duabus clavibus obseretur, quarum unam habeat abbatissa, aliam vero sacrista; et maneat semper obseratum, nisi cum auditur divinum officium et pro causis superius memoratis. Nulla ante solis ortum vel post solis occasum loqui ad cratem ullatenus debeat.

Ad locutorium vero semper pannus, qui non removeatur, interius maneat. In Quadragesima sancti Martini et Quadragesima majori nulla loquatur ad locutorium, nisi sacerdoti causa confessionis vel alterius manifestae necessitatis, quod reservetur in prudentia abbatissae vel ejus vicariae.