Regula, quam s. Clarae sanctimonialibus b. Franciscus conscripsit.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT IX.

De poenitentia sororibus inponenda.

Si qua sororum contra formam professionis nostrae mortaliter inimico instigante peccaverit, per abbatissam vel alias sorores bis aut ter admonita, si non se emendaverit, quot diebus contumax fuerit, in terra panem et aquam coram sororibus omnibus in refectorio comedat et graviori poena subjaceat, si visum fuerit abbatissae. Interim dum contumax fuerit, oretur, ut Dominus ad poenitentiam cor illius illuminet. Abbatissa vero et ejus sorores cavere debent, ne irascantur propter peccatum alicujus, quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt charitatem. Si contingent, quod absit, inter sororem et sororem verbo vel signo occasionem turbationis vel scandali aliquando suboriri, quae turbationis causam dederit, statim, antequam offerat munus orationis suae coram Deo, non solum humiliter prosternet se ad pedes alterius, veniam petens, verum etiam suppliciter roget, ut pro se intercedat ad Dominum, quod sibi indulgeat. Illa vero memor illius verbi Domini: Nisi ex corde dimiseritis, nec Pater coelestis dimittet vobis, liberaliter sorori suae omnem injuriam sibi illatam dimittat. Sorores servientes extra monasterium longam moram non faciant, nisi causa manifestae necessitatis requirat. Et honeste debeant ambulare et parum loqui, ut aedificari valeant semper intuentes. Et firmiter caveant, ne habeant suspecta consortia vel consilia aliquorum; nec fiant commatres virorum aut mulierum, ne hac occasione murmuratio vel turbatio oriatur. Nec praesumant rumores de saeculo referre in monasterio, et firmiter teneantur de his, quae intus dicuntur vel aguntur, extra monasterium aliquid non referre, quod possit aliquod scandalum generare. Et si aliqua simpliciter in his duobus offenderit, sit in providentia abbatissae misericorditer sibi poenitentiam injungere. Si autem cx consuetudine vitiosa laberetur, juxta qualitatem culpae abbatissa de consilio discretarum illi poenitentiam injungat.