Regula, quam s. Clarae sanctimonialibus b. Franciscus conscripsit.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT VIII.

Qualiter sorores nihil sibi approprient, et de infirmis sororibus.

Sorores nihil approprient sibi, nec domum nec locum nec aliquam rem, sed tanquam peregrinae et advenae in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes mittant pro eleemosyna confidenter. Nec oportet eas verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo. Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos charissimas sorores meas haeredes et reginas regni coelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium, cui, dilectissimae sorores, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini Jesu Christi in perpetuum sub coelo habere velitis. Non liceat alicui sorori litteras mittere vel aliquid recipere aut extra monasterium dare sine licentia abbatissae. Nec quidquam liceat habere, quod abbatissa non dederit aut permiserit. Et si a parentibus suis vel ab aliis aliquid mitteretur, abbatissa faciat illi dari, ipsa autem, si indigeat, uti possit; sin autem, sorori indigenti charitative communicet. Si vero aliqua pecunia transmissa fuerit, abbatissa de consilio discretarum in illis, quorum indigeat, illi faciat provideri.

De infirmis sororibus tam in consiliis, quam in cibariis et aliis necessariis, quae earum requirit infirmitas, teneatur firmiter abbatissa solicite per se vel per alias inquirere et juxta possibilitatem loci charitative et misericorditer providere, quia omnes tenentur providere et servire sororibus suis infirmis, sicut vellent sibi deserviri, si ab aliqua infirmitate tenerentur. Et secure manifestet una alteri necessitatem suam, quia, si vera mater diligit et nutrit filiam suam carnalem, quanto diligentius debet quaelibet soror diligere et nutrire sororem suam spiritualem? Quae infirmae sunt, in saccis et paleis jaceant et habeant ad caput capitalia cum pluma. Et quae indigent pediolis laneis et culcitris, uti possint. Infirmae vero praedictae, cum ab introeuntibus monasterium visitantur, possint singulae aliqua bona verba sibi loquentibus breviter respondere. Aliae vero sorores licentiatae monasterium intrantibus loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus discretis sororibus per abbatissam et ejus vicariam assignatis. Hanc formam loquendi teneantur per se abbatissa et ejus vicaria observare.