Regula, quam s. Clarae sanctimonialibus b. Franciscus conscripsit.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT X.

De visitatione sororum ab abbatissa.

Abbatissa moneat et visitet sorores suas et humiliter et charitative corrigat eas, non praecipiens eis aliquid, quod sit contra animam suam et hujus professionis formam. Sorores vero subjectae recordentur, quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. Unde firmiter suis abbatissis obedire teneantur in omnibus, quae observare promiserunt, et non sunt animae contraria et suae professioni. Abbatissae vero tantam familiaritatem habeant circa ipsas, ut dicere possint eis et facere sicut dominae ancillis suis. Nam ita debet esse, quod abbatissa sit omnium sororum ancilla. Moneo vero et exhortor in Domino Jesu Christo, ut caveant sorores ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia, cura et solicitudine hujus saeculi, detractatione et murmuratione, dissensione et divisione. Sint vero solicitae semper ad invicem servare mutuae dilectionis unitatem, quae est vinculum perfectionis. Et nescientes litteras non curent litteras discere, sed attendant, quod super omnia desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam ejus operationem, orare semper ad eum puro corde et habere humilitatem et patientiam in tribulatione et in infirmitate et diligere eos, qui nos reprehendunt et arguunt, quia dicit Dominus:,, Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. "