Regula, quam s. Clarae sanctimonialibus b. Franciscus conscripsit.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT XII.

De visitatione.

Visitator sororum semper sit de ordine fratrum minorum secundum voluntatem et mandatum domini cardinalis, et sit talis, de cujus honestate et moribus plena nolitia habeatur. Cujus officium erit tam in capite, quam in membris corrigere excessus commissos contra formam professionis. Qui stans in publico loco, ut videri ab aliis possit, cum pluribus et singulis loqui liceat, quae ad officium visitationis periment, secundum quod melius viderit expedire. Cappellanum etiam cum uno socio clerico bonae famae, discretionis providae et duos fratres laicos sanctae conversationis et honestatis amatores in subsidium paupertatis, sicut hactenus ab ordine minorum misericorditer habuerunt, ab eodem ordine postulent. Nec liceat capellano sine socio monasterium ingredi. Et intrantes in loco sint publico, ut se possint alterutrum et ab aliis intueri.

Pro confessione infirmarum, quae ad locutorium ire non possunt, pro communicandis eisdem et pro extrema unctione et pro animae recommendatione liceat eisdem introire. Pro exequiis vero et missarum solemniis defunctarum vel ad fodiendam vel aperiendam sepulturam seu etiam coaptandam possint sufficientes idoneae personae abbatissae providentia introire. Ad haec sorores teneantur semper habere illum de sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus pro gubernatore, protectore et correctore, qui fuerit a domino Papa fratribus minoribus deputatus, ut semper subditae et subjectae pedibus ejusdem sanctae ecclesiae, stabiles infide catholica, paupertatem et humilitatem Domini nostri Jesu Christi et ejus sanctissimae matris in perpetuum observemus.