Caput II.
1
Factum est autem in illis diebus, exiit edictum a Caesare A . .- gusto, ut profiteretur
per universum o . . bem.
2
Haec . . . ma fac . . . profes . . . aeside Syria . . Cyr . . no:
3
et ibant omnes profi . . . ri unus- . . . que in . . . m civi- . . . m.
4
Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazaret in terram Judeam in civitatem
David, quae vocatur Bethlem: eo quod esset de domo, et patria
5
David, profiter . . um Mari . . . re s . . . regnan . . .
6
Factum est autem, . . m ibi essent, inpleti sunt dies ut . . .
7
ret. Et pe . . . rit Fili . . . suum primogenitum, et pannis eum involuvit, et conlocavit
eum in praesepio; quoniam non erat locus in diversorio.
8
Pastores autem † erant in illa regione, vigilantes et custodientes vigilias noctis
super gregem
9
suum. Et ecce Angelus Domini stetit super eos, et majestas Domini circumluxit eos,
et timuerunt timore magno.
10
Dixitque eis Angelus: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod
erit omni
11
populo: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate
David.
12
Et hujus hoc vobis signum istut: invenietis infantem pannis involutum, positum in
praesepio.
13
Et subito facta est cum illis Angelorum multitudo exercitus caelestis laudantium Deum,
et dicentium:
14
Gloria in ex- c. . sis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis.
15
Et factum est, ut abierunt . . . n caelum Angeli, pastores loquebantur ad invicem,
et dixerunt: Pertranseamus usque Bethlem, et videamus hoc verbum quod factum est,
sicut Dominus ostendit nobis.
16
Et venerunt festinantes; e. . . nvenerunt Mariam, et Josef, et infantem positum in
praesepio.
17
Videntes autem, et cogno. . . de ver. . . , quod eis dictum erat de
18
puero; et omnes, qui audierunt, mirati sunt de iis †, quae ad eos locuti sunt pastores.
19
Maria vero conservabat omnia verba ista, committens in corde suo.
20
Et reversi sunt pastores magnificantes, et laudantes Deum in omnibus, quae audierunt,
et viderunt sicut dicta sunt ad eos.
21
Et, cum inpleti sunt dies octo, ut eum circumciderent, vocatum est nomen ejus Jesum,
quod vocatum erat ab Angelo priusquam conciperetur
22
in utero. Et, cum expleti essent dies purgationis ejus secundum legem Moysi, duxerunt
eum in Hierusalem, ut offerrent eum Domino,
23
sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum, quod aperit volvam, sanctum
Domino vocabitur.
24
Et, ut darent hostias secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, vel duos
pullos columbarum.
25
Et ecce erat homo in Hierusalem, cui nomen Symeon, et homo iste justus, et timoratus,
expectans exortationem Istrahel, et Spiritus Santus erat super
26
eum. Et erat ei responsum a Spiritu Sancto, non visurum eum mortem, priusquam videret
Christum Domini.
27
Et venit in spiritu in templum. Et, cum inducerent parentes puerum Jesum, ut facerent
de illo secundum consuetudinem legis;
28
et ipse accepit eum in amplexum, et benedixit Deum, et ait:
29
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
30
quia viderunt oculi mei salutare tuum,
31
quod praeparasti secundum omnium faciem populorum.
32
Lumen revelatione gentium, et gloriam populi tui Israhel.
33
Et erat Joseph, et Mater ejus † mirantes in his, quae dicebantur
34
de eo. Et benedixit illos † Symeon, et ait ad Mariam Matrem ejus: Ecce hic positus
est in ruinam, et resurrectionem multorum in Israhel, et in signum, quod contra-
35
dicitur. Et tuam vero ipsius animam pertransiit gladius, uti revelentur multorum cordium
† cogitationes.
36
Et erat Anna Prop . . . issa, filia P. . . nuel de trib. . Aseri: haec processerat
in diebus multis, quae vixerat cum viro annis VII. a virginitate sua.
37
Et haec vidua annorum † Lxxxiiii. quae non descendebat de templo, in jejuniis, et
orationibus serviens nocte,
38
ac die. Et haec, stans ipsa hora, c. . nfitebatur Deum. . . et lo. . ebatur. . . omn
. . bus expectantibus redemptionem Istrahel.
39
Et, ut perfecerunt omn . . quem . . . dum legem Domini, regressi sunt in Galileam
in civitatem suam Nazaret, sicut dictum est per Prophetam: qu . . . Nazoreus vocabitur.
40
Puer autem crescebat, et confortabatur repletus in sapientia: et gratia Dei erat super
41
eum. Et ibant Joseph, et Maria per omnes annos in Hierusalem, die sollemni Paschae.
42
Et cum essent illi anni duodecim, et ascenderunt in Hierosolyma secundum consuetudinem
diei solemnis azymorum.
43
Et eum consummassent dies, revertentibus illis, remansit Jesus in Hierusalem, et nescierunt
parentes ejus.
44
Arbitrati enim esse eum in comitatu, venerunt iter diei, et quaerebant eum inter cognatos,
et notos.
45
Et non invenientes eum, reversi sunt Hierusalem, q . . erentes † eum.
46
Et factum est, post dies tres invenerunt eum et in templ . . sedentem in medio docentium
. . dientem illos, ed interrogantem.
47
Stupe- . . . utem omnes, qui audiebant eum, super sapientia, et responsis
48
ejus. Et videntes eum, expaverunt. Et ait ad illum Mater ejus: Fili, quid ita fecisti
nobis? dolentes, et tristes quaerebamus te.
49
Et ait ad illos: Quid e . . quod me qu . . erebatis? nescitis † qu . . in . . . Patris
mei oportet me
50
esse? Et. . . non . . . lexeru . . verbum, quod locutus est illis.
51
Et descendit cum illis, et venit Nazaret, et erat subjectus illis. Et Mater ejus conservabat
verba ejus omnia in corde suo.
52
Et Jesus proficiebat aetate, et sapientia, et gratia aput Deum, et homines.