Caput XXIV.

1 Prima autem die sabbatorum venerunt ante lucem valde ad monumentum, adferentes quae paraverunt: 2 invenerunt autem lapidem revolutum a monumento. 3 Ingressae autem †, non invenerunt corpus †. 4 Et factum est, dum stuperent de hoc, ecce viri duo adstiterunt juxta illas in veste fulgenti. 5 Timore autem adprehensae, inclinantes faciem ad terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis vivum cum mortuis †? 6 Memoramini, sicut locutus est vobis, dum adhuc esset in Galilaea, 7 dicens: Quoniam Filium hominis oportet tradi, et tertia die resurgere. 8 Et memoratae sunt verborum horum. 9 Et reversae †, renuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus. 10 Erat autem Magdalena, et Maria Jacobi, et Johanna, et reliquae cum eis, quae dicebant ad Apostolos 11 haec. Et visa sunt illis, tanquam delira, verba haec; et non credebant † eis †. 13 Et ecce duo erant ex illis, euntes in municipium, stadios habentem LX. ab Hierusalem, cui nomen Ammaus †. 14 Et ipsi tractabant de omnibus, quae his contigerant. 15 Et factum est dum tractarent ipsi, et Jesus ascendens comitabatur 16 cum illis: oculi autem eorum tenebantur, ne agnoscerent illum. 17 Dixit autem ad eos: Quae sunt verba ista, quae tractatis ad alterutrum, et estis tristes? 18 Respondens autem unus ex eis, cui nomen est Cleophas, dixit ad illum: Tu solus peregrinus es in Hierusalem? nescis, quae gesta sunt in illa in diebus istis? 19 Qui ait illis: Quae? Et ipsi dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit Propheta, potens in opere, et verbo, coram Deo, et omni populo; 20 quomodo hunc † tradiderunt Pontifices nostri in judicio mortis, et crucifixerunt 21 illum. Nos vero speravimus ipsum esse, qui redempturus esset † Istrahel: nunc tertia dies est hodie, ex quo facta sunt haec. 22 Et super his omnibus mulieres quaedam ex nostris exterruerunt nos, quae fuerunt mane ad monumentum; 23 et, cum non invenissent corpus ejus, venerunt, dicentes, etiam visionem Angelorum se vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et invenerunt ita, ut mulieres dixerunt; ipsum autem non viderunt †. 25 Et ipse dixit ad illos: Insensati, et graves corde in credendo omnibus, quibus locuti sunt Prophetae. 26 Nonne haec oportebat pati Christum, et intrare in gloriam suam? 27 Et erat † inchoans a Moysen, et omnibus Prophetis, interpraetans eis in omnibus Scripturis de se. 28 Et adpropinquaverunt in vicum, quem ibant; et ipse adfectabat se longius 29 ire. Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum; quoniam ad vesperum jam declinavit dies †. Et intravit, ut cum eis maneret. 30 Et factum est, cum discubuisset cum illis, acceptum panem benedixit, et frangens, porrigebat illis. 31 Et adaperti sunt oculi eorum, et cognoverunt illum; et ipse nusquam conparuit ab illis. 32 Et dixerunt ad alterutrum: Nonne cor nostrum erat in nobis ardens in via, cum adaperiebat nobis Scripturas? 33 Et surgentes eadem hora, reversi sunt in Hierusalem; et invenerunt collectos XI. et eos, qui cum illis erant, 34 dicentes: Quoniam vere resurrexit Dominus, et visus est Simoni. 35 Et ipsi enarrabant, quae in via gesta erant; et sicut agnitus est illis in fractione 36 panis. Et, dum haec loquuntur, ipse † stetit in medio eorum. 37 Exterriti autem, et timore adprehensi, putabant se spiritum videre. 38 Qui dixit illis: Quid turbati estis? et quare † cogitationes ascendunt in corde vestro? 39 Videte manus meas, et pedes meos †; quoniam ego sum: ipsi tractate, et videte; quoniam spiritus carnem, et ossum non habet, sicut me videtis habentem †. 41 Adhuc autem non credentibus illis, et stupentibus prae gaudio, dixit: Habetis aliquid, quod edamus 42 hic? Qui porrexerunt illi piscis assi partem, et favum. 43 Et accipiens, manducavit coram 44 illis: et dixit eis: Haec verba, quae locutus sum aput vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam oportet inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de 45 me. Tunc aperuit sensum illorum, ad intellgendum Scripturas. 46 Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est †, Christum pati, et resurgere a mortuis tertia 47 die, et praedicari in nomine illius paenitentiam, et remissionem peccatorum in omnibus gentibus, incipiens ab Hierusalem. 48 Vos autem estis testes horum. 49 Et ego mittam repromissionem Patris super vos: vos autem sedete in civitatem, donec induamini virtutem † a summo. 50 Eduxit autem illos usque ad Bethaniam; et extollens manus suas, benedixit eos †. 51 Et factum est dum benediceret illos, discessit ab 52 eis †. Et ipsi reversi † sunt in Hierusalem cum gaudio . . . no. 53 Et erant semper in templo, conlaudantes † Deum.