Caput XVI.

1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum; et hic diffamatus fuerat aput illum, tanquam dissiparet bona ipsius. 2 Et vocabit eum dominus suus, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem vilicationis tuae: jam enim non poteris amplius actum meum administrare. 3 Dixit autem ille vilicus intra se: Quid faciam, quoniam dominus meus auferet vilicationem meam a me? fodere non valeo; mendicare confundor. 4 Cognovi † quid faciam; ut, cum amotus fuero de vilicatione, recipiant me in domus suas. 5 Et, convocato unoquoque ex debitoribus domini sui, dicebat priori: Quantum debes domino 6 meo? Qui dixit: Centum vatos ol. .i. . Dixit autem illi: Accipe cautionem tuam; et sedens, celerius scribe quinquaginta. 7 Deinde alii dixit: Tu autem quantum debes domino meo? Qui dixit: Centum coros tritici. Dixit autem et † huic: Accipe cautionem tuam, et scribe octoginta. 8 Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, qu. . . prudenter fecerit, Dixit autem ad. . . pu. . s. . . dico vobis. . . li hujus saeculi pru. . entiores sunt super filios lucis in gente hac. 9 Et ego dico vobis: Facite vobis amicos de iniquo mamona †; ut, cum defecerit vobis, recipiant vos in aeterna tabernacula. 10 Qui fidelis est in minimo, et in multo fidelis est: et qui in minimo iniquus est, et in magno iniquus est. 11 Si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis, quod vobiscum est, quis dabit 12 vobis? Et, si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis credet vobis? 13 Nemo potest servus duobus dominis servire. Aut enim unum odiet, et alium diliget; aut unum patietur, et alium contemnet. Non potestis Deo servire, et mamonae. 14 Haec omnia cum audissent Pharisaei, qui erant amatores pecuniae, inridebant eum. 15 Et dixit eis: Vos estis, qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem scit corda vestra; quoniam, quod aput homines sublime est, abominatio est ante conspectum Dei. 16 Lex, et Prophaetae usque ad Johannen; ex quo regnum Dei evangelizantur, et omnes in illum festinant. 17 Facilius est autem caelum, et terram transire, quam de lege unum apicem excedere. 18 Omnis, qui dimittit uxorem suam, et nubit aliam, adulterium facit: et quit dimissam a marito ducit, moecatur. 19 Homo quidam erat dives, qui vestiebatur purpuram, et byssum; et aepulabantur cotidie splendide. 20 Pauper autem † quidam, nomine Lazarus, jacebat ad januam divitis illius, ulceribus plenus; 21 et cupiebat satiari de micis, quae cadebant de mensa divitis †: sed et canes venientes, lambebant vulnera ejus. 22 Factum est autem ut moreretur pauper, et portaretur ab Angelis in sinu Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est aput inferos. 23 Et de inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videt Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus; 24 et ipse exclamans, dixit: Pater Abraham, miserere mihi, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et † refrigeret linguam meam; quoniam crucior in hac 25 flamma. Dixit autem illi Abraham: Fili, memor esto quoniam recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu autem cruciaris. 26 Et super omnibus istis inter nos, et vos hiatus terrae magnus confirmatus est; ut hi, qui veniunt hoc, transire non possint ad vos, neque inde hoc transmeare. 27 Dixit autem illi: Rogo ergo te Pater, ut mittas in domum Patris 28 mei. Habeo enim quinque fratres, ut testificetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum cruciatus. 29 Dixit autem illi Habraham: Habent Moysen, et Prophetas: audiant 30 illos. Qui dixit: Non, Pater Abraham; sed, si quis ex mortuis surrexerit, paenitentiam agent. 31 Dixit autem illi: Si Moysen, et Prophetas non audiunt; nec si quis ex mortuis ad illos ierit, credent.