Caput IV.

1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto reversus est ab Jordanen, et ferebatur a spiritu in deserto † 2 diebus Xxxx. cum temptaretur a Diabulo, et non ed . . quicquam in diebus illis, et consummatis eis, esuriit. 3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidibus . . . fiant pan . . . 4 Et respondit ad illum Jesus, et dixit †: Scriptum est: Quia non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo Dei. 5 Adduxit eum Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi, et ostendit illi omnia regna orbis terrarum in momento temporis, 6 et dixit ad illum diabolus: Tibi dabo potestatem hanc omnem, et gloriam ipsorum: quoniam mi . . i tradita est, et , cuicumque volo, do illan. 7 Tu ergo, si procidens adoraveris ante me, erunt tua omnia. 8 Et respondens dixit illi Jesus: Scriptum est †: Diliges Dominum Deum tuum, et ipsi soli servies. 9 Et adduxit illum in Hie- . . . alem, et statuit illum super pinnam templi, et dixi illi: Si Filius Dei es, mitte 10 te hinc. Scriptum est enim, quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant 11 te: super manus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, 12 Et respondens, dixit illi Jesus: Quia scriptum est: Non temptabis Dominum Deum tuum. 13 Et consummata omni temptatione, diabolus discessit ab eo, usque in tempore. 14 Et reversus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per omnem finitimam regionem 15 de illo. Et ipse docebat in Synagogis †, honorem accipiens ab omnibus. 16 Et venit in † Nazaret, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem die sabbato in Synagoga, et surrexit legere. 17 Et porrectus est illi liber Prophaetae Eseiae, et revolvens librum, invenit locum, ubi erat scriptum: 18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare humilibus mi- 19 sit me, praedicare † captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in requiem, praedicare annum Domini acceptum, et diem redemptionis. 20 Et revolvens librum, et reddens ministro, sedet. Et omnium in Synagoga oculi erant intuentes 21 in eum. Coepit autem dicere ad illos: Quoniam hodie inpleta est Scriptura haec in auribus vestris. 22 Et omnes testimonium dabant illi, et mirabantur in verbis gratiae quae prodibant de ore illius, et dicebant: Nonne Filius Joseph 23 hic? Et dixit ad illos: Forsitam dicetis mihi parabolam hanc: Medice cura te ipsum: quaecumque audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. 24 Dixit autem: Amen dico vobis, quia nullus Propheta acceptus est in patria 25 sua. In veritate dico vobis: Multae viduae erant in diebus Heliae, quando clausum est caelum per triennium, et menses sex: quomodo facta est famis magna super omnem terram; 26 et ad nullam earum missus est Helias, nisi in Sarepta Sidonia, ad mulierem viduam. 27 Et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo Propheta: set nullus eorum purgatus est, nisi Ineman Surus. 28 Et repleti sunt omnes ira in Synagoga audientes 29 h. . c. Et surgentes, eiciebant illum extra civitatem; et adduxerunt eum usque ad supercilium montis, super quem civitas aedificata erat ipsorum. 30 Et praeteriens permedio illorum, ibat. 31 Et devenit in Capharnaum civitatem Galilaeae, et erat docens illos sabbatis. 32 Et stupebant in doctrina ejus, quoniam in potestate erat verbum illius. 33 Et erat in Synagoga homo habens daemonium inmundum, et exclamavit voce magna, 34 dicens: Quid nobis est, et tibi Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te qui sis, Sanctus Dei. 35 Et objurgavit illum Jesus, dicens: Ommutesce, et exi ab illo. Et, cum projecisset illum daemonium, exiit ab illo, nihil nocens illum. 36 Et factus est pavor super omnes, et conloquebantur ad alterutrum, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate, et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? 37 Et exibat fama de eo in omnem finitimam Regionem. 38 Surgens autem † de Synagoga, intravit in domum Simonis. Socrus autem Simonis detinebatur febre magna: et rogaverunt illum pro ea. 39 Et adstans super eam, imperavit febri: et reliquid eam. Confestim autem surgens, ministrabat his. 40 Occidente autem sole, omnes, quodquod habebant aegros languoribus variis, adducebant illos ad eum. Qui unicuique eorum manibus inpositis curabat illos. 41 Exibant autem et daemonia a multis exclamantia, et dicentia: Tu es Filius Dei: et objurgans, non sinebat ea loqui; quoniam sciebant Christum illum esse. 42 Orta autem die, egressus abiit in desertum locum, et turbae requirebant illum, et venerunt usque ad eum, et detinebant illum, ne discederet ab ipsis. 43 Qui dixit ad illos: Quoniam et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ob hoc missus 44 sum. Et erat praedicans in Synagogis Galilaeae.