Caput XIX.

1 Et ingressus, circuibat 2 Hiericho. Et ecce vir nomine Zaccheus: et hic erat Princeps Publicanorum: et ipse erat 3 locuples, et quaerebat videre Jesum, qui esset; et non poterat prae turba, quoniam statura brevi 4 erat. Et procurrens. ascendit in arborem Sycomori, ut videret illum; quoniam per illa parte transiturus erat. 5 Et factum est dum transiret † Jesus, vidit illum; et respiciens, dixit ei: Zacchaee, festinans descende, quoniam hodie in domo tua oportet me manere. 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum vidissent omnes, murmurati sunt, quod aput virum peccatorem introisset manere. 8 Stans autem Zaccheus, dixit ad Dominum: Ecce dimidiam partem bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et, si cui quid fraudavi, quadruplum reddam. 9 Dixit autem † Jesus ad illos: Quia hodie salus domni huic facta est; quoniam quidem et hic filius est 10 Abrahae. Venit enim Filius hominis salvum facere, et quaerere perditum. 11 Audientibus autem haec illis. addidit, dicens parabolam; eo quod esset juxta Hierusalem, et quod putabant, quia confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo: Homo quidam pater familias profectus est in regionem longinquam, accipere regnum, et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem mnas, et dixit ad eos: Negotiamini, donec venio. 14 Cives autem † illius odibant eum; et miserunt legationem post illum, dicentes: Quia nolumus hunc regnare super nos. 15 Et factum est, revertente illo accepto regno, jussit vocari servos suos, quibus dederat pecuniam; ut sciret, quis quid negotiatus fuisset. 16 Venit autem prior, dicens: Domine, mna tua decem adquisivit 17 mnas. Et dixit illi: Tanto melior bone serve; quia in minimo fidelis fuisti, eris potestatem habens supra decem civitates. 18 Et venit alius, dicens: Domine, mna tua fecit alias quinque 19 mnas. Dixit et huic: Et tu, esto supra quinque civitates potestatem habens. 20 Et alius venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habebam repositam in 21 sudario: quoniam timebam te, quia homo austeris es; tollis, quod non posuisti; et metes, quod non seminasti. 22 Ait illi: Ex ore tuo judicabo te, infidelis serve et male: sciebas me, quia homo austeris sum, tollo †, quod non posui, et meto †, quod non seminavi; 23 et † quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego, cum venissem, cum usuris exegissem eam? 24 Circumstantibus autem dixit: Auferte ab illo, et date ei, qui decem mnas 25 habet. Et dixerunt illi: Domine, habet decem mnas. 26 Dico vobis: Omni, qui habuerit, dabitur illi; ab eo autem qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite hoc, et jugulate in conspectu meo. 28 Et his dictis, ibat Hierosolymis ascendens. 29 Et factum est cum adpropinquasset Betphage, et Bethaniae ad montem, qui appellatur Oliveti, misit duos ex discipulis 30 suis, dicens: Ite in vicum contra; in quo ingredientes, invenietis asinam, cum pullum alligatum, super quem nullus sedit: solvite illam, et adducite. 31 Et, siquis vos interrogaverit: Quare solvitis? dicetis illi: Quoniam Dominus operam ejus desiderat. 32 Abierunt autem, qui missi erant, et sicut dixerat illis, invenerunt asinam stantem. 33 Et solventibus eis asinam cum pullo, dixerunt Domini illius ad illos: Quid solvitis 34 pullum? dixerunt: Quia Domino suo necessarius est. 35 Et adduxerunt illum ad Jesum. Et substernentes vestimenta sua super pullum, inposuerunt Jesum. 36 Euntem autem illo, substernebant ei vestimenta sua in via. 37 Adpropinquante autem eo ad discensum montis Oliveti, coepit omnis multitudo gaudens conlaudare Deum voce magna de quibus videbant omnibus virtutibus, 38 dicentes: Benedictus, qui venit in nomine Domini: benedictus Rex: pax in caelo, et gloria. 39 Et quidam Pharisaeorum de turba dixerunt ad illum: Magister, objurga 40 illos. Qui dixit eis: Dico vobis, si isti tacuerint, lapides clamabunt. 41 Et cum adpropinquasset, visa civitate, flevit super eam, dicens: 42 Quoniam si scires tu; quamquam in hac tua die, quae ad pacem tuam, absconsa essent ab 43 oculis: quoniam venient dies super te, et inicient inimici tui saepem, et circumdabunt te, et continebunt te undique, 44 et pavimentabunt te, et natos tuos, qui in te sunt, et non relinquent lapidem supra lapidem in te; ob hoc, quod ignorasti tempus visitationis tuae. 45 Et ingressus in templo, coepit eicere vendentes in illo, et ementes; et mensas nummulariorum evertit, et cathedras vendentium columbas, 46 dicens eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis est. Vos autem illam fecistis speluncam latronum. 47 Et erat docens cottidie in templo. Pontifices autem, et Scribae, et Principes populi quaerebant illum 48 perdere; et non inveniebant quid facerent. Populus enim omnis suspensus erat, audiens eum.