Caput VII.
1
Factum est autem, cum inplesset † omnia verba in auribus populi, intravit in Capharnaum.
2
Centurionis autem cujusdam servus male habens, incipiebat mori, qui erat ei carus.
3
Audiens autem de Jesu, misit seniores Judaeorum rogans illum, ut veniret, et sanaret
servum illius.
4
Qui, cum venissent, rogabant Jesum sollicite, dicentes: Quoniam dignus est, ut illi
praestes
5
hoc; diligit enim gentem nostram, et Synagogam ipse aedificavit
6
nobis. Ibat autem cum illis Jesus. Cumque jam non longe abesset a domo, misit ad illum
Centurio amicos, dicens ei: Domine, noli vexare te: non sum enim dignus, ut sub tectum
meum intres; sed dic † verbo, et sanabitur puer meus.
8
Nam et ego homo sum potestati subjectus: habeo sub me milites: dico huic vade, et
vadit: et alio veni, et venit: et servo meo fac hoc, et facit.
9
His auditis, Jesus miratus est: et conversus sequenti se turbae, dixit: Amen dico
vobis, in nullo tantam fidem inveni in Istrahel.
10
Et reversi sunt domum, qui missiserant, et invenerunt servum sanum.
11
Et factum est, deinceps ibat Jesus in civitatem, quae appellatur Nain; et comitabantur
cum illo discipuli sui, et turba magna.
12
Factum est autem cum adpropinquaret † portae civitatis; et † ecce efferebatur mortuus
filius unicus matris suae; et haec erat vidua, et turba civitatis magna
13
cum illa. Et visam eam Dominus, misertus est ei, et dixit ei: Noli flere.
14
Et accedens, tetigit loculum, (et qui portabant, steterunt) et ait: Adulescens, adulescens,
tibi dico, surge.
15
Et consedit mortuus, et coepit loqui. Et dedit eum matri suae.
16
Adprehendit autem timor omnes, et honorificabant Deum, dicentes: Quoniam Propheta
magnus surrexit in nobis; et quia visitavit Deus populum suum in bono.
17
Et exibit verbum hoc in tota Judaea, de illo, et in omni finitima regione.
18
Et renuntiaverunt Johanni discipuli
19
sui. Et, convocatis duobus quibusdam ex discipulis suis, Johannes misit ad Dominum,
dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
20
Et venerunt viri ad eum, et dixerunt: Johannes Baptista misit nos, dicens: Tu es,
qui venturus es, an alium expectamus?
21
Eadem hora curabat † multos a languoribus, et verberibus, et spiritibus malignis;
et caecis multis donavit
22
visum. Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Johanni, quae vidistis, et audistis:
Caeci vident, clodi ambulant, leprosi purgantur, surdi audiunt, mortui resurgent,
pauperes evangelizantur:
23
et, beatus erit, quicumque non scandalizabitur in me.
24
Cumque discessissent nuntii Johannis, coepit dicere de Johannen ad turbas: Quid existis
in deserto videre? harundinem a vento moveri?
25
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste
praetiosa et in deliciis superabundant, in domibus regum sunt.
26
Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis: Nemo major in natis mulierum,
amplior est Johannen Baptista, et amplius quam Propheta.
27
Hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparavit
viam tuam.
28
Dico autem vobis: Major in natis mulierum Johannen Baptista nemo est. Et qui minimus
est in regno Dei, major illo
29
est. Et omnis populus cum audissent, et publicani justificaverunt Deum, baptizati
baptismum † Johannis.
30
Pharisaei autem, et legis doctores consilium. . ei spreverunt in se, cum non . . .
nt bap- . . . ati.
31
Cu. . † ergo adsimilabo homines gentis hujus? et cui sunt similes?
32
Similes sunt infantibus in foro sedentibus, qui clamant ad alterutrum, dicentes †:
Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus vobis, et non planxistis.
33
Venit Johannis. . aptista ne. . . cans, ne. . . bibens †, e. . . citis: Daem. .nium
habet.
34
Venit Filiu hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens
vinum, amicus publicanorum.
35
Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. 36 Rogavit † autem eum qui dam
Pharisaeus, ut cibum caperet secum. Et ingressus in domum Pharisaei, discubuit
37
. . t ecce mulier in civitate, quae erat † peccatrix, cognito eo accumbere in domo
Pharisaei, adferebat ampullam unguenti:
38
et stans. a retro pedes illius, flens lacrimis in- rigabat, † et capillis capitis
sui extergebat, et osculabatur pedes illius, et ungebat unguento.
39
Videns autem Pharisaeus, qui invitaverat eum, dixit intra se dicens: Hic, si erat
Propheta, sciret utique quae, et qualis est mulier, quae tangit illum; quoniam peccatrix
est.
40
Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. Qui ait: Dic,
Magister.
41
Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius
denarios quinquaginta.
42
Non habentibus illis unde redderent, utrisque donavit. Quis ergo illum amplius diliget?
43
Respondens autem Simon, dixit: Aestimo, quod is, cui amplius redonavit. Qui dixit
ei: Recte judicasti.
44
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam,
aquam in pedibus mihi non dedisti: haec autem lacrimis inrigavit mihi pedes, et capillis
suis extersit.
45
Osculum mihi non dedisti: haec autem, ex quo intravit, non desiit osculando pedes
meos.
46
Oleo non unxisti pedes meos: haec autem unguento unxit
47
†. Qua ex causa tibi dico: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui
autem minus dimittitur, minus diligit.
48
Et ait ad illam Jesus: Remittuntur tibi peccata.
49
Et coeperunt, qui discumbebant, pariter dicere intra se: Quis est hic qui peccata
remittit?
50
Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.