Caput VIII.
1
Et factum est deinceps, et ipse circuibat per civitates et vicos, praedicans, et adnuntians
regnum Dei: et duodecim discipuli cum illo,
2
Et mulieres quaedam, quae erant curatae ab spiritibus inmundis: Maria, quae cognominatur
Magdalene, ex qua daemonia septem exierant, et Johanna uxor Chuza procuratoris Erodis,
et Susanna, et aliae conplures, quae et ministrabant illi de facultatibus suis.
4
Conveniente autem turba magna, et eorum, qui ex civitatibus adveniebant, dixit parabolam:
5
Ecce exiit, qui seminat, seminare semen suum: dum seminat, quoddam cecidit juxta viam,
et conculcatum est, et volucres † comederunt illud.
6
Et aliud cecidit super petram, et enatum exaruit, propter quod non haberet umorem.
7
Et aliut cecidit inter spinas, et creverunt spinae, et suffocaverunt illud. Et aliud
cecidit super terram optimam, et bonam, et ortum fecit fructum centies tantum. Et
haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat.
9
Interrogabant autem illum discipuli, quidnam esset haec
10
parabola. Qui dixit: Vobis traditum est mysterium regni Dei: ceteris autem in parabolis,
ut videntes non videant, et audientes non intellegant.
11
Est autem haec parabola: Semen, est verbum
12
Dei. Qui autem secus viam, hi sunt, qui audiunt; venit autem diabolus, et tollet de
corde eorum verbum, ne credentes salvi fiant.
13
Qui autem super petram, hi sunt, qui, cum audierint, cum gaudio recipient verbum:
et ipsi radices non habent; qui ad tempus credunt, et in tempore temptationis discedunt.
14
Quod autem in spinas cecidit, hi sunt, qui audiunt verbum, et a sollicitudinibus,
et divitiis, et luxuriis saeculi ingredientes, suffocantur, et non dant fructum.
15
Quod autem in terram bonam: hi sunt, qui in corde bono † audientes verbum, retinent,
et fructum dant in patientia.
16
Nemo autem lucernam accensam operiet illam vase, aut suptus lectum ponit, sed supra
candelabrum ponit, ut omnes intrantes, videant lumen.
17
Nihil enim est occultum, quod non palam fiat: sed nec absconsum, nisi ut cognoscatur,
et in palam veniat.
18
Videte, quomodo audiatis? Quisque enim habuerit, dabitur illi: et qui non habuerit,
et quod putat se habere, auferetur ab eo.
19
Venerunt autem ad illum mater, et fratres illius, set non poterant conloqui ei propter
20
turbam. Nuntiatum est autem illi: Quoniam † mater tua, et fratres tui stant foris,
volentes te videre.
21
Qui respondens, dixit ad illos: Mater mea, et fratres mei, illi sunt, qui verbum Dei
audiunt, et faciunt.
22
Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus,
et dixit ad illos: Transfretemus stagnum. Et sustuleru . . . †
23
Navigantibus autem eis, condormiit, et descendit turbo in stagnum venti, et conplebantur,
et periculabantur.
24
Accidentes autem discipuli, suscitaverunt illum, dicentes: Magister, perimus. Tunc
surgens, imperavit vento, et tempestati aquae, et destiterunt: † et facta est tranquillitas.
25
Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? . . mentes autem mirati sunt ad alis alium,
dicentes: quisnam, ut hic, est, qui et ventis imperat, et aquae, et obaudiunt illi?
26
Enavigaverunt autem in regionem Gerasenorum, quae et trans fretum Galilaeae.
27
Gresso autem illo, occurrit illi vir, qui daemonem habebat ex temporibus multis, et
vestimentum non induebatur, nec in domo manebat, sed in monumentis.
28
Videns autem Jesum, prostravit se, et, exclamans voce magna, dixit: Quid mihi est
tecum Jesu Fili Dei Summi? oro te, ne me torqueas.
29
Praecepiebat enim spiritui inmundo exire de homine. Multis enim temporibus arripuerat
illum; alligabatur enim † catenis, et conpedibus, ut custodiretur; et, erumpens vincula,
fugabatur a daemone in desertis.
30
Interrogavit autem illum Jesus †: Quod tibi nomen est? Qui dixit: Legio: quoniam daemonia
multa erant
31
in eo. Et rogabant i . . um, ne imperaret eis in abyssum ire.
32
Erat autem ibi grex porcorum magna, quae pascebatur; et rogaverunt illum, ut in eis
intrarent. † Et permisit illis.
33
Et, cum exissent daemonia ab homine, intraverunt in porcos; et inpetum fecit grex
per praeceps. in mare, et suf-
34
focata est. Vident . . s autem pastores, fugerunt, et renuntiaverunt quod factum est
in civitatem, et in agros.
35
Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt sedentem
hominem, a quo daemonia exierant, vestitum, et constantem mente ante pedes Jesu, et
timuerunt.
36
Adnuntiaverunt autem illis, qui † viderant, quomodo sanatus est is, qui a daemoniis
† erat vexatus.
37
Rogavit autem illum omnis multitudo regionis Gerasenorum, ut discederet ab eis; quoniam
timore magno detinebantur. Ipse autem ascendens in nave, reversus
38
est. Rogabat autem eum ille vir, a quo exierant daemonia, ut esset secum. Dimisit
autem Jesus illum, dicens:
39
Revertere domi aput te, et enarra quanta tibi fecerit Deus. Et abiit per totam civitatem
praedicans quanta Jesus fecisset illi.
40
Factum est autem, dum reverteretur Jesus, et excepit . . . um tur . . . erant eni
. . . s expectantes eum.
41
Et ecce venit vir nomine Jairus, et hic erat Princeps Synagogae: et, prostratus ad
pedes Jesu, rogabat illum, ut intraret in domum suam
42
Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et factum est,
dum iret turba . . . at et con . . . me- . . . ita ut suffocarent
43
eum. Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis ab annis duodecim, quae in medicis
consumpserat omnem substantiam suam, nec potuit ab aliquo
44
curari, accedens de retro, tetigit vestimentum ejus, et protinus stetit fluxus sanguinis
ejus.
45
Jesus autem, sciens quod exierit ab eo virtus, dixit: Qui tetigit me? Negantibus autem
omnibus, ait Petrus, et qui cum illo erant: Magister, turbae tam magnae conprimunt
te, et dicis: Quis tetigit me?
46
Qui dixit: Tetigit me aliquis; ego enim cognovi virtutem exisse a me.
47
Ut vidit autem mulier, se non latuisse, venit tremens, et procidens ante pedes illius;
et ob quam causam tetigit eum, indicavit coram omni populo; et quomodo sanata est
confestim.
48
Qui dicit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace.
49
Adhuc loquente eo, venit a Principe Synagogae †, dicens ei. . . ortua est filia tua,
noli vexare illum.
50
Jesus autem, cum audisset. . . dixit. . . at. . . i puellae: Noli timere: tantum crede,
et vivet.
51
Cumque venisset domi, non est passus intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Johannen,
et Jacobum, et patrem, et matrem puellae.
52
Pl. . rabant autem omnes, et plangebant eam. Qui dixit: Nolite flere, no. . . nim
mo. . . a est †, s. . . d dormit.
53
Et. . . ridebant eum, scientes eam mortuam esse.
54
Ipse autem, adpraehensa manu ejus exclamavit, dicens: Puella,
55
surge. Et reversus est spiritus ejus, et surrexit statim. Et jussit dari ei manducare.
56
Obstupuerunt autem parentes ejus, praecepitque illis, ut nemini dicerent quod factum