Caput XVIII.
1
Dicebat autem parabolam illis, ob hoc quod deberent semper orare, et non
2
deficere, dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, sed
nec hominem reverebatur.
3
Vidua autem quaedam erat in eadem civitate, et veniebat ad illum, dicens: Vindica
me de adversario
4
meo. Et nolebat per tempus. Post haec autem dixit intra se: Si Deum non timeo, nec
hominem revereor:
5
attamen quia molesta est mihi vidua haec, vindicabo illam, ne per tempore veniens,
suggillet me.
6
Dixit autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis
7
dicet: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium die, ac nocte,
patientiam habens †
8
in illis? Dico vobis, quia faciet vindictam illorum celeriter. Attamen Filius hominis
veniens, inveniet putas fidem super terram?
9
Dixit autem et ad quosdam fidentes sibi, quasi sint † justi, et spernentes ceteros,
parobolam hanc:
10
Duo homines ascenderunt in templo orare, unus Publicanus, et alius, Pharisaeus.
11
Stans itaque Pharisaeus, intra se haec orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum,
sicut ceteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut hic Publicanus:
12
jejuno bis in sabbato: decimas dono omnium, quaecumque possideo.
13
Et Publicanus a longe stans, nolebat nec quidem oculos suos in caelum adlevare; set
percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
14
Dico vobis, quia descendit hic justificatus in domo sua prae illum Pharisaeum: quoniam
omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.
15
Offerebant autem ei infantes, ut illos tangeret. Videntes autem discipuli, objurgabant
eos.
16
Jesus autem imperavit eis, dicens: Sinite infantes venire ad me, et nolite prohibere
illos; talium est enim regnum caelorum.
17
Amen dico vobis: Quisque non acceperit regnum Dei, tanquam infans, non intrabit in
illut.
18
Interrogavit autem eum quidam, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam
possidebo?
19
Dixit autem illi Jesus: Quid me dicis bonum? nemo est bonus, nisi unus
20
Deus. Mandata nosti. Ait: Quae? Non homicidium facies: Non adulterabis: Non furtum
facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum, et matrem tuam †,
21
Qui dixit: Haec omnia custodivi a juventute mea.
22
Quod cum audisset Jesus, dixit ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes,
vende ea pauperibus, et habebis thensaurum in caelis; et veni, sequere
23
me. Qui, cum audisset haec, tristis factus est: erat enim dives valde.
24
Quem cum vidisset Jesus contristatum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent,
in regno Dei intrabunt!
25
Facilius est enim camellum per foramen acus transire, quam divitem in regnum Dei.
26
Dixerunt autem qui audiebant: Et quis poterit salvus
27
fieri? Dixit autem illis: Quae inpossibilia sunt aput homines, possibilia vero aput
Deum sunt.
28
Dixit autem Petrus: Ecce nos, relictis omnibus nostris, secuti sumus
29
te. Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est, qui reliquerit domum, aut parentes.
aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum
30
Dei, qui non accipiet septies tantum † in tempore isto; et in futuro saeculo vitam
aeternam possidebit.
31
Convocatis autem duodecim discipulis, dixit ad illos †: Ecce ascendimus in Hierosolyma,
et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de filio hominis.
32
Tradetur enim gentibus, et inludetur, et conspuetur
33
†; et flagellatum occident illum, et die tertia
34
resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt: sed erat verbum † absconsum ab eis; et
non intellexerunt, quae dicebantur ad eos.
35
Factum est autem, dum adpropinquaret in Jericho, quidam caecus sedebat secus viam,
mendicans.
36
Qui, cum audisset turbam praetereuntem, interrogabat, quidnam
37
hoc esset. Indicaverunt autem ei, quia Jesus Nazarenus
38
transit †. Et exclamavit, dicens: Jesu Fili David, miserere
39
mei. Et, qui praeteribant, increpabant eum, ut taceret. Ad ille multo magis clamabat:
Fili David, miserere mei.
40
Stans autem Jesus, jussit illum adduci. Cumque adpropinqua . . . interrogavit
41
illum, dicens: Quid tibi vis faciam? Qui dixit: Ut videam. 42 . Et respondens †, dixit
illi Jesus: Respice, fides tua te salvum fecit.
43
Et confestim videre coepit; et sequebatur eum, honorificans Deum. Et omnis populus,
cum vidisset, dederunt laudem Deo.