Caput XIX.
1
Et ingressus, circuibat 2 Hiericho. Et ecce vir nomine Zaccheus: et hic erat Princeps
Publicanorum: et ipse erat
3
locuples, et quaerebat videre Jesum, qui esset; et non poterat prae turba, quoniam
statura brevi
4
erat. Et procurrens. ascendit in arborem Sycomori, ut videret illum; quoniam per illa
parte transiturus erat.
5
Et factum est dum transiret † Jesus, vidit illum; et respiciens, dixit ei: Zacchaee,
festinans descende, quoniam hodie in domo tua oportet me manere.
6
Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
7
Et cum vidissent omnes, murmurati sunt, quod aput virum peccatorem introisset manere.
8
Stans autem Zaccheus, dixit ad Dominum: Ecce dimidiam partem bonorum meorum, Domine,
do pauperibus; et, si cui quid fraudavi, quadruplum reddam.
9
Dixit autem † Jesus ad illos: Quia hodie salus domni huic facta est; quoniam quidem
et hic filius est
10
Abrahae. Venit enim Filius hominis salvum facere, et quaerere perditum.
11
Audientibus autem haec illis. addidit, dicens parabolam; eo quod esset juxta Hierusalem,
et quod putabant, quia confestim regnum Dei manifestaretur.
12
Dixit ergo: Homo quidam pater familias profectus est in regionem longinquam, accipere
regnum, et reverti.
13
Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem mnas, et dixit ad eos: Negotiamini,
donec venio.
14
Cives autem † illius odibant eum; et miserunt legationem post illum, dicentes: Quia
nolumus hunc regnare super nos.
15
Et factum est, revertente illo accepto regno, jussit vocari servos suos, quibus dederat
pecuniam; ut sciret, quis quid negotiatus fuisset.
16
Venit autem prior, dicens: Domine, mna tua decem adquisivit
17
mnas. Et dixit illi: Tanto melior bone serve; quia in minimo fidelis fuisti, eris
potestatem habens supra decem civitates.
18
Et venit alius, dicens: Domine, mna tua fecit alias quinque
19
mnas. Dixit et huic: Et tu, esto supra quinque civitates potestatem habens.
20
Et alius venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habebam repositam in
21
sudario: quoniam timebam te, quia homo austeris es; tollis, quod non posuisti; et
metes, quod non seminasti.
22
Ait illi: Ex ore tuo judicabo te, infidelis serve et male: sciebas me, quia homo austeris
sum, tollo †, quod non posui, et meto †, quod non seminavi;
23
et † quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego, cum venissem, cum usuris exegissem
eam?
24
Circumstantibus autem dixit: Auferte ab illo, et date ei, qui decem mnas
25
habet. Et dixerunt illi: Domine, habet decem mnas.
26
Dico vobis: Omni, qui habuerit, dabitur illi; ab eo autem qui non habet, et quod habet,
auferetur ab eo.
27
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite hoc, et
jugulate in conspectu meo.
28
Et his dictis, ibat Hierosolymis ascendens.
29
Et factum est cum adpropinquasset Betphage, et Bethaniae ad montem, qui appellatur
Oliveti, misit duos ex discipulis
30
suis, dicens: Ite in vicum contra; in quo ingredientes, invenietis asinam, cum pullum
alligatum, super quem nullus sedit: solvite illam, et adducite.
31
Et, siquis vos interrogaverit: Quare solvitis? dicetis illi: Quoniam Dominus operam
ejus desiderat.
32
Abierunt autem, qui missi erant, et sicut dixerat illis, invenerunt asinam stantem.
33
Et solventibus eis asinam cum pullo, dixerunt Domini illius ad illos: Quid solvitis
34
pullum? dixerunt: Quia Domino suo necessarius est.
35
Et adduxerunt illum ad Jesum. Et substernentes vestimenta sua super pullum, inposuerunt
Jesum.
36
Euntem autem illo, substernebant ei vestimenta sua in via.
37
Adpropinquante autem eo ad discensum montis Oliveti, coepit omnis multitudo gaudens
conlaudare Deum voce magna de quibus videbant omnibus virtutibus,
38
dicentes: Benedictus, qui venit in nomine Domini: benedictus Rex: pax in caelo, et
gloria.
39
Et quidam Pharisaeorum de turba dixerunt ad illum: Magister, objurga
40
illos. Qui dixit eis: Dico vobis, si isti tacuerint, lapides clamabunt.
41
Et cum adpropinquasset, visa civitate, flevit super eam, dicens:
42
Quoniam si scires tu; quamquam in hac tua die, quae ad pacem tuam, absconsa essent
ab
43
oculis: quoniam venient dies super te, et inicient inimici tui saepem, et circumdabunt
te, et continebunt te undique,
44
et pavimentabunt te, et natos tuos, qui in te sunt, et non relinquent lapidem supra
lapidem in te; ob hoc, quod ignorasti tempus visitationis tuae.
45
Et ingressus in templo, coepit eicere vendentes in illo, et ementes; et mensas nummulariorum
evertit, et cathedras vendentium columbas,
46
dicens eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis est. Vos autem illam fecistis
speluncam latronum.
47
Et erat docens cottidie in templo. Pontifices autem, et Scribae, et Principes populi
quaerebant illum
48
perdere; et non inveniebant quid facerent. Populus enim omnis suspensus erat, audiens
eum.