Caput XX.
1
Et factum est autem in una dierum, docente illo populum in templo, et adnuntiante,
adstiterunt Pontifices, et Scribae, cum Senioribus
2
dicentes: Dic nobis, in qua potestate haec facis? Et: Quis est, qui dedit tibi hanc
potestatem?
3
Respondens autem, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego;
4
et respondite mihi: Baptismum Johannis de caelo erat, an ex hominibus?
5
Ad illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De caelo: dicet nobis: Quare
ergo non credidistis
6
Illi? Et si dixerimus: Ab hominibus: omnis populus lapidabit nos; sciunt enim, Johannen
Prophetam
7
fuisse. Et responderunt, se nescire
8
unde. Et dixit illis Jesus: Nec ego dico vobis, in qua potestate haec
9
facio. Coepit autem dicere parabolam hanc: Vineam plantavit homo, et locavit illam
colonis, et ipse peregrinatus est temporibus multis.
10
Et tempore quodam misit ad illos colonos servum, ut ex fructuum vineae darent illi.
Et caesum illum, dimiserunt
11
vacuum. Et adposuit alium mittere servum. Quoque et illum caesum, dimiserunt vacuum.
12
Et adposuit tertium mittere. Et illum vulneratum projecerunt.
13
Dixit autem Dominus vineae: Quid faciam? Mittam filium meum carissimum: forsitan hunc
reverebuntur.
14
Quem ut viderunt coloni, cogitaverunt inter se, dicentes: Hic est heres; occidamus
eum, ut nostra fiat hereditas.
15
Et projectum illum extra vineam, occiderunt, Quid ergo faciet Dominus vineae?
16
Veniet, et perdet colonos istos, et tradet vineam aliis. Qui, cum audissent, dixerunt:
Absit. 17 Quique intuens eos, dixit: Quid ergo scriptum est? Lapidem, quem reprobaverunt
aedificantes, hic factus est in capite anguli.
18
Omnis, qui offendiderit super illum lapidem, conquassabitur; super quem ceciderit
autem, comminuet illum.
19
Et quaesierunt Pontifices, et Scribae inicere illi manus eadem hora, et timuerunt
populum; scierunt enim, quod ad illos dixisset parabolam hanc.
20
Et, cum discessissent, submiserunt suborfingentes (
sic) se, ut caperent sermones illius, ut traderent eum potestati Praesidis.
21
Et interrogaverunt illum, dicentes: Magister, scimus, quoniam dicis vera, et non accipis
personam hominum, sed in veritate viam Dei
22
doces. Licet nobis tributum dare Caesari, aut non?
23
Quorum visa nequitia, dixit ad illos: Quid me temptatis?
24
Ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem, et inscriptionem? Respondentes, dixerunt:
25
Caesaris. Qui dicit: Reddite (Caesari) quae sunt Caesaris, Caesari; et quae Dei sunt,
Deo.
26
Et non potuerunt sermonem ejus capere coram populo: et mirati in responso ejus, tacuerunt.
27
Accedentes. autem quidam Sadduceorum, qui contradicunt resurrectionem non esse, interrogabant
28
illum, dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis, si unius frater mortuus fuerit,
habens uxorem, et hic filios non habuerit, ut accipiat frater illius uxorem ejus,
et resuscitet fratri suo semen.
29
Septem fratres erant; et prior accepit uxorem, et decessit sine
31
filiis. Et sequens accepit eam, et ipse decessit sine
31
filiis. Tertius similiter, (autem) et septem; et non reliquerunt filium, et defuncti
sunt.
32
Sed et mulier
33
. In resurrectione, cujus eorum erit uxor? Septem enim habuerunt illam uxorem.
34
Dixit illis Jesus: Filii hujus saeculi generant, et generantur, nubunt, et nubuntur;
35
qui autem digni fuerint saeculum illum attingere in resurrectionem a mortuis, non
nubunt, nec nubuntur:
36
nec enim jam morituri sunt; aequales enim Angelis sunt Dei, resurrectionis filii cum
sint.
37
Quia autem surgunt mortui, Moyses demonstravit vobis: dicit de rubo: Dominum Deum
Abraham, Deum Isac, et Deum Jacob.
38
Non est Deus mortuorum, sed viventium: omnes enim illi vivent.
39
Respondentes autem quidam de Scribis, dixerunt: Magister, bene dixisti.
40
Nec amplius audebant interrogare eum quicquam.
41
Dixit autem ad eos: Quomodo dicunt, Christum Filium David esse
42
Et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dicit Dominus Domino meo, sede ad dexteram
meam,
43
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.
44
David, Dominum illum vocat: et quomodo Filius illius
45
est? Audiente autem omni populo, dixit ad discipulos suos:
46
Cavete a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et
primos consessus in Synagogis, et primos discubitos in conviviis.
47
Qui comedunt domos viduarum, fingentes longam orationem. Hi accipient amplius poenae.